Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Omnia, quæ Mahumetus præcipit
suis circa Peregrinationem Meccanam, desumpta ferè sunt ab antiqua
Ethnicorum Arabum superstitione, quemadmodùm Mahumetani ipsi fatentur,
& nos alio in loco demonstravimus. Unum hìc certissimum habendum
est, neque Abraham, neque Ismaelem delubrum illud Meccanum ædificasse.
Id jam superiùs satis manifestè demonstravimus. Quamobrem ruit præcipuum
fundamentum Mahumetanicæ superstitionis.
II. Dùm Mahumetus non solùm
permittit non destrui, sed improbat, quòd destruantur Ecclesię
Christianorum, claustra Monachorum, & Synagogę Judęorum, ęquè, ac
Meschitę suorum Moslemorum, quia in his locis commemoratur plurimum
nomen Dei ; (idest laudibus, ac precibus honoratur, & colitur :)
ostendit se tùm Christianam Religionem, tùm Judaicam sectam approbare.
Si enim Christiani essent in mala, vel falsa religione, expediret eorum
Ecclesias, ac Monasteria destrui : neque enim placere possent Deo
preces, & sacra eorum. Sed homo nullius religionis, religiones omnes
pro suo libito amplectebatur, & commiscebat.
III. Promittit Impostor suis
asseclis Paradisum, qui consistit in hortis, fluminibus, vestibus
sericis, armillis ex auro, gemmisque confectis, & aliis hujusmodi.
Hæc, si mysticè, vel metaphoricè Moslemi intelligerent, in sanam partem
accipi possent. Verùm ita materialiter accipiunt : ut, si quis ea
figuratè, vel allegoricè dicta esse affirmaret, pro hæretico, impioque
haberetur. Certum est autem etiam apud veteres Philosophos, non posse in
his bonis, quantumvis excellentibus, veram hominum felicitatem sitam
esse.
IV. Ridiculum est id, quod in hac
Sura narratur, seu fingitur : nimirùm Mahumetum, dùm Alcoranum
recitaret, oscitanter in apertam blasphemiam erupisse, tria Meccanorum
idola commendando, eorumque intercessionem, ac patrocinium adstantibus
asserendo. Illud verò nullo modo tolerari potest, maximumque mendacium
censendum est, quòd Deus ad Prophetæ sui impietatem, seu excusandam, seu
purgandam, pronunciet, nullum legatum, neque Prophetam ante Mahumetum
fuisse, qui, dùm sacros libros divinitùs revelatos legeret, blasphemiam
aliquam hujusmodi, non quidem ex propria malitia, sed astu Satanę
(quemadmodùm Mahumeto dormitanti acciderat) non interseruerit. Et quidem
non fuerunt legati, & Prophetæ ante Mahumetum, juxta Arabum
sententiam, pauci ; Cùm scribat Zamchascerius.
وعن النبي ص انه سُئل عن الانبياء فقال ماية والف واربعة وعشرون الفا فقيل فكم الرسل منهم فقال
ثلثماية وثلث عشر
Interrogatus quondam Propheta Mahumetus,
quot fuissent Prophetæ : Respondit : centum viginti quatuor millia.
Interrogatus rursum, quot ex iis fuissent legati : respondit :
trecenti, ac tredecim. Ismael habet,
trecentos, ac septemdecim. Volunt
autem, hos omnes, Mahumeto excepto, ortos fuisse ex progenie Isaac ;
& natos, ac missos à Deo in mensibus Alharam, seu sacris, post
quadragesimum ætatis annum, excepto Christo. Omnes item in suis
vaticiniis à Dæmone aliquandò deceptos, atque illusos fuisse.
Distinguunt autem legatos à Prophetis : quia, etiamsi legati omnes
fuerint etiam Prophetæ, solis tamen legatis traditi sunt libri cęlitus à
Deo : reliqui verò Prophetę eosdem libros jam traditos prædicavere. Ita
Zamchascerius, & Ismael in locis allegatis.
V. Inter opera divinæ potentiæ
illud reponitur in Alcorano, quòd Deus imperio, & voluntate sua,
& ex magna erga homines misericordia, Cœlum retineat, ne cadat super
terram, & opprimat habitatores ejus. O acumen Chrysippæum ! quasi
verò Cœlum violenter suspensum supra terram, velut lapis in aere,
detineretur : & non potiùs esset contra naturam ipsius, ipsique
omninò violentum è propria sede dimoveri. Erat revera tàm malus
astrologus, quàm falsus Propheta Mahumetus. Verùm, etiamsi Cœlum super
terram rueret, non tamen putandum est ex illius casu præcisè quemquam
interimendum, aut opprimendum, cùm sit materiæ tenuissimæ, ac nullius
ponderis.
VI. Affirmat Mahumetus, ritus, ac
sacra cujuslibet gentis, à Deo instituta fuisse ; quamobrem non esse de
his disputandum. Sacra igitur Christianæ religionis, ejusdemque leges
cogitur approbare. Quòdsi dicat hæc usque eò bona fuisse, quandiù per
Alcoranum à Deo aliis legibus, ac sacris traditis abrogata non sunt,
quemadmodùm Mosaicæ legis ritus tamdiù boni fuere, quandiù per
Euangelium aboliti non sunt.
Respondeo, hoc illum gratis asserere, nec ullo modo posse probare :
nullibi enim in sacris libris invenimus Messiæ legem mutandam esse,
quemadmodùm Mosaicam mutandam reperimus. Imò hanc usque ad finem mundi
perseveraturam esse, Prophetarum oracula manifestè testantur. Denique
pro bonitate Christianæ legis Mahumetum ipsum testem habemus. At verò
pro Alcoranicis superstitionibus nullum, nisi se ipsum potest Mahumetus
testem proferre. Neque verò expectandum est, ut de his dijudicet inter
nos Deus in die resurrectionis : jam enim satis, superque judicavit, ac
dijudicavit in sacris scripturis.
VII. Turpiter sibi contradicit
Impostor. Cùm enim superiùs semel dixisset, Deum mittere legatos suos,
non Angelos, sed homines : hìc oppositum affirmat : Deum scilicet tàm ex
Angelis, quàm ex hominibus legatos mittere.
VIII. Quamvis negandum non sit,
legem à Mahumeto evulgatam licentiæ, ac libidini fręna laxare : non
tamen potest omninò illi concedi, nihil esse in ea ardui, aut
difficilis, quemadmodùm ipse nunc gloriatur. Sunt in ea sine dubio
nonnulla admodùm ardua, ac molesta, quæ tamen superstitionem tantummodò
continent, vel nihil pertinent ad pietatem, veramque religionem :
cujusmodi sunt illæ tàm multæ, tamque importunæ lotiones, incurvationes,
gesticulationes, & alia hujusmodi, quæ risum potiùs, quàm pietatem
valeant excitare. Jejunium etiam Romadan mensibus æstivis : peregrinatio
Meccana : circumcisio adulta jam ætate, non modicam, quamvis inutilem
secum asserunt difficultatem : nec minoris esset incommodi à vino
abstinere, nisi Mahumetani in hoc sibi nimis, & usque ad ebrietatem
indulgerent.