Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Non cessat Impostor mentiri,
dùm asserit, Scripturales (Judæos scilicet, & Christianos)
agnoscere, ac fateri, Alcoranum continere veritatem, & dirigere ad
viam salutis. Et quamvis Expositores tribuant hoc aliquibus tantùm
Scripturalibus : hoc ipsum nihilominùs falsum existimandum est, nisi
Scripturales illi crassissima inscitia laboraverint ; vel impiè mentiri,
ut Mahumeto assentarentur, voluerint.
II. Redit ad puerilem errorem
suum, quo sibi persuadet, posse Cœlum in frusta confractum cadere super
terram : non secus, ac si ex vitro, vel creta confectum esset, &
violenter, contraque propriam naturam supra terram sustineretur.
III. Quod fabulatur de montibus,
ac volucribus Divinas laudes alternatim cum Davide canentibus, quòd Deus
eidem Davidi ferrum ad faciendas loricas, quasi hic ferrariam exerceret,
mollefecerit, quòd Salomoni ventos subegerit, atque æris fontem effluere
fecerit, & Geniorum operam præstiterit, quòd idem Salomon, licèt
mortuus esset, per annum tamen integrum baculo suo innixus steterit, non
secus, ac si viveret, neque id Genii unquam senserint, neque hominum
ullus animadverterit, & aliæ hujusmodi nugæ, seu veriùs monstra ;
adeò per se vana sunt, & absurda, ut nullius confutationis
indigeant. Sunt autem hęc ferè omnia eruta ex Thalmud, ut alibi
indicavimus. Porrò jam suprà ostendimus, non sine magna Salomonis
injuria dici de eo, quòd Geniorum, idest Dæmonum opera, & ope usus
fuerit, & assiduam cum illis consuetudinem habuerit.
IV. Non est prætereundum, Gelalem
concedere statuas, seu simulacra, quæ Genii fabricabant Salomoni, non
fuisse ex prohibitis à lege. Sed quare ? Nihil aliud respondere poterit,
nisi quia non fiebant, ut cultus illis tanquam diis exhiberetur, sed vel
ad ornamentum, vel ad memoriam Majorum conservandam, vel ad alium
honestum finem. Hoc autem probat usum simulacrorum, vel imaginum non
esse per se illicitum, nisi ex pravo fine talis reddatur.