Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Iurat iterùm Deus per
Alcoranum, se misisse eumdem Alcoranum in nocte Alcadar, in qua ipsemet
omnia, in libro digerit, ac disponit, quæ sequenti anno in Mundo futura
sunt. De hujusmodi Juramento, jam suprà diximus, nonnisi per summam
impietatem Deo illud tribui : nemo enim jurare potest, nisi per aliquid
majus se : Deus verò, cùm nihil majus se habeat, per semetipsum jurare
in Sacris Litteris asseritur, quemadmodùm juravit Abrahæ. Quamobrem S.
Paulus in Epist. ad Heb. cap. 6. scripsit :
Abrahæ namque promittens Deus, quoniam
neminem habuit, per quem juraret, majorem ; juravit per semetipsum.
Homines enim per majorem sui jurant. Sed objicit fortè
aliquis, homines etiam aliquandò jurare per aliquid minus se :
quemadmodùm cùm jurant per Librum Euangelii, vel per Altare, & alia
etiam his inferiora. Verùm facile respondetur, homines per hæc jurare,
quatenùs in illis Divina Majestas elucet. Cùm enim homo Deum non videat,
nec agnoscat, nisi à posteriori, nempe per creaturas, jurat per Deum,
quatenùs in illis sibi innotescit speciali modo. Neque verò per
quamlibet rem creatam licet Deum in testem Jurejurando adducere, sed
tantùm per eas, quæ illum, vel aliquod illis attributum, tamquam Divinæ
Majestatis vicariæ repræsentant. Deus verò, qui sibiipsi præsentissimus
est, seque perfectè intuetur, non indiget aliquo repræsentativo sui, ad
hoc, ut per illud juret : quemadmodùm præsente Rege, non exhibetur
illius Vicario honor, qui Regi debetur ; cùm tamen Rege absente illi
exhibeatur. Neque Rex ipse præsens Vicarii opera, & authoritate
utitur in iis, quę respiciunt Personam Regis. Verùm quid tandem jurat
hìc Deus ? Se misisse Alcoranum à Throno suo è septimo Cœlo ad Cœlum
lunæ. Verùm quid intererat, utrum Alcoranus esset in septimo, an verò in
infimo Cœlo, si nonnisi per versiculos Mahumeto à Gabriele tradebatur ?
Ommitto inquirere de nocte illa Alcadar, in qua Deus disponit, &
quasi sortitur, quæcunque eo anno in Mundo eventura sunt. Quis enim non
apertè agnoscat, magnum hoc esse figmentum ? Deus quippe omnia ab æterno
disposuit, nec novi quidquam in Divinam illius mentem cadere potest.
Quòd, si aliquandò Deum aliquid de novo decernere, vel cognoscere, vel
recordari in Sacris literis dicitur : non propriè, sed metaphoricè,
& juxta nostrum intelligendi modum accipiendum est. Alcoranus verò,
quemadmodùm aliàs sæpè monuimus propriè, & prout verba sonant, juxta
Moslemorum sententiam, explicandus, & intelligendus est.
II. Varietas Expositorum circa
Fumum illum, à quo Sura hæc denominatur, persuadet nobis, quàm dubiæ
fidei sint ea, quæ in Alcorano continentur. Sive enim ad diem Judicii :
sive ad sterilitatem illam, quam Mahumeti imprecatio in Meccanos
invexit, referatur, merum redolet figmentum.
III. Vocatur opus Dei maximum,
strenuissimum, juxta communem Expositorum sensum, bellum Bedrense, quod,
ut sæpè vidimus, nec victoriæ pro Moslemis, nec belli nomen pro
adversariis meretur.
IV. Affirmat iterùm, habitationes
Ægyptiorum in Mare demersorum ; eorumque opes, ac delicias, Israelitis
in hæreditatem, ac possessionem cessisse. Quamvis verò hic Israelitas
non exprimat, superiùs tamen manifestè expressit : quamobrem Expositores
omnes conveniunt, hoc etiam loco Israelitas designari. At verò hoc
falsum esse, Sacroque Pentateuchi libro prorsùs repugnare quilibet
intelligit, & nos superiùs evidenter probavimus.
V. Dùm Mahumetus, juxta Alcorani
Expositores, inimicum suum Abugehel hìc proscindit, & rabie plusquam
canina mordet, ac lacerat : Satyram scribit, non legem : lex enim, &
legislator privata commoda, vel incommoda non respiciunt, sed quid
universę communitati Civium utile sit, animadvertunt. Prętereà pietatem
non mediocriter lædit, cùm hominem sanguine sibi conjunctum, ita palam
traducit, omniumque ludibrio exponit : quod non hìc solùm, sed alibi
sæpè in Alcorano facit.
VI. Spurcissimum Paradisum suum
in scenam reponit : additque de novo tunicas, & pallia habitatoribus
illius ex serico leviori, vel crassiori. Quid, oro, Paradisi incolis
subtilitas, vel crassitudo vestium : cùm nullus ibi vestium usus futurus
sit ? Hæ enim, vel ad frigus, & calorem arcendum : vel ad honestatem
tuendam requiruntur. At ibi neque frigus erit, neque calor, neque
nuditas honestati erit detrimento, quemadmodùm non erat in statu
Innocentiæ : erunt enim omnes, ut dixit Christus in Euangelio, sicut
Angeli Dei.
VII. Ridicula prorsùs est in
Alcorano rerum syntaxis ubique, sed præsertim in hac Sura, ubi post
Paradisi descriptionem, aliarumque rerum confusissimam farraginem,
saltat importunè extra chorum illis verbis versu 57.
Porrò facilitavimus eum per linguam tuam
: neque verò divinaret quispiam, ad quid referretur pronomen,
eum ; nisi assererent Interpretes ad
Alcoranum, de quo tamen nulla anteà facta est mentio, referri.
VIII. Postremò non benè convenit,
quòd Deus Alcoranum Arabico idiomate scriptum tradiderit, quò facilius
Meccani illum intelligerent, ac per hoc veram fidem amplecterentur, ac
salutem æternam consequerentur, cum eo, quod immediatè præcipitur
Mahumeto, ut perditionem eorum expectet, quandoquidem ipsi illius ruinam
expectarent. Repugnat etiam hoc veræ charitati boni legislatoris, &
Prophetę, ut docent exempla Moysi, & Christi Domini : quorum alter
Deum contra populum suum iratum etiam cum propriæ vitæ, & salutis
discrimine placare studuit : alter pro Judæis, qui in Crucem sublatum
opprobriis incessebant, Patrem exoravit.