Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Affirmat Mahumetus, hominem
creatum fuisse à Deo
من صلصال كالفخار nimirùm,
ut interpretatur Gel :
طين يابس يسمع له صلصله اي صوت اذا تقر
ex luto, seu argilla sicca, ex qua
audiatur sonitus, cùm pulsatur, cujusmodi est testa cocta, quæ
Arabicè dicitur
الفخار , ut habetur
hìc in Alcorano, ut alibi diximus. Fingunt enim Mahumetani ex Prophetæ
traditione, Deum, cùm vellet hominem creare, formasse primùm statuam ex
argilla, eamque inanimem per quadraginta annos radiis solis expositam,
ut siccaretur, reliquisse : accedente interim ad eam identidem Satana,
pedibusque pulsante. Verùm hæc omnia figmenta esse, & sacris literis
repugnare, manifestum est. Deus enim die sexta hominem creavit, non ex
arido luto, vel ex testa cocta, sed ex limo Terræ, statimque animavit,
neque quadraginta annos expectavit, dùm à sole concoqueretur.
II. Illud, quod hìc asseritur, ex
duobus maribus dulci, ac salso oriri uniones, ac margaritas, negant
Expositores ipsi Moslemi : & præsertim Gelal, qui ait :
الصادق باحدهما وهو الملح
Hoc verum est de uno eorum, nempe de
dulci. Hoc tamen excusant ex quadam loquendi figura.
III. Totus est Mahumetus in
dispartiendis hortis, & fontibus, & arboribus, ac pomis Paradisi
sui habitatoribus : itaut singulis quatuor hortos, totidemque fontes
assignet : pomorum verò tàm recentium, quàm aridorum tantam copiam,
quanta ne in silvis quidem Calabrorum reperiatur. Ut verò faciliùs his
vesci possint, minimoque cum labore, ita propè à terra è ramis pendere
affirmat, ut etiamsi quis suillum in morem jaceat, ore decerpere possit.
Si de summa felicitate non dico agricolarum, aut rusticorum, sed
pecorum, ac jumentorum ageretur : nihil carius, vel optabilius dici
poterat.
IV. Revocat in scenam puellas
Paradisi sui ; de quibus quamvis jam multa dicta sint, semper tamen novi
aliquid occurrit dicendum. Puellas hasce scribit Gelal, vel in Paradiso
genitas, vel è Terra desumptas, singulas singulis Beatis in uxores esse
tradendas. Hoc sanè Euangelio repugnat toto Cœlo : in quo Christus nulla
in altero sæculo conjugia, nullas nuptias futuras esse pronunciat.
Cæterùm tradendæ ne sunt hæ puellæ in conjuges Beatis ad prolem
suscipiendam ; an verò ad libidinem tantummodò explendam ? Primum nullus
Mahumetanorum hactenùs dixit, quantum rescire mihi licuit. Secundum
verò, nemo non videt, quantam turpitudinem, & obscænitatem
contineat. Quòd si dicant, ad solam socialis vitæ oblectationem, has
puellas inservituras : cur puellæ istæ ita in tabernaculis clausæ, sicut
Margaritæ in conchis : ita oculis demissis, atque in conjugem suum
tantummodò defixis introducuntur ? Nonne Cœlicolæ omnes sociatim,
familiariterque versaturi sunt ? Erit ne inter illos mulierum causa
zelotypia ? An verò mulieres ipsæ timebunt, ne in amorem suum alienos
conjuges alliciant, vel ipsæ in amorem eorum alliciantur, si eos
licentiùs aspiciant, vel in ipsos oculos conjiciant ? Miror verò, quòd,
cùm Mahumetus existimaverit, se sine numeroso muliercularum grege in hac
vita beatum vivere non posse : unam tantùm fœminam asseclis suis in
Paradiso polliceatur. Denique, si in mulierum, scyphorum, pomorum,
carnium, viridariorum, & hujusmodi rerum oblectamentis futuram
beatitudinem Mahumetus reponit : illi erunt feliciores, qui in ganeis,
prostibulis, cauponis, macellis, & popinis unctioribus frequentiùs
versabuntur.
V. In versiculo illo intercalari,
quo fortassè Davidem imitari voluit, ita se ridiculum, ineptumque
ostendit, ut, dùm prophetam simulat, simiam se tantummodò demonstret.