Note [original edition] :
NOTÆ.
Hic etiam ex primò versu desumitur
Inscriptio, nempè :
التطفيف
Injusta mensura, seu
mensuratio. Inscribunt nonnulli,
المطفّفون ,
Injustè mensurantes. Propria
scilicet Arabum est fraus, & furacitas. De loco, in quo tradita est
Sura, non conveniunt Expositores : quidam enim Meccanam, quidam
Medinensem illam esse volunt. In versibus etiam enumerandis non omnes
consentiunt, licèt plerique sex supra triginta enumerent. Qui hanc Suram
legerit, ex Mahumeti promissione,
سقاه الله من الرحيق المختوم يوم القيمة
Potabit eum Deus vino purissimo ex cadis
sigillatis in die Resurrectionis.
VII.
Seggin. ] Arabicè
سجين :
Vòcis hujus significatio videtur esse
Career. Gelal ita exponit ad mentem aliorum,
قيل هو كتاب جامع لاعمال الشياطين والكفرة وقيل هو مكان اسفل الارض السابعة وهو محلّ ابليس
وجنوده
Dicunt nonnulli, hunc esse librum
continentem simul opera Dęmonum, & infidelium. Alii verò dicunt,
esse locum in imo terræ septimæ : ibique esse residentiam Diaboli,
& exercituum ejus. Verùm miror, Interpretes tàm sui
fidentes reperiri, qui velint Seggin esse locum, cùm Alcoranus apertè
affirmet, esse librum.
IX.
Delineatus. ] Arabicè
مرقوم , à verbo
رقم
racama, delineavit, notavit, vel
descripsit : unde forte desumpta est vox Italica
ricamo, e
ricamare.
XVIII.
Alliin. ] Arabicè
عليين in casu obliquo plurali : nam
in recto est
عليون
Alliun : videtur propriè significare
Sublimes, vel
Excelsos. Gelal :
قيل هو كتاب جامع لاعمال الخير الملايكة ومومنى الثقلين وقيل هو مكان في السماء السابعة تحت
العرش
Dicunt aliqui, hunc esse librum
continentem opera bona Angelorum, & Fidelium hominum, ac
Geniorum. Alii verò volunt esse locum in Cęlo septimo sub Throno
Dei. Hi quoque adversantur Alcorano.
XXI.
Testes adsunt illi. ] Idest, subscribunt se tamquam testes in
illo.
XXV.
Vino purissimo sigillato. ] Arabicè
رقيق مختوم : Quia nimirùm, ut ait Gelal,
habebunt illud repositum
على انايها لا يفكّ ختمه الا هم :
in vasis sigillo obsignatis, quod
nullus solvet, vel auferet, nisi ipsi.
XXVI.
Sigillum ejus erit muscus. ] Gelal.
اخر شربة يفوح منه ريحة المسك : Idest
extremitas bibitionis ejus (seu
ultimus haustus)
efflabit odorem musci.
Sed simpliciùs videtur exponendum : Sigillum vini in cado erit ex
musco.
XXVII.
Tasnim. ] Arabicè
تسنيم : patet ex ipsis verbis
Alcorani esse fontem in Paradiso, ita dictum ab altitudine, ac
sublimitate ejus.
XXXIII.
Sed non missi sunt super eos custodes.
] Finguntur, hæc dici à Deo contra infideles, qui Fideles erroris
insimulabant : ac, si diceretur : Non sunt ipsi deputati ad Fideles
custodiendos, vel corrigendos.
XXXVI.
An remunerati sunt infideles ?]
Videntur hæc dici à Justis in Cęlo contra infideles detrusos in Gehennam
per jocum, ac ludibrium : &
an
videtur stare pro
nonne.