Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Trino juramento per res satis
disparatas, nempè per noctem, quandò est obscurior, per diem, quandò est
clarior, & per creatorem masculi, & fœminæ, utitur Deus, ut
homines credant, se esse inter se dissimiles in studiis suis. Verùm,
quis, nisi insanus, possit hac de re dubitare ? Frivolum igitur, atque
otiosum est hujusmodi juramentum, quod etiam per res frivolas, &
inanes, ac superstitiosas assumitur. Licèt enim tertia vice Deus in
testem videatur adhiberi : non tamen intelligi potest, cur Deus ille
advocetur in testem, qui creavit masculum, & fœminam, non verò is,
qui universa creavit.
II. Immeritò Alcorani expositores
censent, non esse in Gehennam detrudendos, nisi, qui mendacii Mahumetum
insimulaverint, & in eum credere recusaverint. Qua enim ratione quis
credat in eum, vel veracem illum putet, qui in suo Alcorano tot
mendaciorum, atque errorum reus deprehenditur ?
III. Si Piissimus ille, cujus fit
hìc mentio, & cujus laudes adeò celebrantur, juxta Expositores,
intelligitur esse Abubacar, evincitur manifestè, Mahumetum Prophetam non
fuisse, qui non præviderit, Abubacrum contra fas omne, & jus post
mortem suam summum sibi imperium usurpaturum, in quo ipsemet successorem
suum toties Alym destinaverat.