Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Cum, ut non semel præmonui, in
Alcorano sæpissimè mentio fiat ipsius Alcorani, tamquam libri integri,
& absoluti, qui extabat apud Mahumetum, & ab eodem Meccanis,
aliisque Arabibus legebatur, & ostendebatur ; & quidem in primis
annis, quibus Sectam suam cępit evulgare : mirum est, quomodò Moslemi,
immò Alcoranus ipse affirmet, Mahumetum recepisse illum per Suras, &
versus ex revelatione Gabrielis spatio viginti trium circiter annorum.
Ut autem sese ab hac difficultate extricarent, fabulam excogitaverunt,
Alcoranum quidem totum, & integrum demissum fuisse à Deo ex Tabula
in septimo Cœlo asservata usque ad Cœlum Lunę : indè verò per Suras,
& versiculos viginti trium annorum spatio, à Gabriele communicatum
fuisse Mahumeto. At hic non Alcoranum, qui erat in Cœlo Lunæ, sed eum,
quem apud se habebat, legebat, ostendebat, atque omnibus prædicabat.
Quid verò opus erat demittere Alcoranum à septimo Cœlo ad Cęlum Lunę, ut
inde paulatim, & per partes illum Gabriel Mahumeto revelaret ? An
non æquè benè poterat Gabriel è septimo Cęlo eumdem revelare ? Sed de
hoc vide, quæ in Vita Mahumeti, & alibi disserui.
II. Nihil insulsius, &
fabulosius excogitari poterat nocte illa Alkadar, in qua Deus quotannis
res ad Mundi gubernationem pro toto futuro anno spectantes decernit, ac
disponit, & ad eas hominibus notificandas, vel exequendas, Gabrielem
cum Angelis è Cœlo descendere jubet in terras. Decreta quippè Dei æterna
sunt, nec aliquid nuperum decernit, aut disponit. Quamvis verò in Sacris
Literis aliquandò legamus, aliquid Deum de novo statuere, vel
deliberare : id tamen dicitur juxta nostrum intelligendi modum, quatenùs
ea, quæ de novo fiunt, concipimus à Deo de novo decerni. Cæterùm ex
innumeris Sacrarum literarum testimoniis apertissimè constat, Deum
universa ab æterno ordinasse, ac decrevisse, & in consiliis,
decretisque suis esse immutabilem. Sed Moslemi volunt, Alcorani verba
intelligenda esse, prout sonant, & Deum reverà in nocte Alkadar
decernere, ac disponere omnia illa, quæ futuro anno in terris eventura
sunt. Negandum tamen non est, in professione fidei Mahumetanorum
Sonnitarum, qui inter eos censentur esse Orthodoxi, quę vulgata fuit ab
Algazelo, seu Algazalio Tusino, haberi expressè, Deum omnia, quę de novo
eveniunt in tempore, voluisse, & decrevisse ab æterno in mente sua.
Quamobrem potest hìc benignè explicari Alcoranus dicendo, quòd Deus in
nocte Alkadar decreta sua ęterna manifestet Gabrieli, & Angelis, quò
ea deferant, & notificent in terra pro ęconomia rerum futuri anni.
Verùm hoc quoque figmentum censendum est.