Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Non sine nova impietate, ac
blasphemia inducit Deum jurantem per Alcoranum. Quid verò tandem jurat ?
Alcoranum lingua Arabica scriptum esse. Exigebatur scilicet ad id, quod
omnibus notissimum erat, Dei juramentum. Rationem reddit, cur Liber hic
Arabicè scriptus fuerit : ut nimirùm Meccani possent eum intelligere.
Verum, cùm non semel asserat Mahumetus, Alcoranum non pro solis
Meccanis, aut Arabibus, sed pro
العالمين , idest omnibus creaturis, nempe hominibus, dæmonibus, &
Angelis universis à Deo traditum fuisse, parùm ad rem erat Arabico
idiomate illum scribi, sed alio magis communi, & hominibus noto
vulgandus erat : quemadmodùm Euangelium, quod pro omnibus gentibus
traditum fuerat, communissima, notissimaque omnibus lingua, Græca
scilicet scriptum fuit : cùm Pentateuchus, qui pro solis Hebræis
observandum erat, Hebraica lingua scriptus fuerit. Jurat prætereà,
eumdem Alcoranum in matre Librorum apud se, tanquam librum prorsùs
sublimem, ac sapientem descriptum reperiri. Hoc verò juramentum ad
quisquilias non pertinet. Sed operæ pretium est nosse, quæ sit hęc Mater
Librorum. Fingunt Mahumetani, esse tabulam quamdam immensę prope
magnitudinis, in qua rerum omnium series à Deo per scripturam
digeratur : atque in ea Alcoranum primo, pręcipuoque in loco descriptum
esse. Sed fabulæ, nugæque hæ sunt : neque otium est eas refutare. Quòdsi
pro Matre librorum intelligant Moslemi mentem, seu scientiam Divinam,
nullum peculiare Alcorani privilegium est in ea reperiri, cùm omnia, vel
minima à Deo cognoscantur.
II. Si verum est, quod habet hìc,
& alibi Alcoranus, persuasisse sibi Meccanos, Angelos fuisse filias
Dei ab eo genitas, atque adeò iisdem Divinum cultum tribuisse : meritò
contra illos invehitur, tamquam stultos, & impios. Sed non minùs
stultum seipsum ostendit, cùm ad eos mendacii convincendos, interrogat,
utrum pręsentes, ac testes fuerint creationi, vel generationi eorum.
Quasi verò oculorum testimonium exigendum sit, ut alicui in rebus
Divinis fides possit adhiberi. Poterant sanè Meccani argumentum contra
Mahumetum retorquere, interrogando, an ipse etiam Angelorum creationi
testis, pręsensque fuisset, itaut posset è tripode pronunciare, illos
non fęminas, sed masculos fuisse.
III. Redarguit Meccanos inscitiæ,
ac mendacii, eo quod circa Angelorum cultum se excusarent illis verbis :
Si voluisset Deus, non voluissemus eos
, sed pari, immò majori ratione (quippe Meccanorum Magister, &
Propheta) inscius, & mendax dicendus est ipse, qui non semel, sed
multoties hunc loquendi modum usurpat in Alcorano, nempè : Si voluisset
Deus, homines fuissent infideles. In quo ergo alios judicat, seipsum
condemnat.
IV. Dùm Jesum, non esse, nisi
servum, seu hominem affirmat : more suo loquitur : ejus quippe
Divinitatem, cum Arianis sentiens, semper impiè negavit. Benè tamen
habet, quòd quantumvis impius, de eodem Jesu admodùm honorificè sentiat,
& loquatur. Verùm in hoc ipso fraudem suam prodit, putat nimirùm, se
ita faciliùs simpliciores posse decipere.
V. Recoquit crambem, dùm
Paradisum suum in scenam reponit. Ingressuros in eum Moslemos pios cum
conjugibus suis pollicetur. Sed, ad quid conjuges in Paradiso, ubi
singulis Moslemis singulę puellæ in eodem Paradiso creatæ in conjuges
tradentur ? Necessè sanè erit, ut quas in Mundo habuerunt, solitariæ in
Paradiso commorentur : immò in perpetua vivant Zelotypia ex aspectu
puellarum, quæ maritis suis obvenere. Qua de re jam superiùs disserui.
Gelal, ut hanc difficultatem effugiat, ita distinguit verba Alcorani, ut
primò dicatur viris :
Ingredimini
Paradisum. Deindè incipiat alia pars versiculi :
Vos, & conjuges vestræ exhilarabimini
: itaut sermo sit de conjugibus, seu puellis in Paradiso
habendis ; non de iis, quas viventes habuere. Per hoc verò, vel excludit
Gelal has fœminas à Paradiso, vel includit. Si primum, nimis rigidum,
& impium erga illas se ostendit. Si secundum, ad perpetuam eas
viduitatem, & cruciatum ex aspectu puellarum rivalium in ipso
Paradiso condemnat. In hac verò Paradisi descriptione maximè notanda est
circumgyratio illa scyphorum, seu calicum ansis destitutorum. Quamobrem
verò hi calices ansas non habeant ? Admirandum, prorsùsque Epicureum
Gelalis acumen :
فيشرب الشارب من حيث شاء ,
ut qui bibit, bibere possit ex quacunque
parte calicis sine impedimento ansarum. Id verò Silenicam in
bibendo indicat intemperantiam : quasi nimia sit ingluviei mora, quòd
manus in quærendis, vel captandis scyphi ansis, tempus insumat. At nonne
commodiùs esset, si totum rictum porcino more in craterem immergerent ?
Ita nimirùm, & manui laborem adimerent, & bibendi libidinem
celeriùs explerent. En in quo tandem Paradisi Mahumetici felicitas sita
sit ; in effusè bibendo, & in pomis diversi generis ad satietatem
comedendis, & in venere ad voluptatem tantùm perpetuò exercenda.
Quàm amabo, felicitatem, quàm hujus generis, potuisset Deus pecudibus
dare, si illas, pro ministerio hominibus exhibito remunerare voluisset.
VI. Profitetur Mahumetus, si Deus
haberet prolem, se primùm futurum esse, qui adoraret illam. Concedat
igitur nobis, qui certissimè scimus, Deum ab æterno prolem genuisse, ex
testimonio irrefragabili Sacrarum Scripturarum, quas ipse etiam
divinitùs traditas fatetur, ut eamdem adoremus : seque impium fateatur,
qui in hoc Dei testimonio nolit acquiescere.