Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Nemo sanus non existimaret
insanum hominem illum, qui ea juramenta proferret, quæ hìc Mahumetus
ponere non veretur in ore Dei, præsertim per Ficum, & Oleam : quæ
sive arbores sint, sive montes earumdem arborum feraces, nihil ad rem
pertinet. Si enim per hæc jurare fas sit, pręsertim Deo : per quid
jurare non licebit ? At enim Ficus utilis est ad hæmorroides, tubercula,
podagram, & chiragram sanandas. Lignum verò Oleæ ad dentes
confricandos, ac scalpendos, ad quem usum etiam Prophetæ illo utebantur.
Ita Zamchascerius ex ore Mahumeti. Verùm, quænam ex rebus creatis etiam vilissima non utilis
est ad multa in usum hominum ? Miror verò, virum alioqui apud suos
Doctum, ac sapientem hujusmodi ineptiis, tanquam solidis argumentis uti
ad Prophetæ sui stultitiam, impietatemque tuendam. Sed insurgent contra
nos Doctores Moslemi authoritate Sacrarum Scripturarum. Nam in libro
Cantici Canticorum non semel
adjurantur
Filiæ Jerusalem per capreas, cervosque camporum, cap. 2. &
3. Et quidem is, qui adjurat, est ipse Deus. Exigit igitur Deus
juramentum à Filiabus Jerusalem per feras campestres. Quidni ergo, &
per montes, & arbores liceat jurare, immò juret ipse Deus ? Sed
facile respondetur, librum hunc totum esse ænigmaticum, & mysticum :
nec posse ullo modo, prout verba illius sonant, intelligi. In hoc, non
solùm Christiani omnes, sed etiam Judæi conveniunt. Sub ænigmate igitur
unius pastoris, qui puellam ovium custodem depereat, introducitur idem
pastor adjurare, nempè obsecrare, & obtestari alias socias puellas
per capreas, & cervos, ne suscitent è somno dilectam suam. Ideò
autem per hæc animalia eas obtestatur, quia puellæ rusticæ hæc in
deliciis habent, & amore. Et unusquisque consuevit obtestari, &
obsecrare aliquem per id, quod maximè diligit. Nihil ergo hìc, prout
verba sonant, intelligendum est ; quamobrem frustra Mahumetani ad
Prophetæ sui impietatem tuendam, hoc effugium requirerent.
II. Non minùs vanum, &
otiosum est Dei juramentum respectu illius, quod jurat, quàm earum
rerum, per quas jurat : nullum enim alium scopum habet, quàm efficiendi,
ut credant homines, se post florem, ac decorem juvenilis ætatis, ad
miserias, & ęrumnas extremæ senectutis perventuros. Tàm verò arduum
creditu est hoc, ut quadruplici Dei juramento, quò credi possit,
indigeat ? Huc accedit, non semper verificari de homine hoc, quod Deus
hìc jurat, itaut præcipua conditio, quæ est veritas, desit, vel manca
sit in hoc juramento. Si verò Alcorani verba referantur non ad
juventutem, & senectutem hominis, sed ad primam illius creationem in
naturali felicitate, & ad miserrimam conditionem, ad quam propter
peccatum devenit : manifestè sibi contradicit Alcoranus. Suprà enim Sura
nonagesima, versu quarto introduxerat Deum dicentem : Jam quidem
creavimus hominem in ærumna : hìc autem ex opposito facit, ut dicat :
Jam quidem creavimus hominem in optimo constitutionis : idest in statu
perfectissimo, ac felicissimo.
III. Dùm fingitur, Deum satis
importunè, & inconsequenter dicere Mahumeto ;
Quid ergo faciet, ut posthac tu neges, ut
falsum, diem Judicii ? Ostendit manifestè, anteà illum in Diem
Judicii nequaquam credidisse. Sed respondebunt Mahumetani, hęc verba non
Mahumeto, sed homini infideli à Deo dicta esse. Et quidem ita respondet
Zamchascerius, aliique Expositores. Sed non video, qua ratione possint
hæc verba ad alium, quàm ad Mahumetum referri, cùm ad illum tota Sura
dirigatur, nec aliquis alius in illa commemoretur. Nihilominùs in
Alcorano exponendo, ubi verba ipsius manifestè non repugnent, nolo cum
Moslemis obstinatè digladiari.