Note [original edition] :
NOTÆ.
Dubium est, sitne hæc Sura Meccana,
an Medinæa : ideò in explicatione ejus ponunt authores
مختلف فيها :
Variæ sunt sententiæ circa illam.
Circa pręmium lectoris ita Zamchascerius ex traditione Majorum :
من قراء سورة العاديات اعطى من الاجر عشر حسنات بعدد من يات المزدفة وشهد جمعًا
Qui legerit Suram, quæ inscribitur, Equi
concitati : recipiet mercedem decem bonorum, pro numero eorum, qui
venerint in Mozdalephat (locum Sacrum in Mecca)
& præsentes fuerint alicui conventui
: in quo scilicet preces funduntur, vel Sacra peraguntur.
I.
Per Equos concitatos. ] Arabicè est :
والعاديات :
Per transgredientes, nempè per
Equos, vel, ut alii malunt, Camelos ultrà, quàm opus sit, transeuntes,
eo, quòd contra hostes ad prælium incitentur. Zamchascerius sic
explicat :
اقسم بخيل الغزاة تعدوا فتضبح والضبح صوت انفاسها اذا يعدون وعن ابن عباس اته حكاء فقال اخ اخ
Juro per Equos bellatores, qui cursu
prętervecti anhelant. Est autem anhelitus vox, seu sonus
respirationis eorum, cùm currunt cursu concitato : &,
quemadmodùm explicat Ebn-Abbas, sonat veluti ach, ach. Jahias
ex authoritate Aly, qui fuit gener Mahumeti, censet esse hìc sermonem de
Camelis, non verò de equis : ait enim :
حتى الابل تذهب الى وقعة بدر :
Hi fuerunt cameli,
qui ierunt in conflictum Bedrensem. Communis tamen expositio
est, quòd hìc ubique de Equis, non de camelis agatur.
III.
Primo Mane. ] Quia scilicet tunc equi sunt vegetiores.