Note [original edition] :
NOTÆ.
Circa locum, in quo tradita fuit hæc
Sura ; & pręmium legentis illam, idem sentiunt Expositores, quod de
præcedenti : censetur enim connexa esse, & unicam constituere cum
illa, atque undecim versibus constare, ad quorum singulorum prolationem
Mahumetus singulis nodis, quibus à filiabus Lobeidi alligatus fuerat,
exsolvebatur.
IV.
A
malo Insusurratoris sese subtrahentis. ] Arabicè
الوسواس
Insusurrator exponitur communiter
الشيطان
Satanas. Jahias :
الوسواس هو الشيطان جاثم على قلب ابن ادم فاذا ذكر الله خنس
Insusurrator est Satanas, qui insidet
cordi hominis : &, ubi mentio facta fuerit Dei, subtrahit sese,
& fugit. Zamchascerius putat
الوسواس , esse pro
الوسوسة ,
Insusurratio :
كانّه وسوسة في نفسه لانها ضيقته وشغله الذي هو عاكف عليه .
Quasi ipse sit insusurratio in anima ejus
(hominis)
quia ipsa opprimit, &
occupat eum, in quo ille residet. & mox subdit :
اذا ذكر الانسان ربّه خنس الشيطان وولى واذا غفل وسوس اليه
Cùmque meminerit homo Domini sui,
subtrahit se Satan, & recedit. Cùm autem negligens fuerit in
hoc, insusurrat in illum. Eodem ferè modo Gelal.
VI.
A
Geniis, & Hominibus. ] Putat Gelal, esse hìc
بيان الشيطان الموسوس جني وانساني
declarationem Satanę insusurrantis ; quia
ipse est genius, & homo. Nimirùm ; tàm homines, quàm Genii
sunt Satanæ hominibus, cùm utrique provocent eos ad malum. Itaque
clariùs hìc ostenditur, quinam intelligantur nomine Satanæ, qui
insusurrat in pectora hominum : nempè Genii, & homines, quibus, ut
ait Zamchascerius, utitur Satanas ad insusurrandum in pectore hominum.
Addo hìc parergi loco, appellari has
duas Suras
المعوذتين , quasi dicas,
duas Confugiarias ; eo, quòd utraque
incipiat per
اعوذ
Confugio, & de his ita scribit
Zamchascerius ;
عن رسول الله ص لقد انزلت علي سورتان ما انزل مثلهما وانّك لن تقرء سورتين احب ولا ارضى عند الله
منهما وتقال للمعوذتين المقشقشتان
Dixit Legatus Dei Mahumetus : Jam quidem
missæ sunt ad me duæ suræ, quibus nulla alia similis missa est :
neque tu leges unquam alias duas Suras, quæ Deo magis gratæ sint,
& acceptæ. Hę autem, quę dicuntur Confugiarię ; appellantur
etiam Sanantes : quia
scilicet sanaverunt Mahumetum à veneficio. Concludam has ineptias verbis
Jahiæ :
وقد رويت عن عايشة ان النبي ص كان اذا اوى الى فراشه جمع كفيه ثم نقت يعني بصق فيهما وقرأ قل هو
الله احد والمعوذتين ثم مسح بهما ما استطاع من جسده يتداخل راسه متحوّل الى ما نال من بدنه يفعل ذلك
ثلاثًا
Ex relatione Aisę habetur, quòd, cùm
Propheta Mahumetus recipiebat se somni causa ad stratum suum ;
conjungebat ambas palmas manuum suarum ; deindè expuebat in eas,
& legebat Suram : Dic : Est Deus unus ; & duas Suras
Confugiarias : deindè confricabat utraque palma id, quod poterat de
corpore suo, inclinans caput, & convertens illud ad eam partem,
quam attrectabat de corpore suo, & hoc ter faciebat.