Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Non video, quomodò probare
possit Mahumetus, Deum ex omni genere, seu specie fructuum, duos
conjuges, seu duas quasi subspecies produxisse. Vix enim est ulla
fructum species, quæ non contineat sub se plures species subalternas :
ut videmus in pyris, malis, ficubus, uvis, &c. Ipsæ autem species
subalternæ infimæ nullam habent divisionem. Nam divisio illa Jahiæ in
dulce, & acre, seu amarum, videtur satis inepta : nisi fortè pro
dulci intelligat id, quod vulgò domesticum : & pro amaro silvestre
appellamus. Quamvis non omni fructuum speciei hujusmodi divisio
convenire videatur.
II. Iterùm protestatur Mahumetus
hìc versic. 9. (& Gelal ingenuè fatetur) non fuisse officii sui
facere miracula : &, cùm Meccani ab ipso illa exigerent, nullo modo
facere potuisse. Cur ergo Moslemi tot illi prodigia affingunt ?
III. Neque solùm negat Mahumetus,
se miracula fecisse : sed etiam probare conatur, hujusmodi miracula esse
supervacanea.
Deus enim (inquit)
errare facit, quem vult : & huic
(subdit Gelal)
nihil proderunt miracula ad
credendum. Itaque ociosa prorsùs fuerunt miracula omnia Moysi,
Prophetarum, Christi, Apostolorum ; & multò magis illa, quæ de
Propheta suo Moslemi mentiuntur. Deus enim vult efficaciter errorem
hominum, neque per miracula potest auferri : imò neque poterit per
prædicationem. Cur ergo Mahumetus sese
نذيرا
prædicatorem jactat ? Confirmat
Alcoranus errorem suum circa hanc peccandi in hominibus inevitabilem
necessitatem, & miraculorum inutilitatem versic. 34.
IV. Nisi sapientes Moslemi
explicarent Alcoranum versic. 38. meritò redargui posset Mahumetus apud
Sonnitas suos, tanquam hæreticus. Hi enim, tanquam rem ex fide divina
certissimam, tenent ea, quæ in Alcorano de Paradiso dicuntur : ut
flumina, arbores, puellas, palatia, mensas, & alia hujusmodi,
literaliter, & prout sonant, esse intelligenda. Quamobrem, dùm hoc
loco Mahumetus utitur nomine
مثل ,
idest similitudinis ; exponunt
Glossatores, ut vidimus,
صفة
idest prædicatum, vel attributum.
Cæterùm, non est dubium, similitudinem dari, etiam inter ea, quę sunt
ejusdem speciei, ut inter hominem, & hominem, & inter equum,
& equum : nec semper referri ad metaphoram, vel allegoriam,
quemadmodùm refertur vox Arabica
مجاز .
V. Cùm Expositores agnoscant
apertam in Alcorano contradictionem (alibi enim sæpè affirmat, Judæos,
& Christianos invidere Mahumeto munus propheticum, & ægrè ferre,
quòd Deus arcana sua illi revelaret ; hìc autem versic. 39. asserit,
eosdem de hujusmodi Mahumeti prærogativa lætitiam præferre) limitant
dictum ad paucos tantùm Judæos, & Christianos, qui avita areligione
abjurata, ad Mahumeti partes transierant. Inter hos enumerant Abdallah
filium Salam, Caab, & alios Judæos perpaucos : & octaginta
circiter ex Christianis, partim ex Nageran, partim ex Æthiopia ; At
Alcoranus universaliter loquitur.
VI. Cùm Judæi exprobarent
Mahumeto turbam uxorum, & miraculorum sterilitatem ; quæ duo valdè
prophetico muneri repugnabant ; ille aliorum Prophetarum exemplo sese
tuetur, qui & uxores habuerunt, & miracula nulla, nisi
concedente Deo, facere potuerunt. Infirma prorsùs defensio. Nam etiamsi
aliqui Prophetæ uxorem habuerint gregem ; tamen fęminarum non habuerunt,
unica plerumque uxore contenti. Quosdam etiam cælibes semper fuisse, ut
Eliam, Elisęum, Danielem, ex sacris litteris apertè colligitur. De
Joanne Baptista, & Jesu, quos Moslemi summo in honore, tanquam
magnos Prophetas habent, certissimum est, etiam, apud ipsos, perpetuò
virgines fuisse. At enim David, & Salomon prophetię dono claruere :
& nihilominùs plures, imò plurimas uxores habuisse perspectum est.
Ad hoc argumentum satis supra respondimus ; & in Prodromo p. 4.
c. 21. latissimè satisfecimus, Verùm etiamsi concederemus, hosce duos
Reges aliquot uxores supra cæteros homines vulgares licitè habuisse ;
& nihilominùs prophetico spiritu claruisse, debuit ne Mahumetus hos
solùm imitari, & cæterorum Prophetarum exempla relinquere ? Hebræi
ipsi sapientiores delectationes Venereas cum Prophetico spiritu non convenire fatentur. Et pro
comperto habetur, fœminas quasdam Gentiles, quas Sybillas appellant,
propter Virginatem prophetiæ dono à Deo illustratas fuisse. Adde,
Mahumetum non facere sese Prophetam communem, ac vulgarem : sed unum ex
iis, qui novas leges, novam religionem, Deo jubente tradiderunt, quorum
primus fuit Moyses, qui unam tantùm habuit uxorem, cum qua tamen,
postquam ad propheticum munus assumptus est, commercium nullum habuisse,
Hebræi ipsi fatentur. Secundus fuit Jesus, quem virginem semper fuisse
nullus, ne inter Moslemos quidem unquam dubitavit. Producunt Arabes
Mahumetum, viginti circiter muliercularum libidinibus explendis libidine
sua assiduè occupatum. Vah Prophetam. Saltem verò miracula aliqua,
quemadmodùm Prophetæ alii, patrasset. At enim nullus Propheta miracula
patravit, nisi ex Dei concessione. Verùm hoc ipsum inquirimus, cur
cæteris Prophetis, non autem Mahumeto facultatem istam Deus concesserit.
VII. Mahumetus ad sectam suam
stabiliendam, & ad omnia Alcorani absurda salvanda duo supponit hìc
vers. 41. Primum,
Deum omni termino Librum
dedisse : idest dedisse primò Judæis Pentateuchum : deindè
Christianis Euangelium : postremò Arabibus Alcoranum. Secundum,
Deum delevisse, vel mutasse in his libris
multa : multa immutata, ac firma reliquisse. Juxta hanc
regulam, ubi Alcoranus aliquid habet, vel Pentateucho, vel Euangelio,
vel etiam sibi ipsi contrarium ; contendet, hoc esse ex iis, per quæ
Deus in his libris opposita delevit, vel mutavit : ita ut per
Euangelium, Pentateuchum ; per Alcoranum, Euangelium correxerit,
relictis tamen in utroque nonnullis intactis, quæ in Alcorano retenta
sunt, ipse etiam Alcoranus pluribus in locis à Deo mutatus sit,
deterioribus in meliora recusis. Verùm respondemus ; cùm ea, in quibus
Alcoranus Pentateucho, & Euangelio adversatur, pertineant, ut
plurimùm, ad æternas veritates, vel ad aliquam rem gestam ; nullo modo
dici posse, à Deo mutata fuisse ; non enim potest Deus res hujusmodi
mutare. Erunt igitur mendacia, & figmenta Alcorani ; in quo etiam
plura asseruntur mutata fuisse, de quibus jam suprà dictum est.