Note [original edition] :
NOTÆ.
Quia in hac Sura nonnulla de Abraham
fabulosa, tanquam per transitum referuntur, ideò ab illius nomine
Titulum accepit. Meccana communiter censetur. Excipiunt quidam
versiculos vigesimum septimum, & vigesimum octavum. Versus duos,
& quinquaginta plerique enumerant ; aliqui ad quatuor, vel quinque
supra quinquaginta extendunt. Qui Suram legerit
اعطى من الاجر عشر حسنات بعدد من عبد الاصنام وعدد من لم يعبد
habebit pro mercede decem bona, juxta
numerum eorum, qui coluerunt idola, & eorum, qui non coluerunt.
VII.
Insignibant vos malo pęnæ ] idest
insigni pęna vos afflictabant. Hoc autem faciebant, inquit Gelal :
لقول بعض الكهنة ان مولودًا من بني اسراييل يكون سبب ذهاب مُلك فرعون
ob dictum cujusdam Arioli, quod puer, qui
nasceretur ex filiis Israel, futurus esset causa exterminii Regno
Pharaonis.
XVII.
Post eum ] Arabicè
من ورايه
exponit Gelal :
امامه
ante eum, seu
coram eo. Potest etiam significare
من خلفه
post eum, seu à tergo ejus. Et
quidam referunt ad ipsum hominem : quidam verò ad id, quod præcessit :
ut sensus sit,
بعد ذلك
post hoc.
*
Aqua saniosa ] Gelal :
هو ماء يسيل من جوف اهل النار مختلطا بالقيح والدم
hæc est aqua, quæ fluit ex ventre
damnatorum, commixta humore purulento, & sanguine.
XXI.
Et comparuerunt coram Deo ]. Agitur hìc de supremi Judicii
die. Mahumetus verò, ut Prophetam se venditet, Prophetas sæpè imitatur
in temporum permutatione, ut patet hoc loco, ubi futurum pro præterito
est intelligendum.
XXVI.
Firmabit Deus eos, qui crediderunt ]. Juxta Gelal, hæc
firmatio in præsenti vita est
كلمة التوحيد
Verbum Unificationis : nimirùm
formula illa solemnis
لا اله الا الله
Non est Deus, nisi Deus. Per
الاخرة , idest
alteram vitam, seu sæculum
novissimum intelligit
القبر , idest
sepulcrum, quandò scilicet
sepultis jam hominum corporibus
يسالهم الملكان عن ربهم ودينهم ونبيّهم فيجيبون بالصواب كما في حديث الشيخين ويضلّ الله الضالمين
الكفار فلا يهتدون للجواب بالصواب بل يقولون لا ندري كما في الحديث :
interrogabunt eos duo Angeli
[Nokir, & Monkir]
de Domino,
religione, & Prophetæ ipsorum : & ipsi respondebunt recte,
& convenienter : ut habetur in narratione duorum seniorum. Et
errare faciet Deus impios, infideles, & non dirigentur ad
responsionem convenientem : Sed dicent : Nescimus. Ita in
narratione. Addit Jahias circa examen hominis fidelis :
ثم يفتح له باب الى النار فيقال له انظر هذه النار التي لو انك كنت كذبت صرت ايها قد اعادك الله
منها :ثم يفتح له باب الى الجنة ثم يقال له هذه الجنة ويعرض عليه منزله فيها ثم يوسع له قبره فلا
يزال ياتيه من ريح الجنة ويردّها حتى تاتيه الساعة :
Deindè aperietur ei porta versus Tartarum,
& dicetur ei : Aspice ignem illum, in quem certè tu abiisses si
fuisses infidelis : jam verò Deus te ab eo liberavit. Deindè
aperietur illi porta versus Paradisum, & dicetur ei : Hic est
Paradisus : & ostendetur ei mansio in eo sibi pręparata. Deindè
dilatabitur ei sepulchrum : neque cessabit venire ad eum aura
odoriferæ Paradisi, quam etiam respirabit usque ad diem
resurrectionis. Quòd si quæras à Moslemis, quomodò hæc de
cadavere jam extincto possint verificari : respondet Zamchascerius ex
dicto Albrà filii Azeb :
ان رسول الله ص ذكر قبض روح المومن ثم يعود روحه الى جسده فياتيه ملكان فيجلسانه في قبره
Legatus Dei Mahumetus narravit educi à
corpore animam hominis fidelis in morte : deinde redire animam ad
corpus ejus in sepulchro, in quo veniunt ad eum duo Angeli, qui
faciunt eum sedere in eodem sepulchro, &c.
XXXVI.
Tu certè es indultor, misericors :]
idest. Tu ignosces illi, & misereberis illius. Sed, ut notat Gelal,
hoc dixit Abraham,
قبل علمه انه تعالى لا يغفر الشرك
antequam sciret, Deum nullo modo ignoscere
peccatum idololatriæ.
XXXVII.
Fac ergo, ut corda aliquorum ex hominibus
]. Gelal :
قال ابن عباس لو قال أفئدة الناس لحنث اليه فارس والروم والناس كلهم
Dixit Ebn-abbas : Si dixisset, corda
hominum absolutè : certè inclinassent ad eum Persæ, & Romani,
& homines universi.
XXXIX.
Parce mihi, & genitoribus meis. ]
Gelal :
هذا قبل ان يتبيّن له عدواتهما الله : وقيل اسلمت امّة وقرئ والدي مفرد او والديّ
Hæc dixit Abraham,
antequam declaratum fuisset illi,
genitores suos fuisse inimicos Dei. Quidam dicunt, matrem ejus
Moslemam fuisse. Quidam legunt genitori meo, in singulari :
quidam genitoribus meis, in
duali.
XLIV.
An & non jurabatis ]. Verba Alcorani obscurissima sunt,
nempè :
الم تكونوا اقسمتم من قبل ما لكم من زوال
An non jurabatis antea : non vobis de
discessu, vel,
desitione ?
Explicant Gelal, Jahias, & Zamchascerius :
اقسمتم انكم باقون في الدنيا لا تزالون بالموت والعناء وقيل لا تنقلون الى دار الاخرة يعني كفرهم
بالبعث
Jurabatis, vos perseveraturos esse in hoc
mundo, neque desituros per mortem, & consumptionem, Vel juxta
aliorum explicationem : non esse transferendos ad ignem futuri
sęculi. Et significatur per hoc, eos abnegasse resurrectionem.
Ego verò mihi persuadeo, hunc esse sensum legitimum verborum Alcorani :
An & non jurabatis antea hoc
idem, quod nunc promittitis ? Sed
non
erit
vobis desitio, seu
cessatio, vel abitio ab hoc igne. Ea verò, quæ sequuntur, sunt dicta non
à Deo, vel ab Angelis pro damnatis : sed à Mahumeto ad Meccanos.
XLVI.
Etiamsi fuisset dolus eorum ]. Gelal accipit particulam
ان pro
مَا in sensu negandi : ut idem
sit ac, & non fuit dolus eorum talis, ut per eum moverentur è suis
sedibus montes.
XLVIII.
Commutabitur terra in non terram ].
Potest etiam verti :
in aliam terram
: quemadmodum
in non Cœlos,
verti potest
in alios cœlos.
Utramque versionem probat Gelal
his verbis
فيحشر الناس عل ارض بيضا نقية كما في حديث الصحيحين وروى مسلم حديث سئل ص اين الناس يومئذ قال
على الصراط
Congregabuntur homines super terram
candidam, æquam, ac puram, quemadmodùm habetur ex narratione duorum
seniorum : & refert Moslem, interrogatum Prophetam Mahumetum,
ubi constituti essent homines illa die respondisse, constitutos esse
super Sorati : de quo superiùs dictum est.
LI.
Velox est in computo ineundo. ] Idest, velocissimè universos
discutiet, & judicabit ; nam, ut ait Gelal :
يحاسب جميع الخلق قدر نصف نهار من ايام الدنيا
rationem exiget ab omnibus creaturis
spatio dimidiæ diei ex diebus hujus mundi. Atque adeo tam
brevi temporis intervallo absolvetur supremum judicium.