Note [original edition] :
NOTÆ.
Vox Arabica
الفرقان Alphorcan, unde Sura hæc
epigraphen sortita est, fortasse magis propriè
Distinctorium, quàm
Distinctio verti poterat. Hoc autem
nomine intelligitur hìc Alcoranus. Alibi tamen etiam Pentateuchus, &
alii Sacri Libri ita appellantur eò, quòd hi omnes vera à falsis, licita
ab illicitis distinguant. Tribuunt huic Suræ plerique septem supra
septuaginta versiculos. Meccę traditam, totamque Meccanam esse volunt ;
nihilominùs excipit Gelal versiculum sexagesimum octavum, qui incipit :
Et, qui non invocant cum Deo deum
alium. Cur autem versus hic sit potiùs Medinensis, quàm
Meccanus, non facilè divinarem, nisi fortè, quia Medinenses jam à
plurium Deorum cultu abstinebant : Meccani verò adhuc Idola sua
retinebant. Merces promissa lectori hęc est :
من قراء سورة الفرقان لقى الله يوم القيامة وهو مؤمن بازاء الساعة آتية لا ريب فيها وادخل الجنة
بغير نصب
Qui legerit Suram Alphorcan, occurret Deo
in die Resurrectionis, & ipse securus erit in adventu Horæ, de
qua nulla est dubitatio ; & introducetur in Paradisum sine ullo
obstaculo, ac labore.
VII.
Quid est huic legato. ] Arabicè in omnibus ferè exemplaribus
scribitur :
مال هذا pro
ما لهذا , cum
ل extenso, ac si spectaret ad
ما . Mysterium ignoro. Sunt
tamen, qui
ما لهذا , ut nos
impressimus, scribendum admoneant.
XI.
Vel sit illi hortus, ex quo comedat. Nonnulli codices habent
ناكل
comedamus. Sed prima lectio verior
videtur ; alludebant enim ad id, quod ei exprobrabant, quòd scilicet
ambularet per plateas mercatorias
لطالب المعاش
ad victum quæstuandum, ut explicat
Gelal.
XXVI.
Et posuimus alios vestrum aliis in tentationem. ] Explicat
Gelal :
ابتلى الغني بالفقير والصحيح بالمريض والشريف بالوضيع يقول الثاني في كل ما لى لا اكون كالاول في
كل :
Tentatur dives per pauperem, & sanus
per ęgrotum, & nobilis per ignobilem. Dicit secundus
(nempe pauper, ægrotus, & ignobilis) :
In toto, quod est mihi, non sum sicut primus in toto.
XXIX.
Et præstantiores quo ad locum quiescendi in meridie. ] Ex hoc
loco desumit Gelal argumentum, extremum judicium incipiendum esse à
primo mane, & in meridie ejusdem diei absolvendum.
XXXII.
Et die quædam mordebit iniquus manus suas.
] Designari hoc loco peculiarem quemdam Mahumeti hostem, seu
adversarium volunt Interpretes, nempe
عقبة بن ابي معيط كان نطق بالشهادتين ثم رجع رضى لابي بن خلف :
Okbam filium
Abu-Moiti, qui professus fuerat sectam Mahumetanam : deindè ultrò
apostatavit ad Obbam filium Chalphi. Et hic est, quem in
sequenti versu appellat
فلانًا
illum talem. Hispanicè
Fulano.
XXXVII.
In unica summa. ] Gelal :
كالتوراة والانجيل والزبور :
Sicut Pentateuchus, & Euangelium,
& Psalterium. Credunt nimirùm Mahumetani, hos libros
missos fuisse è Cœlo à Deo in unico volumine, seu totos simul ; cùm
Alcoranus demissus, seu revelatus fuerit paulatim, & per partes
spatio viginti, ac trium annorum.
XXXVIII.
Et non venient ad te infideles cum ulla
parabola. ] Explicat Gelal.
لا يتونك بسوال عجيب من سوالاتهم الباطلة :
non venient ad te cum
ulla ex inanibus suis quæstionibus admirabundi ; sæpè enim
Meccani proponebant Mahumeto quæstiunculas quasdam, & argutationes,
ad explorandum, utrum esset verus Propheta : sed plerumque erant de
quisquiliis, & de lana caprina.
XLIII.
Et possessorum Rassi. ] Arabicè
اصحاب الرس Est autem Rassum, seu Rassus,
ut ait Gelal :
اسم بئر نبيهم قيل شعيب وقيل غيره كانوا قعودًا حولها فانهارت بهم فخسف بهم .
Nomen putei in regione Madianitarum,
quorum Prophetam, alii dicunt fuisse Scioaib, seu Jethro,
alii alium ab eo diversum. Cùm hi quadam
die sederent circa puteum, ille disruptus est, & per terræ
fatiscentis hiatum omnes cum eo absorti sunt. Ita etiam
Jahias, & Zamchascerius.