Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Est omninò risu dignum, quòd
Deus juret per Alcoranum, Mahumetum esse Prophetam, & Alcoranum
ipsum à se missum fuisse. Quis enim adeò hebes est, ut juret, rem
aliquam veram esse, per ipsam rem, quam jurat ? Prætereà nemo
convenienter jurat per id, quod est se inferius. Atque ideò in sacris
litteris non legimus, Deum jurare, nisi per semetipsum, quia scilicet
nullum habet se ipso majorem, per quem juret ; & ipse, utpote summa,
& infallibilis Veritas, est sufficiens testis omnis veritatis. Quòd
si quis objiciat locum illum Hamos. cap. 8.
Juravit Dominus per superbiam Jacob
; vel juxta Vulgatam :
in superbiam
, ubi videtur Deus jurare per creaturam : Respondeo, ibi superbiam
accipi pro celsitudine, seu amplitudine, & significare ipsam Divinam
Majestatem, juxta consuetum Sacrarum Scripturarum morem, quo Deus
appellatur Gloria, Honor, & Celsitudo populi sui. Sed de hoc, &
aliis juramentis Dei in sequentibus Suris vide, quæ dixi in Prodr. p. 4.
cap. ult. pag. 76. Et dicam infra suis locis. Cæterùm etiam apud
scriptores profanos
superbia, &
superbus in hoc significatu accipiuntur. Vel dicendum est, si propriè accipiatur,
superbiam Jacob ibi à Deo detestari, idem esse, ac contra superbiam.
II. Quòd hìc, quemadmodùm alibi,
dicat Mahumetus, quosdam non recipere fidem, quia ita Deus decrevit, qui
posuit catenas in collis eorum, ne possint caput erigere, neque se
movere, additis ante, & retro repagulis, seu obstaculis, &
undique tenebris offusis, ne possint videre : confirmat errorem suum,
& suorum, dùm credunt, homines ex necessitate peccare, &
impossibile esse illis fidem suscipere.
III. Falsum prorsùs est, Christum
Dominum misisse Legatos ullos Antiochiam, vel in aliam idololatrarum
civitatem. Quandiù enim vixit, nullis, nisi Israelitis, vel unius Dei
cultoribus Legem suam promulgavit. Adde, S. Paulum, nonnisi post Christi
ad Cœlos ascensum, fuisse illius asseclam, & Apostolum. Bitam verò
nunquam, & nusquam apud nos Christi discipulum repertum fuisse. Nec
minùs falsæ censendæ sunt collusiones illæ Simonis Cephæ cum Rege, &
duobus Discipulis Christi, quibus se non solùm ridiculum, sed etiam
impium ostendisset : nemo enim sanę mentis probabit, posse sine summa
impietate exteriùs Idololatriam, falsamquę religionem simulari, dùm in
corde fides vera retineatur, etiamsi id bona cum intentione, & cum
animo veræ Religionis propagandæ fiat. Quamobrem si Alcorani verba illud
significent, quod Expositores ejus affirmant : falsus est Alcoranus :
insanus, & impius Mahumetus. Sed non est hìc dissimulanda Impostoris
malitia : nam ita omnia enarrat, ut non possit intelligi, quibus
personis, locis, vel temporibus conveniant. Hac enim ratione in tuto se
ponit, ne possit mendacis, vel falsarii à quoquam redargui. Id etiam
alibi facit in Alcorano, ut in eo, quod refert de mortuis suscitatis ab
Ezechiel : de morte, & suscitatione Nehemiæ, vel Ezræ ; de Bicorni,
seu Alexandro magno, & aliis. Hinc etiam factum puto, ut vera nomina
plerumque corrumpat, appellans v. g. Henoch ; Edris : Jethro, Scioaib :
Saul, Talut : Goliam, Gialut : Jesum, Isa, &c. Ut, si quid in
referendis horum rebus erraret, vel mentitus fuisset ; semper posset se
defendere per mutationem personæ. In hoc autem multum debemus Alcorani
expositoribus, qui (sive ariolentur, sive vera, ac certa depromant)
Pseudoprophetæ sui hallucinationes, seu veriùs mendacia nobis
manifestant. Aliàs, quid dicere potuissemus contra eum, vel in hac, vel
in aliis hujusmodi ambiguis, & versatilibus narrationibus, quæ velut
Proteus, possunt in sexcentas formas mutari ?
IV. Si Alcorani Author ganeam
aliquam, vel meretriciam domum describere voluisset, aptioribus verbis
uti non poterat, quàm iis, quibus hìc Paradisum suum describit : dùm
illius incolis nullam aliam, quàm cum fœminis luxuriandi, & inter
mensas deliciandi occupationem assignat. Philosophi ipsi Ethnici, naturæ
lumine ducti, agnoverunt, non posse in corporeis voluptatibus hominis
felicitatem, præsertim summam consistere, sed in spiritualibus animæ
operationi us esse collocandam. Sed vide, quæ alibi diximus, &
dicemus.