Note [original edition] :
NOTÆ.
Character solitarius Surę præfixus,
nempè
ص
Sad, qui est in Arabico Alphabeto
decimus quartus, & respondet
τῷ
ץ Hebraico, dedit titulum ipsi
Suræ, quæ Meccana est, & versiculis octoginta, & octo constare
communiter censetur. Quid autem Character hujusmodi significet,
Interpretes doctiores se nescire fatentur. Quidam divinant, significare
صدق,
Veritates, alii
المصادات ,
Resistentias. Sed absque ullo
fundamento. Qui Suram hanc legerit,
كان له من الاجر بوزن كل جبل سخر الله لداوود عشر حسنات وعصمه الله ان يصير على ذنب كبيرا
اوصغيرا
habebit pro mercede, juxta pondus
uniuscujusque montis, quem Deus Davidis imperio subegit, decem
bona : & custodiet eum
Deus, ne incidat in peccatum magnum, vel
parvum.
II.
Per Alcoranum. ] Jurat Deus per Alcoranum : sed nescitur, quid
juret. Gelal supplet ex suo cerebro.
وجواب هذا القسم محذوف اى لا الامر كما قال كفّار مكّة من تعدد الالهة
Pars responsiva hujus juramenti tacetur.
Sed subauditur non est ita, sicut dicunt infideles Meccani, quòd
scilicet sint plures Dei. Jahias, & Zamchascerius conantur
Prophetæ sui oscitantiam sexcentis ineptiis defendere.
XIII.
Et Pharao author paxillorum. ] Gelal :
كان يتد لكل من يغضب عليه اربعة اوتاد يشد اليه يديه ورجليه ويعذبه
Figebat Pharao, si quandò alicui iratus
fuisset, quatuor paxillos in terra : & alligabat illis manus,
& pedes ejus, & ita eum discruciabat.
XVIII.
Præditi virtute. ] Arabicè
ذا الايد : potest & verti
habentis manus. Explicat Gelal :
اى القوة في العبادة كان يصوم يوما ويفطر يوما ويقوم نصف الليل وينام ثلثه
Idest virtutem, & constantiam in
operibus piis. Jejunabat enim alternis diebus : & stabat per
medietatem noctis, & dormiebat tertiam partem ejus.
XXII.
Historia Litigantium. ] Ita pervertit, & figmentis
permiscet nebulo Sacram Historiam, quæ habetur lib. 2. Regum cap. 11.
& 12. Dilucidat Gelal verba Alcorani, & auget figmentum :
وهما ملاكان جاءا في صورة خاصمين وقع لها ما ذكر على سبيل العرض لينتبه داود على ما وقع منه وكان
له تسع وتسعون امراة وطلب امراة شخص ليس له غيرها وتزوجها ودخل بها :
Erant autem hi duo litigantes duo Angeli,
qui venerunt ad David in hujusmodi figura, fingentes sibi accidisse
id, quod hìc narratur per modum parabolæ : ut excitaretur David ad
pœnitentiam pro peccato suo. Cùm enim haberet nonaginta novem
uxores, appetivit uxorem cujusdam viri, qui habebat eam solam, &
concubuit cum ea, postquam sibi in uxorem copulasset. Imò verò
priùs concubuit, & deindè uxorem accepit.
XXVIII.
Constituimus te Imperatorem. ]
Arabicè
خليفة, quæ vox propriè
significat
Successorem : & hoc
nomine appellati sunt Principes, qui Mahumeto in imperio successerunt,
quos etiam nos vulgò
Chaliphas
vocamus.
XXXIII.
Cùm expositi fuissent coram eo. ]
Idest, coram Salomone, ut exponunt Jahias, & Zamchascerius, qui hæc
habet :
وروى ان سليمن غزا اهل دمشق ونصيبين واصاب الف فرس وقيل ورثها من اليه واصابها ابوه من العمالقة
وقيل خرجت من البحر لها اجنحة فقعد يومًا بعد ما صلى الاولى على كرسيه واستعرضها فلم يزل تعرض عليه
حتى غربت الشمس وغفل عن العصر او عن ورد من الذكر كان له وقت العشى وتهويه فلم يعلموه فاغتنم لما
فاته واستردها وعقرها مقربا لله وبقى ماية فما في ايدي الناس من الجياد فمن نسلها وقيل لما عقرها
ايد الله خيرا منها وهو الريح تجري بامره
Ferunt, Salomonem, expugnata Damasco,
& Nisibi, retulisse inde mille equos. Alii dicunt, illum
accepisse eos à Patre suo, qui cęperat eos ab Amalecitis. Alii
volunt, eos è mari egressos fuisse alis præditos. Sedens igitur die
quadam Salomon in throno suo post orationem matutinam jussit eos
equos traduci in cursu coram se : nec cessavit transitus eorum,
donec occubuit Sol, & neglexit Orationem vespertinam, seu
preces, quas vespere persolvere solebat, neque de hoc commonuerunt
eum. Id igitur egrè ferens, jussit equos illos, qui jam transierant
in cursu, coram se reduci, & immolavit eos Deo. Remanserunt
autem centum ex generosissimis eorum equorum : Deus verò compensavit
eum majori bono, quàm essent equi illi, quos immolaverat, dùm illius
imperio ventos subegit.
XXXVI.
Et jam quidem tentavimus Salomonem. ]
Paucis verbis longam fabulam innuit, quæ apud Mahumetanos hoc præsertim
loco fusiùs refertur, & magna ex parte ex Thalmud in libro
עין יעקב parte 2. Tractatu
ניטן cap.
פרק שאחזו : & in libro
ילקוט super libros Regum cap. 182.
desumpta est. Ego illam prout apud Ismaelem filium Aly, & alios
expositores Arabicè legitur, hìc latinè fideliter referam.
Habebat (inquit)
Salomon puellam, cui tradebat anulum suum,
cùm ingrediebatur in secessum, seu, ut alii dicunt, in balneum.
Tradiditque illi die quadam, & ingressus est in latrinam. Venit
autem ad eam Dęmon quidam, seu Genius nomine Sacar in figura
Salomonis : & accepit ab ea anulum, projecitque eum in mare. Et
sedit Sacar super sedem Salomonis, assumpta figura ejus, &
mutata sunt statuta, ac judicia ejus super filios Israel. Porrò
Salomon exiit quærens anulum suum (
in eo quippe sita erat stabilitas Regni
ejus )
& non invenit eum. Et
cognovit, quòd Deus Excelsus ipsum punire voluisset : cępitque
circumire terram, ac dicere : Ego sum Salomon. At ipsi negabant, eum
esse, usquequo dies quadraginta (
alii majus spatium ponunt )
pertransissent : & ipse intereà non
comedit quidquam. Deindè transiens, incidit in quosdam piscatores,
& petiit ab eis cibum. Illi verò piscem dederunt : cujus ventrem
cùm aperuisset, invenit in eo anulum suum. Recuperato igitur hoc
modo Regno, comprehendit Dęmonem Sacar, & alligatum eum magno
lapide projecit in lacum Tyberiadis. Hactenùs Ismael in suo
Chronico.
Alii fabulam corollariis augent, quæ
non est hìc operæ pretium referre. Solùm noto causam, ob quam Deus ita
Salomonem Regno privavit, hanc afferri à Gelale
لتزوجه بامراة هواها وكانت تعبد الصنم في داره من غير علمه وكان ملكه في خاتمه فنزعه مرّة عند
ارادة الخلاء ووضعه عند امراته المسمّاة بالامينة على عادته فجاءها جنّي في صورة سليمان فاخذه منها
quia nupserat cum quadam muliere à se
concupita, quæ colebat Idola in Palatio Salomonis, ipso inscio. Erat
autem Regnum alligatum anulo prædicto, quem quondam digito detractum
eo, quòd vellet in latrinam intrare, dedit servandum uni ex fœminis
suis, nomine Alamina, ut aliàs consueverat. Venit autem ad eam
Genius quidam in figura Salomonis, & recepit illum ab ea.
Vult autem Jahias, Sacar sedisse
pro Salomone in Throno ejus dies quadraginta.
XL.
Vinctos in compedibus. ] Addit Gelal :
بجمع ايديهم الى اعناقهم
alligatis manibus junctis ad colla eorum.
XLVI.
Cape manu tua fasciculum virgarum. ] Dictionem
ضغثا Exponit Gelal :
حزمة من حشيش او قضبان
fasciculum stipularum, seu virgarum.
Suprà autem posuerat ramum palmarum : ubi etiam dixit, Job jurasse, se
inflicturum uxori suæ centum ictus, ob culpam ab ea admissam : &, ut
servaret jusjurandum, ubi convaluit, semel tantùm percussit (ita Deo
consulente) ramo palmæ, in quo erant centum folia : vel, ut hìc
scribitur fasciculum centum virgarum
من الاذخر او غيره
ex junco odorato, vel alia re.
Causam autem, ob quam Job ita juraverit, ait Gelal, fuisse
لابطايها عليه يوما
quia per diem unam, aliis rebus
occupata,
morata fuisset ad eum venire.
Jahias autem ex Alhasan causam affert, quia
امراة ايوب كانت قربت الشيطان في بعض الامر ودعت ايوب الى قاربته
uxor Job in quibusdam rebus adhærebat
Satanæ, & hortata est maritum, ut ipse etiam illi adhæreret.
XLVIII.
Nos certè puros fecimus eos. ] Locus
perobscurus. Arabicè legitur :
انّ اخلصناهم بخالصه ذكرى الدار Verior interpretatio videtur esse :
Nos peculiarizavimus eos peculiari gratia, nimirùm,
monimento, idest dono,
domus ; idest Paradisi. Ita videtur
probare Gelal, qui
ذكرى الدار accepit
tanquam appositionem ad
خالصة.
Zamchascerius :
معناه اخلصناهم بسبب هذه الخلصة وبانهم من اهلها او اخلصناهم بتوفيقهم لها واللطف بهم في
اختيارها
Sensus est : peculiarizavimus, seu
sincerizavimus propter hoc, ut scilicet ipsi essent ex habitatoribus
ejus (nempè Paradisi.)
Vel
purificavimus eos aptando illos ad eum, & benignè agendo cum
eis, ut eligerent illum.
L.
Et
Elisei. ] Arabicè
اليسع :
Aliasao. Gelal :
هو نبي واللام زايدة
Hic fuit Propheta : & littera lam est
superflua. Nimirùm legendum est juxta eum,
Aiasa. Zamchascerius habet similia.
Sed puto, utrumque falli : & hìc agi de Propheta Eliseo. Alioqui
erit propheta aliquis fictus.
LX.
Hæc caterva detrudenda est vobiscum. ] Hæc verba, juxta Gelal,
dicuntur magistris errorum in ingressu Gehennæ, quia cum ipsis
detrudatur in eam etiam discipulorum eorum caterva.
LXXX.
Ego autem sum Veritas, & verè dice. ] Arabicè legitur
فالحق والحق اقول :
Et Veritas, & Veritatem dico.
Quidam legunt utrobique cum rapho :
Et
Veritas, & Veritas dico : Alii cum Nasbo :
& Veritatem, & veritatem dico
, quæ videtur esse vera lectio ; quemadmodùm etiam in Euangelio
Arabicè sæpè legimus
الحق الحق اقول لكم
Veritatem, Veritatem (seu Amen,
Amen)
dico vobis.
LXXX.
Post aliquod tempus. ] Arabicè
بعد حين : Gelal :
اي يوم القيامة :
idest die resurrectionis.
Sed potiùs videtur significare post breve tempus.