Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Constat, ut vidimus, primus
Suræ hujus versus quinque characteribus Arabicis solitariis, &, qui
nullam inter se connexionem habent, nullamque lectori exhibent
significationem. Mox verò subditur sequenti versu :
Ita revelat tibi, & iis, qui fuerunt
ante te, Deus Præpotens, Sapiens. Quòd ita Deus Mahumeto
revelaverit, sibi habeat. Nobis tamen certum est, non Deum, sed Diabolum
hujusmodi superstitiosis, Magicisque characteribus fucum Mahumeto
fecisse. Quòd verò Deus per similes solitarios characteres Sacris
Scriptoribus præcedentibus aliquid revelaverit, impudentissimum
mendacium est. Ostendant nobis Mahumetus, & Mahumetani aliquem
Prophetam, cui hoc revelationis genus à Deo factum sit. Afferent
fortassè pro se Ezechielem, apud quem cap. 9. legimus, Deum jussisse,
Angelum scribere, seu signare characterem Hebraicum
Thau super frontes quorumdam
justorum, ad eos ab injustis separandos. Verùm nihil hoc ad rem facit.
Primò enim non fuit ille character solitarius
ת : sed
תו, quæ est dictio significans
signum, & ideo septuaginta
Interpretes, qui apud Mahumetanos plurimæ sunt auctoritatis, verterunt,
σημεῖον
signum. Quodcunque autem fuerit
illud signum, parùm refert ; satis erat, ut distingueret bonos à malis.
Deindè etiamsi fuisset simplex character
ת, hujusmodi character erat apud Hebręos signum salutis ;
quemadmodum apud Græcos litera
Θ erat
nota damnationis : Quamobrem hujusmodi character, quamvis solitarius,
claram habuisset significationem. Postremò non agitur de revelatione
facta Ezechieli per characteres singulares proponendos hominibus ad
eorum eruditionem : sed de præcepto, quo Deus jussit, Angelum scribere,
vel notare in frontibus justorum unum characterem, vel signum, quod,
sive intelligeretur, sive non, satis erat ad distinguendos illos à
malis. Afferent etiam authoritatem S. Joannis Apostoli in Apocalypsi
cap. 1. Ubi Christus, vel Deus asserit, se esse A. &
Ω ; qui sunt duo characteres Gręci
solitarii, qui per se nihil significant. Sed facilè respondetur, cùm A.
sit primus character, at verò
Ω .
postremus in Alphabeto Gręco, unumquemque, vel rudis ingenii cognoscere
posse, per hos characteres significari, Deum esse principium, &
finem omnium rerum, quemadmodùm Deus ipse se explicat, dicens :
Ego sum A.
&
Ω .
Principium, & finis : primus, & novissimus. Postremò
proferent id, quod habetur in eadem Apocalypsi cap. 13. ubi scribitur,
nomen Antichristi formaturum characteribus suis numerum sexcenta
sexaginta sex. Sed respondemus, nihil hìc à Deo Prophetæ revelari per
singulares characteres : sed tantummodò illum edoceri, nomen Antichristi
per suos characteres numerum illum efformaturum. Quia enim plures
adventuri erant (inter quos Mahumetus primariò recensendus) qui ob suam
impietatem potentiæ adjunctam, Antichristi credi possent : ut faciliùs
homines illius ætatis illum agnoscere possent, voluit Deus, illos
præmoneri per hoc signum, nempe per numerum, quem characteres nominis
ejus essent effecturi. Hoc autem cognosci non poterit (neque enim
expedit, vel est utile, vel necessarium) nisi cum Antichristus
advenerit. Notandum autem est hìc, licèt nomen Antichristi hunc numerum
sit formaturum, non tamen sequi, si cujus nomen eundem numerum efficiat,
hunc fore Antichristum, nisi etiam cætera Antichristi signa illi
conveniant.
II. Modus ille loquendi, quo hìc,
& alibi utitur Mahumetus :
Si Deus
voluisset, fecisset homines gentem unam, seu unius Religionis, &
fidei : etiamsi, ut alibi notavimus, possit aliquo modo
tolerari, loquendo de voluntate Dei absoluta ; repugnat tamen modo
consueto loquendi Sacrarum Scripturarum, ex quibus habemus, Deum velle,
omnes homines salvos fieri, & quantum est ex parte sua, conferre
illis auxilia omnia ad hoc necessaria. Non tamen vult in hoc homines
cogere : Sed relinquit illis liberam voluntatem, ita ut, si velint,
possint omnes veram Religionem sibi propositam amplecti, sicut eamdem
etiam rejicere. Quamobrem homines non errant in hoc, quia Deus ita
velit : sed quia ita ipsi volunt : neque per illum stat, quin omnes
veram Religionem amplectantur, æternamque salutem consequantur. Porrò
modus ille loquendi Alcoranicus videtur causam in Deum refundere, quòd
omnes homines non rectè credant : immò ansam iisdem prębere putandi, se
non peccare, si non credant, quia Deus non vult, eos credere, &
quodammodò cogit illos ad infidelitatem.
III. Vix credi potest, tàm
effrictæ frontis esse Mahumetum, ut fidenter affirmet, Alcoranum suum
eadem continere, quæ Noe, Abrahæ, & Jesu revelata sunt. Ut enim de
Noe, & Abraham nihil dicam, si Pentateuchum Moysi, & Euangelium
Jesu cum Alcorano componamus, manifestè videbimus, nihil propè huic cum
illis esse commune : immò plerumque illis adversari ; nec posse illis,
nisi ut lutum auro, tenebras luci comparari.
IV. Nullo modo intelligi potest
id, quod asserit Mahumetus hìc, & alibi : nimirum professores unius,
veręque Religionis, cujusmodi erant omnes homines, vel saltem Judæi,
& Christiani, non divisisse sese in varias sectas, nisi postquam
venit ad eos scientia de unitate Dei : supponitur enim omnes, antequam
haberent hujusmodi scientiam, unius Dei cultum professos fuisse.
Alioquin, si fuissent inter eos, qui plures Deos colerent, divisi
fuissent à se mutuò, antequam hæc scientia ad eos perveniret : quod ex
suppositione prorsus repugnat. Porrò, si omnes unum Deum credebant,
& colebant : ad quid adventus illius scientiæ de unitate Dei ? Nemo
enim indiget scientia, vel cognitione illius rei, quam jam scit, &
cognoscit. Perniciosa igitur fuit hominibus nova illa scientia veritatis
circa Religionem, quæ eosdem à vera Religione in varias sectas, &
errores distraxit. Vide alibi dicta.
V. Illud porrò sine risu audiri
non potest, quòd hæredes Sacrarum Scripturarum, nempè Judæi, &
Christiani in aliqua dubitatione, vel suspicione de Mahumeto fuisse
referuntur : ita ut aliqua ex parte crederent, illum esse Prophetam in
Sacris Scripturis prænunciatum. Quomodò enim posset illis hujusmodi
dubitatio suboriri, cùm in iisdem Sacris Scripturis, ne minimum quidem
de illo vestigium reperiatur ? Quòd verò non pauci tàm Judæorum, quàm
Christianorum tunc ad Mahumetismum transirent, vel etiam nunc
transeant : non fit, quia de Mahumeti impostura tantillum dubitent : vel
quia illum verum esse Prophetam suspicentur, sed quia libertinam vitam
amant, & austeriorem veræ Religionis disciplinam refugiunt.
VI. Dum Mahumetus ostendit, se à
commodis propriis alienum, verbis illis, quæ non semel in Alcorano
leguntur :
Non peto à vobis pro hoc
(nempe pro prædicatione mea)
ullam
mercedem : obliquè rem suam astutissimè curat addendo,
nisi charitatem erga propinquos :
quod sic explicat Gelal :
لكن اسالكم ان تودوا قرابتي التي هي قرابتكم ايضًا فان له في كل بطن قريش قرابة
Sed peto à vobis, ut charitatem exhibeatis
erga cognationem meam, quæ est etiam cognatio vestra. Habebat enim
in unaquaque familia Coraisitarum cognatos. Hoc profectò nihil
aliud est, quàm verbis ludere, & illudere. Qui enim pro cognatis
petit, pro se etiam petere censetur, præsertim, si, qui petit, cognatus
sit eorum, à quibus petit. Quamobrem malignè apponit Gelal pronomen,
meam, quasi Mahumetus se excluderet,
dùm pro cognatis petebat.
VII. Reponit inter actus egregiæ
virtutis, magnique apud Deum meriti ultionem sumptam ex iis, à quibus
lædimur par pari reddendo. Verùm non modò ex doctrina Christi, &
Apostolorum ; sed etiam ex Ethnicorum Sapientum placito, privata ultio,
etiam, cùm quis iniustè læditur, ab actu virtutis excluditur, immò inter
ignobiliora vitia recensetur. Quin Mahumetus ipse, conscientia victus,
laudat hìc, & alibi eos, qui ultione posthabita, inimicis ultrò
ignoscunt, vel etiam illis benefaciunt. Quamvis expositores asserant,
hunc versum de condonatione fuisse abrogatum. Porrò, si inimico
ignoscere, & injuriam patienter sustinere est, ut ipse ait,
ex decreto rerum : nimirum,
quemadmodum explicat Gelal,
معزوماتها بمعنى المطلوبات شرعًا
intenta, seu connexa
cum iisdem rebus :
nempe requisita à legibus :
oppositum facere erit contra easdem leges. Et profectò statutum Legis
Divinæ Levit. cap. 19. est :
Non queras
ultionem ; nec memor eris injuriæ civium tuorum. Et tàm in
Pentateucho, & Prophetis, quàm in Euangelio, & libris
Apostolorum vindicta improbatur. Vide superiùs dicta.
VIII. Cùm habeamus in hac Sura,
quemadmodum etiam in aliis ex testimonio ipsius Mahumeti, illum,
antequam Alcoranum acciperet, ignorasse, quid esset Fides ; constat
manifestè, eumdem per quadraginta annos infidelem, Ethnicumque fuisse.
Non enim accepit Alcoranum, nisi post annum ætatis suæ quadragesimum :
immo nonnisi extremo vitæ suæ anno, nempe sexagesimo tertio, totum
illum, integrumque accepisse, Moslemi omnes fatentur. Quid ergo tot de
Mahumeto puero, vel juvene, religionis, & Sanctitatis prodigia
Mahumetani jactant ? Mirum est, quantùm in hoc Alcorani loco, aliisque
similibus, torqueant se, ac distorqueant Interpretes, ac Doctores
Mahumetani. Sed Alcorani verba adeò clara, & aperta sunt, ut nullum
relinquant interpretationi locum. Fusiùs hìc argumentum istud
pertractarem, nisi in Vita Mahumeti in Digressione cap. 8. de illo satis
prolixè disseruissem. Vide, quæ ibi à me dicta sunt.