Note [original edition] :
NOTÆ.
Epigraphe
الاحقاف
Alahkaph significat propriè cumulos,
seu tumulos arenæ : sed hoc loco est nomen proprium loci, seu regionis
Adæorum, de quo fit mentio versu 21. Sura est Meccana. Quidam tamen
excipiunt versus 10.
Dic : An videtur
vobis, & 15.
Et præcepimus
homini. Et 35.
Patienter itaque
sustine : quos volunt esse Medinenses. In numero versuum
videntur plerique convenire. Qui hanc Suram legerit ;
كتب له عشر حسنات كعدد كل رملة في الدنيا
scribentur ei decem bona juxta numerum
cujuslibet grani arenæ in Mundo.
X.
Testis ex filiis Israel. ] Fuit hic Judæus quidam nomine
Abdallah filius Salam, qui religione sua abjurata, Mahumeticam amplexus
fuerat. Hujus exemplo conabatur Mahumetus inducere Meccanos ad Sectam
suam sequendam. Illi verò ex hoc ipso illam rejiciendam esse non malè
arguebant, quòd eam Judæi amplecterentur.
XV.
Dixit Abubacar. ] Divinant hìc temerè Expositores, neque enim
apparet, quanam ex parte prosiliat hìc in scenam Abubacar : &
nihilominùs pronunciat ex tripode Gelal :
نزل في ابي بكر الصديق لما بلغ اربعين سنة بعد سنتين من مبعث النبي ص امن به ثم امن ابوه ثم ابنه
عبد الرحمن وابن عبد الرحمن ابو عتيق
Revelata sunt hæc pro Abubacar Justo, qui,
cùm esset quadraginta annorum, biennio post missionem Mahumeti,
credidit in eum : deindè crediderunt parentes ejus : deindè filius
ejus Abdalrahman, & filius Abdalrahman Abu-Oteik.
Zamchascerius etiam refert hanc opinionem : sed nihilominùs videtur
magis probare, hæc verba dici, vel dicenda esse ab homine quolibet in
genere, quandò pervenit ad usum rationis, vel ad ætatem virilem.
XVII.
Vah uterque vestrum. ] Particula Arabica
أف est vox contemptus, fastidii,
& nauseæ ; ut latina Vah, apage, &c. Quamobrem explicat Gelal,
فتنا وقبحًا لكما اتضجر منكما
fœtor, & fœditas utrique vestrum.
Tædio, nauseaque me afficitis.
XVIII.
Ex Geniis, & hominibus. ] Arabes
constituunt populos, ac nationes non solùm ex hominibus, sed etiam ex
Geniis, quos, quædam communia cum Angelis, quædam cum hominibus, ex
Thalmudistarum doctrina, habere fabulantur. Vide, quę alibi dicta sunt.
XXV.
Perdet omnem rem. ] Rem ita evenisse affirmat Gelal his
verbis :
واهلكت رجالهم ونساءهم وصغارهم وكبارهم واموالهم بان طارت بذلك بين السماء والارض ومزقته وبقى
هود ومن امن معه
Et perdidit viros eorum, & fœminas,
& pupillos, & magnos, & opes eorum : volitans per hoc
inter Cœlum, & Terram, & comminuens : & remansit Hud,
& qui crediderant cum eo.
XXIX.
Divertimus ad te quosdam ex Geniis. ] Erant hi, si credimus
Gelali :
جنّ نصيبين او اليمن او جن ننوى وكانوا سبعة او تسعة وكان ص بنطن نخلة يصلي باصحابه الفجر
Genii ex regione Nisibina, vel Arabia
Felici, vel ex Ninive. Erant autem septem, vel novem. Mahumetus
porrò legebat Alcoranum in concavo trunci cujusdam Palmæ, tempore
orationis in Aurora : eratque cum sociis suis. Addit, hos
Genios fuisse sectæ Judaicæ professores.