Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Iactant Moslemi Prophetæ sui
veracitatem ex hoc, quòd promissa ipsi à Deo Meccæ expugnatione, &
de suis concivibus victoria ; totum adamussim evenerit. Verùm ridiculum
prorsùs est ibi prophetiam agnoscere, ubi de re futura vix ulla potest
esse dubitatio. Videbat Mahumetus, se jam viribus Meccanis superiorem :
habebat florentissimum exercitum paratum : Meccanos inopinantes, &
imparatos sciebat : quid magnum, aut mirabile fuit, sibi de illis
victoriam rectam polliceri, & ibi revelationes fingere, ubi nullo
modo dubitabat rem esse eventuram ? Quilibet nebulo possit hac ratione
se Prophetam venditare. Hùc accedit, non omnes expositores, ut vidimus,
convenire, verba illa Alcorani in primo versu, esse vaticinium de
expugnatione Meccæ. Hic enim fuit semper astus Mahumeti ita confusè,
& obscurè res omnes exponere, ut, quamvis nunquam veritatem
continerent, rarò tamen possent de manifesta falsitate convinci. Porrò
somnium illud, de quo fit mentio in versu 27. non probat Mahumetum
fuisse prophetam, sæpè enim ea somniamus, quæ maximè optamus, nec rarò
eadem eveniunt, quæ somniavimus. Sed vide, quæ circa hoc dixi in
Prodromo p. 2. c. 5. pag. 25.
II. Confirmat iterùm Mahumetus,
se magnum esse peccatorem, qui præteritis sceleribus alia in futurum
adjungat. Sed illud mirum, seu prorsùs ridiculum, quòd tàm præteritorum,
quàm futurorum scelerum per militarem laborem in expugnanda patria,
cognatisque opprimendis, veniam sibi à Deo polliceatur. Vide, quæ suprà
diximus in Notis.
III. Ex eadem verò ratione, qua
ostenditur vaticinium, seu somnium de victoria Meccana ad prophetiam
minimè pertinere : patet cætera etiam promissa de aliis victoriis, ac
præliis, nihil propheticum continere. Id enim promittebat Mahumetus,
quod quilibet alius, qui talem exercitum haberet, & hostium vires
adeò inferiores nosset, sibi posset polliceri.
IV. Sed instant Mahumetani, nullo
modo negari posse, Mahumetum verè fuisse Prophetam, quod hìc, &
alibi prædixerit, Religionem suam supra Religiones omnes eminentem
fore : cùm id naturaliter præscire non potuerit, & tamen factum esse
videamus. Verùm nullam hìc prophetiam agnoscendam esse, jam superiùs
demonstravimus. Nam, etiamsi ex numero professorum religionis dignitatem
velimus metiri : certum est, Christianos per totum Terrarum orbem
diffusos (quamvis inter eos, quemadmodùm inter Moslemos, hæretici
plures, ac Schismatici sint) numero Mahumetanos superare. Sed vera
Religio ex legum sanctitate, non ex sectatorum multitudine dignoscenda
est. Alioquin Romanorum, aliorumque Ethnicorum superstitio, vera Religio
censenda fuisset, Judæorum autem vera Religio, quia hi paucissimi erant,
inanis superstitio reputanda : cùm illi totum ferè terrarum orbem
occuparent. Vide, quæ alibi circa hoc vaticinium dicta sunt in Prodromo
par. 2. cap. 5. pag. 24. ubi verissimè notavi, non solùm Dæmonem
potuisse præscire (saltem permittente Deo) sed etiam Mahumetum ipsum
sibi ferè certò polliceri ea, quæ hìc prædicuntur : talem quippè legem
evulgabat, quam ob suam laxitatem, & libertatem facilè omnes
amplecterentur ; præsertim in ea rerum confusione, in qua tunc temporis
terrarum Orbis reperiebatur.
V. Inter signa, quibus asseclas
suos vult Mahumetus esse dignoscendos, quædam vera sunt : quædam falsa :
quædam inania, ac ridicula. Verum est, eos contra hostes, &
præsertim Christianos, barbaros, ac feroces esse : quamvis hoc tempore
Christianorum Principum armis edomiti, ac perterriti, didicerint esse
mitiores in eosdem, atque humaniores. Falsum est, Mahumeti asseclas
esse, vel saltem olim fuisse inter se misericordes, ac pios. Confestim
enim post illius mortem ita immanes, & crudeles per civilia bella
inter se apparuerunt : ut non homines, sed feras fuisse existimares.
Semperque, quandiù Arabes imperium obtinuerunt, atrocissima invicem
prælia exercuere, ut eorum historias legentibus manifestè patet. Hodie
verò, si quam Mahumetani pacem, vel charitatem mutuam habere videantur,
ex eo fit, quòd sub Othomanico jugo adeò opprimantur, ut vix mutire, vel
respirare illis fas sit. Neque tamen sævitiæ, atque immanitatis à natura
sibi inditæ, inter sese obliviscuntur. Illud verò inane, ac ridiculum,
quod de signis in fronte ex frequenti adoratione impressis jactat ;
neque enim hujusmodi signa quisquam animadvertit : neque puto eos
tamdiù, vel tanta vi, cùm orant, frontes humi affricare, ut vestigia in
iis, vel stigmata aliqua imprimantur.
VI. Sed admiranda est, &
prorsùs incredibilis hominis impudentia, qui commemorata jam asseclarum
suorum signa in Pentateucho descripta esse non vereatur affirmare. Hoc
tàm insigne mendacium, cujus ab universo Terrarum orbe convinci potest,
satis est ad Alcoranum totum damnandum, penitùsque proscribendum. Huic
simile est illud, quod tàm fidenter asserit, etiam in Euangelio, sub
nescio qua seminis, vel frumenti parabola (quam nullibi est in Euangelio
reperire) eosdem Mahumetanos fuisse designatos. Quid ad hæc Mahumetani ?
Erant, inquiunt, hujusmodi
testimonia in Pentateucho, & Euangelio : sed Judæi, & Christiani
illa abraserunt. Miserum prorsùs effugium, quod toties illis argumentis
manifestissimis præclusimus. Cur enim, vel quandò, vel quomodò hujusmodi
fraudem Judæi, vel Christiani perpetravere ? Torqueant se, ac
distorqueant Mahumetani, quantum possunt, nunquam fraudis hujus
rationem, aut modum, aut tempus invenient, itaut Alcoranum, ac Prophetam
suum ab apertissimo mendacio possint vindicare.
VII. Postremò non est
prætermittenda impietas, perfidia, & barbaries Mahumeti in patria
sua Mecca armis opprimenda, suisque civibus, contribulibus, &
cognatis miseræ servitutis jugo gravissimo subigendis. Breviter hoc loco
referam, quæ præcipui rerum Mahumeticarum scriptores de hoc memoriæ
tradiderunt. Anno sexto Hegiræ egressus est Mahumetus Medina cum mille
quadringentis viris Meccam versus sub specie sacræ peregrinationis
obeundæ.
Verùm illius asseclæ
(inquit Ismael Ebn-Aly)
cùm egressi sunt
Medina, non dubitabant, quin expugnanda esset Mecca propter
visionem, quam viderat Mahumetus (de qua jam dictum est). At
Meccanorum Principes Corasini, audito ejus adventu, miserunt ad eum
legatos rogantes, ut ab ingressu urbis cum tot armatis abstineret. Ille
verò, se nonnisi, ut loca sacra inviseret, statimque, recederet, venisse
affirmavit. Nihilominùs Corasini de fide hominis dubitantes miserunt ad
eum unum è suis nomine Soheilum, qui cum illo pacis, & concordiæ
conditiones formaret, inter quas fuere. Ut per decennium fierent
induciæ : & unicuique libertas circa religionem concederetur : &
ne Corasini ferrent opem alicui contra Mahumetum, neque contra
confęderatos illius. Ita regressus est cum suis Medinam. At homo
nefarius jam animo conceperat patriam invadere, eamque sibi armis
subjicere. Cùm autem nullam tanti sceleris patrandi causam haberet :
hanc ei obtulit casus. Nam, cùm quidam ex Bacrensibus (qui etiam
Cananenses dicebantur) qui Corasinis fędere juncti erant, carmina quædam
satyrica contra Mahumetum recitarent : alius nescio quis ex Chazaensibus
cum Mahumeto fęderatis graviter eum percussit. Ille verò gentis suæ
auxilium imploravit, quæ contra Chazaenses prævaluit, eorumque injuriam
à sociis suis, Corasinis adjuvantibus, coercuit ; statimque Corasini
legatos ad Mahumetum miserunt, inter quos erat Abu-Sophian locer ipsius,
ut de eo, quod evenerat, ipsum certiorem facerent : Rixam illam inter
paucos subitò exortam esse : nihil ex præmeditato consilio factum : se
socios suos nequaquam contra illum adjuvisse : sed tantùm officium suum
impendisse, ut ab eis adversariorum vim, & injuriam propulsarent.
Cæterùm paratos se Mahumeto, si quid ex parte ipsorum peccatum fuisse
existimaret, etiam ultra quam postulasset, satisfacere. At homo
perfidus, qui cum lupo Æsopico non ex ratione, sed ex propria esurie,
& ingluvie agnum judicare volebat : ne responso quidem, neque
aspectu, nisi truculento legatos, socerumque suum dignatus est.
Ommohabiba quoque filia ejus, Mahumeti uxor, cæterique magnates illum
cum spretu rejecerunt : interim Mahumetus cum decem millibus militibus
Medina egressus Meccam ex improviso adorsus expugnavit, atque in
potestatem suam armis redegit. Et, quamvis nonnulli scribant illum suis
interdixisse, ut à cæde civium abstinerent : verius tamen, ac
probabilius est, quod referunt alii, nonnisi cum multa sanguinis
effusione patriam ab eo occupatam fuisse : omnesque conveniunt, illum
plures è Meccanis sibi infensos occidi jussisse. Verùm, quidquid sit ;
patriam propriam invadere, atque armis opprimere, tàm immane scelus est,
ut nulla ratione possit in quoquam probari. Hic est, semperque fuit
omnium mortalium sensus, spiritus sancti oraculo comprobatus. Nam in
lib. 2. Machab. cap. 5. summoperè vituperatur Jason patriæ suæ
oppressor : de quo hæc verba signanter habentur :
Nec cogitabat prosperitatem adversum
cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium, & non civium
trophæa capturum. At enim Meccani, eorumque principes
Corasini, graviter Mahumetum læserant, illum ex urbe ejiciendo.
Nihilominùs non potest homo perfidus excusari. Primò enim pax composita
fuerat inter ipsum, & Meccanos. Deindè meminisse debebat Mahumetus
præcepti illius Divini Levit. cap. 19.
Non
quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Debebat
saltem præ oculis habere exempla pęnè innumera præclarorum Virorum, qui
lumine naturæ ducti, etiamsi gravissimè à patria, & civibus læsi
fuissent, omnem tamen injuriam condonare maluerunt, quàm suorum
oppressione sese vindicare. Aristides ab Athertiensibus : Epaminondas à
Thebanis : Lucius Camillus à Romanis (suis scilicet concivibus) malè,
& injustè vexati, & exilio, atque etiam pęna capitis damnati,
cùm possent armis se defendere, injuriam condonare maluere. Nulla
scilicet unquam esse potest justa, vel probabilis causa patriam
opprimendi : ut enim sapientissimè Herodes pronunciavit :
Patria est velut alter quidam Deus, &
primus, maximusque parens. Præferenda est igitur omninò patria, non
solùm parentibus, sed absolutè rebus aliis omnibus post Deos.
Videant igitur Mahumetani, quem Prophetam, & legislatorem habeant ;
qui scilicet ea, & docuit, & fecit, quæ mortales omnes,
divinæque ipsæ leges damnant, & execrantur.