Note [original edition] :
NOTÆ.
Character vigesimus primus Alphabeti
Arabici, qui appellatur
قاف
Quaph, est epigraphe, & primus
versus hujus Suræ, quæ juxta Jahiam, & alios est
مكية كلها tota Meccana : Quamvis Gelal
excipiat versum decimum quintum :
Et jam
quidem creavimus, &c. immò relinquat in dubio, Meccana ne
sit, an Medinensis, versus recensentur in ea quadraginta quinque,
quamvis non omnes eodem modo illos distinguant. Qui hanc legerit,
mercedis loco,
هوّن الله عليه تارات الموت وسكراته
facilitabit illi Deus impetus mortis,
& angustias ejus.
I.
Q.
] Quid character iste solitarius significet, incertum prorsùs est
apud Arabes : & Gelal more suo fatetur, Deum tantummodò scire
significationem, & mysteria illius. Jahias hæc habet :
تفسير بعضهم هو حبل محط بالدنيا : قال محمد وروى عن بن عباس انّه قال هو جبل اخضر من زمرد خضر
السماء منه
Exponunt quidam, hunc esse montem, qui
circumdat Orbem terræ. Dixit Mohammed : Et habetur ex relatione,
quod dixerit Ebn-Abas, hunc esse montem viridem factum ex smaragdis,
ex quo Cœlum etiam contrahit virorem ; Aliqui exponunt,
قضي الامر
decisa est res : nempè, supplicium
Meccanorum. Sed omnes temerè divinant.
II.
Per Alcoranum gloriosum. ] Iterum jurat Deus per Alcoranum.
Quid verò juret, prorsùs ignoratur. Putant quidam, juramentum cadere
supra id, quod continetur in significatione characteris illius
solitarii. Sed Gelal refert ad aliquid subsequens, quod per aposiopesim
reticetur : & putat subintelligi
ما امن كفار مكة بمحمد
non crediderunt infideles Meccæ in
Mahumetum. Sed nihil ad hoc opus erat juramento Dei.
VI.
Versantur in negotio perturbato. ]
Quia nimirùm de Alcorano, ejusque authore Mahumeto diversimodè
loquebantur, nescientes aliquid certi affirmare. Ut enim scribit Gelal :
قالوا مرة ساحر وسحر ومرة شاعر وشعر ومرة كاهن وكهانة
aliquandò dicebant, Mahumetum esse Magum,
& Alcoranum magiam : aliquandò, hunc esse Poetam, illum poesin :
aliquandò tandem hunc vocabant Ariolum, illum verò ariolationem.
IX.
Ipsis sunt spathæ congestæ. ] Vox Arabica
طلع , non solùm spathas palmarum
congestas, sed etiam flores, & fructus, vel folliculos palmarum
significat.
XI.
Possessores Rassi. ] Jam suprà vidimus ex Gelalis
explicatione, Rassum fuisse puteum quemdam, juxta quem consistebant
indigenæ cum pecoribus suis. Colebant autem Idola : & Prophetam
eorum dicunt quidam fuisse Handhaham filium Sephuani : alii alium.
XIII.
Habitatores Aleicæ, & populus Tobbai. Vide suprà, ubi
diximus, Aleicam silvam esse in Madian, ubi prædicavit Scioaib, seu
Jethro. Tobbaus verò fuit Rex in Arabia Felici, de quo asserit hìc
Gelal,
اسلم ودعا قومه الى الاسلام فكذّبوه
fuisse Moslemum, & vocasse gentem suam
ad sectam Mahumetanam, seu Eslamismum : sed à suis tamquam mendacem
rejectum fuisse.
XV.
Vena cardiaca. ] Arabicè ;
حبل الوريد , est juxta Gelalem vena in cervicis latere, seu
planitie.
XVI.
Sedens. ] debet conjungi cum versu sequenti.
XXVIII.
An superest aliquid augendum ?]
Arabicè
هل من مزيد
An de augmento ? Sensus est, juxta
Gelal : Jam plena sum : & ad hoc, ut alios capere possim, debet
augeri spatium meum. Sed fortassè legitima explicatio esset, ut
responderet Gehenna, se nondùm esse plenam, & posse alios capere, si
adderentur. Notandum autem est, quosdam codices habere
تقول ,
dicet : nempè Gehenna : ita ut hæc
sit responsio Gehennæ. Alii autem habent
تقول
Dicemus, nempè Deus Gehennæ. Sed
prima lectio videtur verior.
XXXVI.
Neque tetigit nos ulla defatigatio. ]
Gelal :
نزل ردا على اليهود في قولهم ان الله استراح يوم السبت وانتفاء التعب عنه
Dicta sunt hæc contra Judæos, qui
dicebant, Deum requievisse die Sabbathi : ad negandum laborem, vel
fatigationem de Deo. Sed non est credibile, Judæos ita crassos
fuisse, ut putarent, Deum in creando Cœlum, & terram defatigatum
fuisse, quamvis Moyses asserat, illum die septimo requievisse ab opere
suo. Hæc enim requies Dei non fuit ex labore, vel defatigatione, sed ex
cessatione ab aliis operibus creandis.
XXXIX.
Et comple postremas partes adorationis.
] Erant hæ duæ adorationes, seu incurvationes spontaneæ, quæ non
præcipiebantur à lege : & fiebant post alias incurvationes præceptas
in Oratione vespertina, vel matutina : sive, ut alii dicunt, post
quamcunque orationem de præcepto.
XL.
E
loco propinquo. ] Explicat Gelal :
قريب من السماء وهو صخرة بيت المقدس اقرب موضع من الارض الى السماء
E loco, qui est vicinior Cœlo, quàm alius
locus Terræ, & est saxum, seu rupes Domus Sanctæ : idest
Jerusalem, seu Templi. Ex hoc, scilicet loco advocabit Asraphel mortuos
ad judicium.