Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Invehitur sæpè in Alcorano,
& præsertim in hac Sura Mahumetus contra Impios, nimirùm Mahumetanos
illos, qui sectam suam ad tegumentum, defensionem scilicet, &
conservationem sui, rerumque suarum, & propriæ tantùm utilitatis,
& commodi gratia, susceperant. Hujusmodi, homines ipso Mahumeto
vivente, ac vidente, plures fuisse certum est, & nunc etiam innumeri
reperiuntur : qui exteriùs Moslemi, interiùs Athei, nulliusque sunt
Religionis. Quamvis enim Mahumetica Secta magnam orbis terrarum partem
occupaverit, non tamen ideò vera Religio censenda est : nam omnes ferè,
qui ex Christianis, aut Judæis, vel etiam Ethnicis ad eam transeunt, ex
libertinæ tantummodò vitæ cupiditate, & ad majori licentia fruendum
id faciunt : vel saltem, ut incommoda, & vexationes, quibus sub
Mahumetanorum captivitate premuntur, effugiant. Hoc idem Meccanos,
Judæos, & alios ex Arabia sub Mahumeto fecisse non dubito, nam illo
mortuo, omnes ferè Arabes ab ejus secta resilierunt : ut in illius vita
diximus. At verò non ita facilè reperias, qui ad Christianam Religionem
ex alio, quàm pietatis, & sanctioris vitæ sequendæ motivo se
transferat. Quia verò hoc naturæ humanæ ad licentiam proclivi non parùm
adversatur : ideò plures ad Saracenicam superstitionem, quàm ad
Christianam Religionem transire videmus : quod veritatis, &
sanctitatis illius manifestissimum est argumentum.
II. Quod asseratur, hujusmodi
Impiorum desperatam prorsùs esse salutem : itaut sive Mahumetus pro
illis deprecaretur, sive non deprecaretur ; unum, idemque foret :
nunquam enim Deus illis ignoturum, neque illos capaces esse Divinæ
gratiæ, vel misericordiæ, eo, quòd Deus sigillum impresserit, vel
occluserit seris corda eorum : & prætereà eo, quòd Deus non dirigat,
idest non illuminet, neque adjuvet suis afflatibus homines
prævaricantes : hæc omnia Divinæ bonitati manifestè repugnant, &
Sacrarum scripturarum testimoniis adversantur : apertissimèque
ostendunt, Mahumetum in ea sententia fuisse, ut homines ex necessitate
peccarent, & Deus cogeret illos ad peccatum. Vide, quę alibi diximus
de his modis loquendi in Alcorano.
III. Quamvis Mahumetus in
hujusmodi perfidos Mahumetanos invehi se ostendat ob desertæ ab ipsis
Religionis scelus : re tamen vera non Religionis zelus, sed pecuniarum
cupiditas illum ad hoc incitabat. Hujusmodi enim homines, ut hìc
legimus, cæteros avertebant, ne Mahumeti militibus nummos ad prælium
dilargirentur, ut hac arte iidem milites prælium detrectarent, atque à
castris aufugerent. Quamobrem hortatur omnes, ut in facultatibus suis ad
bellum sustentandum erogandis profusi sint, promittens illis
copiosissimam à Deo mercedem : & pęnam intentans ęternæ perditionis,
nisi hoc faciant. Ita homo versutus simpliciores ad proprium commodum
eludit.