Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Quamvis in hac Sura minùs,
quàm in aliis Mahumetus insaniat : est tamen hæc tota straminea, &
sine succo, nihilque continet, nisi fucos verborum absque ullo ordine,
vel compagine : atque ea tantùm repetit, quæ sexcenties in Alcorano
decantantur.
II. Perstat in opinione falsa
septenarii numeri Cœlorum. Addit verò illud mirabile in eorumdem
orbibus, quòd nullam in illis rimam, vel fissuram sit reperire. Atque,
ut id verum esse probet, jubet Deus, Mahumetum semel, bis, ter oculos in
Cœlos defigere, quò apertè cognoscat, nulla in parte eosdem fissos esse,
vel rimosos. At quis adeò hebes, ac stolidus est, ut non intelligat,
etiamsi sexcentæ essent in Cœlis rimæ, eæque amplissimę, impossibile
esse, ut ab homine in terris posito, etiamsi Lynceus esset, aut Argus,
in adeò immensa distantia videantur ? Quot ope tubi optici apparent in
Luna maculæ, raritates, cavitates, quas nullus vel acutissimi visus
oculus attingit ? Quomodò ergo poterat Mahumetus in orbibus Cœlestibus
immenso spatio à terra distantibus rimas, vel fissuram agnoscere ?
III. Recoquit crambem, Affirmat,
Deum ornasse facibus Cœlum propinquum, quo nomine Cœlum Lunæ apud Arabes
intelligitur. Hujusmodi verò faces pro stellis ab Expositoribus accipi,
jam vidimus. At stellas non in Cœlo Lunæ, sed in Firmamento sitas esse,
vel rudissimi sciunt. Video tamen, hìc Mahumetum non de veris stellis
loqui, sed de flammis illis volantibus, quas sæpè videmus supra nos
discurrere. Verùm hæ non in Cœlo Lunæ ad illius ornamentum stabiliter
positæ sunt, sed in secunda aeris regione subitò apparent, statimque
evanescunt. Credere verò, hujusmodi flammis, seu ignitis exhalationibus
expelli Dæmones à Deo ex orbibus Cœlestibus, ne ex illis audire possint
colloquia Angelorum, quemadmodùm non semel fieri affirmat Mahumetus in
Alcorano, insanissimæ dementiæ est, & ridiculæ stoliditatis, ut
alibi fusiùs demonstravimus.