Note [original edition] :
NOTÆ.
Duplicem habet hæc Sura Epigraphen.
Quidam enim inscribunt
القلم ,
Calamus : quidam verò
ن
Nun, quæ est vigesima quinta littera
Alphabeti Arabici, & respondet nostræ N. Desumitur autem utraque
inscriptio ex ipso principio Surę, quæ Meccana est, & duos, vel tres
supra quinquaginta versiculos continet. Pręmium Lectori promissum est
hujusmodi :
من قراء سورة القلم اعطاه الله ثواب الذين احسن الله اخلاقهم
Qui legerit Suram Calami, dabit illi Deus
pręmium eorum, quorum indolem optimam constituit in creatione eorum.
I.
N.
] Quidam conjungunt characterem hunc singularem cum primo versu :
quidam verò ipsum pro primo versu constituunt. Quid autem significet,
incertum est apud Expositores. Plerique mysterium illius in Divinam
scientiam refundunt, inter quos est Gelal. Zamchascerius tres refert
opiniones. Primam eorum, qui dicunt, hunc characterem significare
الدواة
Atramentarium : non aliam, ut puto,
ob causam, nisi quia calamus sine Atramentario, & atramento esset
prorsùs inutilis : & secundum hos Deus jurat hìc per Atramentarium,
& Calamum. Secundam eorum, qui volunt, simplicem characterem
ن
N, poni pro illius nomine
نون
Nun, quod in lingua hebraica Piscem
significat. Tertiam eorum, qui volunt, significari
اللوح من نور وذهب ,
tabulam, ex luce, & auro, illam
scilicet, in qua à Deo omnia scribuntur calamo, qui hìc commemoratur.
Non desunt etiam, qui asserant, significari
النهر في الجنة ,
fluvium in Paradiso.
Jahias refert opinionem quorumdam, qui putant, innui
الحوت الذي عليه قرار الارضين
piscem illum magnum, super quem innituntur
Terræ, seu consistit septuplex terrarum orbis. Beidavius
addit :
قيل اسم الحوت والمرد به الجنس او البهموت
Quidam dicunt, intelligendum esse hìc
piscem in genere : quidam verò putant, indicari signatim piscem
Behemot : de quo Job cap. 40. facit mentionem, &
Thalmudistæ innumera fabulantur.
II.
Per Calamum. ] Quamvis nonnulli calamum hoc loco genericè
accipiant : communior tamen sententia est, intelligi debere calamum
illum, quo Angeli in Tabula Custodita exarant decreta Dei.
V.
In
Religione magna. ] Arabicam vocem
خلق , quidam exponunt
Religionem : quidam verò
indolem, seu naturam : quod sanè magis arridet.
XI.
Et ne obsequaris omni juratori. ] In hoc, ac sequentibus
versibus acriter pungit, ut sentit Gelal,
الوليد بن المغيرة
Validum filium Mogheiræ hostem suum
infensissimum, quem per summam contumeliam spurium appellat.
XVII.
Notam inuremus ei super nasum. ] Omnibus scilicet patentem :
nasus enim pars est magis prominens, & conspicua totius faciei.
Putat Gelal, hoc fuisse vaticinium, scribit enim :
فحطم انفه بالسيف يوم بدر
& discissus fuit nasus ejus gladio in
bello Bedrensi.
XVIII.
Sicut castigavimus possessores horti.
] Refert, seu potiùs fingit Gelal, hos fuisse quosdam filios
familias, quorum pater ex fructibus horti ab ipsis hęreditandi,
pauperibus abundanter dilargiebatur. Id egrè ferentes filii, decreverunt
hortum radicitùs extirpare valdè manè, ne pauperes persentiscerent. Sed
manè profecti, hortum combustum invenerunt.
XXVII.
Nos certè fuimus sanè errantes. ]
Sensus horum duorum versuum, juxta Gelal, hic est. Videntes juvenes
hortum ita combustum, putaverunt, esse alium hortum à suo. Verùm, cùm
cognovissent verè esse suum, sed combustum, dixerunt : Quid ad nos ?
Nihilominùs nos privandi eramus fructibus ejus ; nam non perveniebant ad
nos, sed dabantur pauperibus.
XLIII.
Discooperietur crus. ] Explicat
Gelal :
هو عبارة عن شدّة الامر يوم القيمة للحساب والجزاء يقال كشفت الحرب عن ساق اذا اشتدّ الامر فيها
allegoria, qua significatur terribilitas
diei judicii ob rationem in eo reddendam, & pęnam, seu pręmium
recipiendum. Dicitur enim : Discooperuit bellum crus, cùm bellum
vehementer desæviit, & aggravatum est. Quod verò addit,
impios vocandos esse ad adorandum, idest ad sese incurvandos, sed non
fore potentes ad hoc : reddit rationem Gelal, quia
تصير ظهورهم طبقًا واحدًا
Fient dorsa eorum superficies unica
: idest tota solida, & continuata, & sine ulla
flexibilitate.
XLV.
Sine ergo me, & eum. ] Idest sine, ut ego cum illo rem
decernam : itaut controversia decidatur quasi per monomachiam inter nos
duos. Quod verò subditur, sensim per gradus ducemus eos, Arabicè
سنستدرجهم : explicat Gelal :
ناخذهم قليلا قليلا
comprehendemus, seu puniemus illos sensim,
ac pedetentim. Alii exponunt :
Gradu excidere faciemus eos.
XLVIII.
An est penes ipsos Arcanum ? ] Sensus
est : Non habent penes se tabulam Arcanorum Dei, in qua scripta sunt
omnia : alioquin non esset, cur ipsimet scriberent ea, quæ dicturi sunt.
Ita Gelal. Vide suprà.
XLIX.
Habitator Piscis. ] Ita vocatur Jonas apud Arabes, qui plurima
de eo fabulantur. Non semel de illo suprà mentio facta est. Vide, quæ
ibi dicta sunt.