Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Nullus in hac Sura ordo :
nulla rerum connexio. Perturbata tantummodò in ea sexcentarum ineptiarum
farrago. Rectè dixeris eam chaos illud Ovidianum : nempe rudem,
indigestamque molem, & malè junctarum discordia semina rerum.
Incipit à die resurrectionis ; transit ad Themudęos, & Adæos :
progreditur ad Pharaonem : transgreditur ad Pentapolim : transilit ad
Arcam, & diluvium ; regreditur ad supremam Mundi diem, Divinique
judicii signa, & ad judicii ipsius scenam. Mox ad Alcoranum, &
Mahumetum importunè digreditur. Quid confusiùs ? Et hunc à Deo
conscriptum, & traditum librum esse dicemus, tantęque elegantiæ, ac
tàm venusti ordinis, miræque connexionis, ut, si homines universi, ac
Dæmones convenirent, totoque simul coniterentur ingenio, nihil tàm
lepidum, ac pulchrum conscribere possent ?
II. Asserit à Deo fuisse perditos
Adæos vento contra illos immisso per septem noctes, & octo dies sese
subsequentes, seu continuos : ita enim explicant
حسومًا communiter Interpretes, inter
quos ita Jahias
حسومًا اي تباعًا ليس فيها تفتير كان ذلك من يوم الاربعا الى يوم الاخر الاربعا والليالي سبع من
ليلة الخميس الى ليلة الاربعا
ita ut se subsequerentur sine ulla
interpolatione. Dies verò incęperunt à feria quarta usque ad feriam
quartam sequentem : noctes autem à feria quinta usque ad feriam
quartam sequentem. At, cùm Alcoranus primo loco ponat septem
noctes, & deindè octo dies, impossibile est, has noctes, & hos
dies sese mutuò consecutos fuisse sine ulla interpolatione, saltem unius
noctis præcedentis octavum diem. Sed respondebunt Moslemi esse hìc
figuram illam, quam vocant
ὕστερον πρώτερον
, in qua primo loco ponitur id, quod secundo ponendum erat. Ego
verò in hujusmodi quisquiliis nolo illis adversari.
III. Si ea, quæ de Throno,
libris, & aliis ad diem judicii spectantibus dicuntur, mysticè ab
Alcorano proponerentur, tolerari aliquo modo possent. Sed, ut alibi
advertimus, hæresim Moslemi Orthodoxi existimant ea, quæ in Alcorano
dicuntur, non ad verbum, & prout sonant, sed figuratè, vel
metaphoricè intelligere. Quamobrem, cùm justorum bonis operibus nulla
hìc merces alia tribuatur, quàm hortus sublimis cum arboribus pomiferis,
quarum fructus ita propè à terra pendebunt, ut facilè, & sine labore
manibus decerpi possint : itaut tota felicitas, totumque præmium sit
suaviter comedere, & bibere : hoc totum ita revera futurum esse
miseri homines certissimè credant.
IV. Jurat Deus per id, quod
videtur, & per id, quod non videtur, Alcoranum non esse commentum
poeticum, vel magicum, sed verbum Dei Mahumeto revelatum ; qui, si quid
hujusmodi confinxisset, subita à se morte punitus fuisset. Vanissimum,
imò impiissimum Juramentum ; nam, si Deus jurat per id, quod videtur,
& non videtur, jurabit etiam per diabolum, & malos genios ; per
asinos, per muscas, vermes, & quidquid vile, & immundum
reperitur. Utrum verò Alcoranus sit verbum Dei, commonitio Piorum,
veritas certæ fidei, quemadmodùm hìc asseritur, quilibet illum legens
agnoscere potest.