Note [original edition] :
NOTÆ.
Arabica dictio
المزمل , à qua inscribitur Sura,
& quæ habetur in primo versu, significat propriè involutum propriis
vestibus, censentque Expositores, scriptum esse
المزمل pro
المتزمل : Meccana à plerisque
inscribitur : quidam tamen malunt, esse Medinensem : Alii ultimum
tantummodò versum, qui incipit :
Porrò
Dominus tuus, Medinæ traditum fuisse. In versibus enumerandis
insignis varietas reperitur : quidam enim octo suprà decem : quidam
decem, ac novem : quidam viginti : quidam septem suprà viginti
enumerant. Sed numerus à me servatus est communior. Qui hanc Suram
legerit
رفع الله العسر عنه في الدنيا والاخرة
auferet Deus ab eo omnem difficultatem in
hoc Mundo, & in sæculo futuro.
I.
O
involute vestibus. ] Nimirùm, ò Mahumete. Hic enim, ut ait
Gelal :
تلفف بثيابه حين مجيئ الوحي له خوفا منه لهيبته
involverat se vestibus suis eo tempore,
quo venerat ei revelatio, ob timorem ex ea conceptum, &
reverentiam ipsius. Sed Zamchascerius aliter rem narrat
كان رسوا الله ص نايمًا بالليل متزملا في قطيفة فنيه ونودى بما يهجّن اليه الحالة التي كان عليها
من المتزمل في قطيعة كما يفعل من لا يهتمه امر
Erat Propheta Mahumetus noctu dormiens
vestibus involutus super culcitram holosericam : & excitatus
est, & audivit vocem exprobrantem sibi delicias illas dormiendi
super culcitram holosericam adeò otiosè, ac si nihil sibi esset
negotii. Idem tamen aliter rem ita narrat
قيل كان متزملا في مرط لعايشة يصلي فهو على هذا ليس بتهجين بل هو ثنا عليه : وعن عايشة انها سئلت
ما كانت تزميله قالت كان مرطًا طوله اربع عشرة ذراعًا نصفه علي وانا نايمة وهو يصلي
Fertur, cùm Mahumetus involutus esset in
stragulo Aisæ, orasse. Qua in re non repræhensionem, sed potiùs
laudem meretur. Ipsa autem Aisa interrogata, quidnam esset id, quo
Mahumetus involvebatur, respondit, fuisse stragulum longitudinis
quatuordecim cubitorum, cujus medietate ipsa se cooperiebat, ut
dormiret, dùm ille precibus vacabat.
II.
Aut diminue. ] Autumat Gelal, hanc diminutionem è dimidio
importare
الى الثلث ,
usque ad tertiam partem noctis.
Additionem verò
الى الثلثين ,
usque ad duas tertias partes noctis.
IV.
Dictum grave. ] Exponit Gelal :
قرانًا مهيبًا او شديدًا لما فيه من التكاليف
Sententias Alcorani terribiles, seu
vehementes, ob res difficiles, & graves, quæ in illis
continebantur.
V.
Certè exordium noctis fortius est. ] Explicat Gelal :
ناشية الليل القيام بعد النوم هي اشد وطاء موافقة السمع للقلب على تفهم القران واقوم قيلا ابين
قولا
Exordium noctis est surrectio ad orandum
post somnum, quæ fortior est ad premendum, nimirùm ad consensum
aurium cum corde pro intelligendo Alcorano : & rectior ad
dicendum ; idest ad meliùs distinguendum, & clariùs proferendum
id, quod dicitur : nempè ad meliùs mente, & ore orandum.
Ita piè exponunt Moslemi Impostoris sui nugas, & ineptias, cùm magis
legitima versiculi hujus expositio esset :
Certè in principio noctis majus robur, & vim habet homo ad
fœminas premendas, & subagitandas, & ad clarioribus verbis
amores suos propalandos. Plus scilicet urgebat Mahumetum
negocium mulierum, quàm orationis, & priùs libidini satisfaciendum
erat, quàm pietati.
XII.
Et cibus afferens gutturi angustiam. ] Arabicè
طعامًا ذو غصة
cibus habens oppressionem gutturis.
De hujusmodi cibo, ita Gelal :
يغص به في الخلق وهو الزقوم او الضريع او الغسلين او شوك من نار لا يخرج ولا ينزل
Præfocatur eo guttur : & hic est
fructus arboris Zachum, vel Dharih ; vel Gaslin : vel sunt spinæ ex
igne, quæ neque sursum à gutture exeunt : neque deorsum descendunt.
Infixæ nimirùm in gutture manent.
XIX.
Deus autem mensurat. ] Tota versiculi hujus vis in eo sita
esse videtur, ut Mahumetus, & socii ejus à prolixioribus precibus,
& à sollicitudine computandarum horarum noctis eximantur. Nam, ut
refert Gelal :
منهم من كان لا يدري كم صلى من الليل وكم بقى منه فكان يقوم الليل كله احتياطًا فقاموا حتى
انتفخت اقدامهم سنة او اكثر فخفف عنهم
quidam ex ipsis nescientes, quotam partem
noctis precibus impenderent, & quotam quieti, stabant noctem
totam circumeuntes, adeò, ut intumescerent pedes eorum per annum,
aut plus. Proptereà allevantur hìc ab hujusmodi onere. Credat
Judæus apella : non ego.