Note [original edition] :
NOTÆ.
Inscribitur Sura
المرسلات , cum phatha supra literam
س, itaut sit participium
passivum femineum numeri pluralis, significans
Missas, in quo deceptus fuit
Hottingerus, qui vertit,
Mittentes,
tamquam scriptum esset
المرسلات , cum
Kesra sub
س in forma activa.
Invenio ubique Meccanam. Versus quinquaginta communiter illi tribuuntur,
quos tamen non omnes eodem modo distinguunt. De pręmio lectoris hæc
Zamchascerius :
من قراء سورة المرسلات كتب له انه ليس من المشركين
Qui legerit Suram Missarum, scribetur ei
in libro Dei,
quod ipse non fuerit
ex Associantibus.
I.
Per Missas. ] Nimirùm per intelligentias, seu Angelos, qui
mittuntur à Deo. Ita Zamchascerius, qui exponit
طوايف من الملايكة اسلهنّ الله باواره
Ordines Angelorum, quos mittit Deus cum
mandatis suis. Alii explicant
ايات القران ,
versus Alcorani,
eo, quòd mitterentur à Deo. Gelal, & Jahias accipiunt pro
الرياح متتابعة ,
ventis sese invicem insequentibus,
seu quorum unus ingruit post alium.
II.
Et spirantes. ] Explicant Gelal, & Jahias
الرياح الشديدة
ventos vehementes, sed Zamchascerius
intelligit Angelos, quia velociter moventur in suo cursu in morem
ventorum impetuosè spirantium.
III.
Per Spargentes. ] Gelal :
يعني الرياح تنشر المطر
significantur venti, qui spargunt pluviam.
Zamchascerius,
طوايف منهم تشرن اجنحتهنّ في الجو :
Ordines eorumdem Angelorum,
qui expandunt alas suas in aere.
IV.
Et Separantes. ] Gelal :
اى ايات القران تفرق بين الحق والباطل والحلال والحرام
idest signa, seu versus Alcorani, qui
separant, seu distinguunt vera à falsis, & licita ab illicitis.
Jahias, & Zamchascerius referunt ad Angelos, qui hoc idem
munus exercent cum iis, quibus se manifestant.
V.
Et
immittentes monitionem. ] Conveniunt omnes cum Gelal, intelligi
hìc,
الملايكة تنزل بالوحي الى الانبياء والرسل يلقون الوحي الى الامم
Angelos, qui descendunt cum revelatione ad
Prophetas, & legatos, ut annuncient eamdem revelationem
gentibus.
VI.
Excusationem, aut comminationem. ] Exponit Zamchascerius :
عذرًا للذين يعتذرون الى الله بتوبتهم واستغفارهم
ad excusationem eorum, qui per
pęnitentiam, & petitionem veniæ excusant sese apud Deum,
idest merentur ab eo excusari ; Ad comminationem verò cæterorum.
XXX.
In umbram habentem tres ramos. ] Exponit Gelal :
هو دخان جهنم اذا ارتفع افترق ثلاث فرق لعظمته
hic est fumus Gehennæ, qui, cùm in altum
elatus fuerit, dividit se in tres partes ob suam magnitudinem.
XXXIV.
Camelus subfulvus. ] Arabicè
جمالة صفر :
Cameli subfulvi, in numero
multitudinis : sed per singularem numerum clarior est interpretatio.
Significatur autem color teter, ac piceus, qualis est color hujusmodi
Camelorum, quemadmodùm explicat Gelal.