Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Nimis pueriliter introducitur
Mahumetus veluti sub Pædagogo repetere ea, quæ Gabriel illi legebat ex
Alcorano ; quorum, ne quid pronunciando transiliret, vel oblivisceretur,
vocis contentione, & linguæ festinatione seipsum enecabat :
Quamobrem necesse fuit, ut Deus illum consolaretur, simulque admoneret,
ut submissiori voce, minorique acceleratione Gabrielis verba repetendo
sequeretur. Nonnè satis erat, Mahumetum attentis auribus Gabrielem
legentem audire ? Quid opus erat, ea, quæ legebat, lingua iterare ?
Nescio verò, quomodò consistere possit id, quod certissimè credunt
Mahumetani, Alcoranum non nisi per viginti trium annorum spatium per
versiculos revelatum fuisse Mahumeto, cum hac quotidiana lectione, qua
caput illi obtundebat Gabriel tenens præ manibus Alcoranum suum, ne
aliquid prætermitteret ex lapsu memoriæ, quem etiam semel in anno totum
eidem Mahumeto ostendebat, quò pro suo libito illum, & videre, &
legere posset. Huc accedit ex vita Mahumeti, & ex ipso Alcorano
constare, Mahumetum ipsum semper apud se Alcorani librum habuisse,
illumque legisse aliis, ac tradidisse. Vide, quæ diximus in Tractatu de
Alcorano, & alibi.
II. Appellat Mahumetus facillimam
legem Eslamiticam : nempè, quam ipse docebat, & profitebatur. Et
revera talis est lex Alcoranica, quæ libidinibus omnibus laxat fręna :
& quamvis nonnulla aliquantò difficilia præcipiat, ea tamen, nisi
pœnæ timor occurrat, facilè negliguntur.
III. Utitur impostor consueta
sibi fallendi arte. Mundanam vitam, ac temporaneam felicitatem Cęlesti,
atque æternæ præferendam monet : Quis non credat, Mahumetum è Thebaide,
vel è Laura prodiisse, qui tantum terrenarum rerum contemptum ostentet ?
& tamen mundanissimus ipse, ac terrenissimus erat. Sed cupiditates
suas tàm pia, modestaque larva tegere nitebatur.
IV. Allegat Mahumetus Codices
antiquos Abrahæ, & Moysi, asseritque in illis scriptum reperiri id,
quod in hac Sura continetur. Codices Abrahæ, cùm nullibi sint, nec fortè
unquam extiterint, frustrà in testes adducuntur. In codicibus Moysi,
scilicet Pentateucho, si quis hanc Alcorani Suram reperiat, erit mihi
magnus Apollo.