Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Iam propè sexcenties diei
Resurrectionis in Alcorano facta est mentio. Quamobrem nonnisi
ineptissimè interrogatur hìc Mahumetus, utrum audierit unquam
حديث narrationem novam, atque
anteà inauditam ejusdem diei.
II. Ea, quæ hìc habentur de cibo,
potuque damnatorum, possunt aliquo modo tolerari, saltem, si parabolicè
accipiantur : quamvis Moslemi propriè intelligant. Quæ verò de hortis,
fontibus, lectulis, crateribus, pulvinaribus, & tapetibus Beatorum
confinguntur, jam superiùs tamquam summæ felicitati minimè convenientia
rejecta sunt.
III. Inepta prorsùs, &
ridicula est hìc à die Resurrectionis, & pęnis Gehennæ, ac
felicitate Paradisi, ad Camelum transitio ; à Camelo autem ad Cœlum, ad
montes, & ad terram, non minùs inepta. Verùm, quid non ineptum,
& inconcinnum in Alcorano, quem tamen Moslemi ita sapienter
compactum, ac dispositum jactant, ut nullus, nisi Deus illius author
esse potuerit ?
IV. Fingit hìc, ut alibi, præcipi
à Deo, ne durè agat cum infidelibus, neque violenter eos trahat ad
religionem, sed solùm eos commoneat ; hoc enim tantummodò ad eum
pertinebat. Verùm quantociùs hæc per suram gladii retractavit, atque
abrogavit. Sed satis de hac re alibi diximus.