Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Septies hìc jurat Deus per
creaturas suas, felices esse eos, qui animam suam purificaverint :
infelices verò, ac perditos eos, qui eamdem peccatis obruerint. Atqui
non erat hæc res adeò intellectu, credituque difficilis, ut tot Dei
juramenta, quò capi posset, exigeret. Sed Mahumetus adeò immundus erat
animo, ac tot, tantisque sceleribus oneratus, ut nonnisi per iterata Dei
juramenta, hanc sibi veritatem posset persuadere.
II. Non carent errore verba illa
versus octavi :
Et dedit ei instinctum
malitiæ suæ, & pietatis suæ. Arabicè
والهمها فجورها وتقولها . Quasi verò Deus indiderit
homini propensionem, & inclinationem ad malum, quæ non ex Dei
instinctu, sed ex originali culpa in homine provenit. Deus enim hominem
rectum creavit, quemadmodùm Mahumetus ipse videtur hìc versu septimo
fateri. Verum quidem est, bonum, ac malum illi proposuisse cum libero
arbitrio amplectendi, utrum vellet. At hoc non fuit dare illi
instinctum, & inclinationem ad malum, seu malitiam illi inspirare,
prout Arabica verba sonant.
III. Importunè omninò, &
extra rem, ingerit hìc Mahumetus fabulam, toties decantatam Saleh,
Themudæorum. Verùm, quid non importunum, & extra rem reperitur in
Alcorano ? Vide dicta superiùs.