Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. En iterùm ineptiæ
juramentorum. Jurat Deus per elevationem Solis, & noctem
intempestam, se neque dereliquisse, neque odio habere Mahumetum. Verùm
quid opus erat hujusmodi juramento, vel potiùs perjurio ? Infideles
Meccani (inquit Gelal) cùm cognovissent Mahumetum per quindecim dies
Divina revelatione caruisse, affirmabant, illum à Deo derelictum fuisse,
atque in ejus odium incurrisse. Hæc scilicet curabant Meccani : vel hæc
credebant, qui Mahumetum nebulonem, insanum, dæmoniacum, seductorem,
atque hominum pessimum agnoscebant, ac prædicabant. Erat ne verò adeò
fungus Mahumetus, ut magis Meccanis, quàm sibi ipsi crederet, se à Deo
derelictum esse, & illius odium commeruisse ? Quomodò verò
resciverant Meccani, Mahumetum per quindecim dies revelationibus
caruisse ? Hoc certè nonnisi ex ipsius confessione cognoscere
potuerant : ex quo manifestè deprehenditur, vanissimum hominem fictitias
revelationes suas per populum deblaterare consuevisse.
II. Fatetur Mahumetus, se
errantem, à Deo directum fuisse. Hunc errorem non circa aliquod iter
ipsius, cùm esset puer : sed circa Religionem, & agnitionem Dei per
spatium quadraginta annorum, quibus Idola coluit, versatum fuisse ex
testimonio ipsorum Mahumetanorum apertè colligitur. Vide, quæ pro hac
veritate in vita Mahumeti, in digressione § octavi, fusè disseruimus.
III. Nulla magna laus est
Mahumeti, quòd, cùm esset pauper, immò pauperrimus, opulentus factus
fuerit. Hoc plerisque scelestissimis feliciter successit. At enim à Deo
divitiis cumulatus est. Eadem scilicet ratione, qua prædones, piratæ, ac
sicarii per cædes, furta, & rapinas ditantur. Satis est illius vitam
legere. Quàm dissimili via incessit Mahumetus à Christo. Hic enim, cùm
dives esset, propter ditandos homines egenus spontè factus est. Ille
verò, cùm esset mendicissimus, alios injustè spoliando, atque ad inopiam
extremam redigendo, ditissimus evasit. Quomodò verò Mahumetanis
credamus, dùm Mahumetum non semel in extrema rerum necessitate fuisse :
& ne tantum quidem cibi vilioris, quo famem sedaret, habuisse,
tamquam in illius laudem decantant : dùm ipsemet se eodem tempore, à Deo
opibus, ac divitiis cumulatum affirmet ? Et qua fronte, tanquam pauper,
ut suprà vidimus, stipem emendicabat, & exigebat à suis ? Et quidem
tunc erat in Medina (ut vidimus in sura 58.) jam potens ; cùm hæc
fingantur dicta ipsi à Deo, cùm adhuc esset in Mecca, adhuc homo
privatus.