Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Nihil magis falsum, atque
absurdum dici poterat, quàm Judęos, Christianos, & Idololatras
credidisse ex eo, quòd in Sacris Scripturis Pentateuchi, & Euangelii
legerant, Mahumetum esse à Deo mittendum : simulque conspirasse se, ubi
venisset, illius religionem amplexuros. Ubi verò advenit, & Judæos,
& Christianos, & Idololatras illius legem rejecisse ob invidiam
erga illum : & testimonia, quæ de eo in Pentateucho, & Euangelio
extabant, vel immutasse, vel delevisse. Jam suprà magnum hoc commentum
refutavi. Quamobrem nihil hìc de illo addendum puto.
II. Jactat se Mahumetus legere
libros ab erroribus, & falsitatibus depuratos : nempè Alcoranum, in
quo continentur purè, & fideliter scripta ea, quæ in Sacris
Pentateuchi, & Euangelii Codicibus corrupta, ac depravata fuerant.
Contra hoc tàm insigne mendacium vide, quæ alibi, & præsertim in
prima parte Prodromi rursùm editi fusissimè disseruntur.
III. Mentitur manifestè, dùm
asserit, Judæos in Pentateucho, & Christianos in Euangelio jussos
esse observare ritus Mahumetanicos, quos ipse vocat Religionem Abrahæ
Orthodoxam. Extat Pentateuchus, extat Euangelium : nihil in illis
hujusmodi continetur.
IV. Nimis tenuem mercedem
pollicetur asseclis suis in Paradiso Mahumetus, dùm hortos tantummodò,
& flumina illis promittit, quamvis addat tanquam appendicem, &
quid secundarium, quòd Deus sibi in ipsis complaciturus sit, & ipsi
in Deo. Nam hoc etiam in vita mortali, quamvis non in eodem perfectionis
gradu, justis, piisque hominibus conceditur. Hi enim semper sibi in Deo
complacent, eidemque placere per vitæ innocentiam, ac bona opera
conantur : neque hoc est pręmium, sed medium, quo pręmium consequantur.