AZOARA XXI.
Huius uoluminis quam
optime a sapientissimo et eloquentissimo compositi, discernentis et
castigantis uerba, me inde castigatore manifesto,
[1]
promptoque, uobis persuadent, ut non nisi Deum unum inuocetis,
et ab ipso ueniam et
misericordiam postuletis. Ille etenim exoratus, usque ad terminum
praedestinatum uobis hic saeculi prosperitatem, deinceps cuique
scilicet suum meritum tribuet. Sin autem,
super uos ad Deum omnipotentem
redituros,
qui uestrae
uocis cordisque uariam dissonantiam uobis inhaerentem perspicit,
diei magnae malum
proiiciemus.
[2]
Deus quidem coelum et terram sex diebus perficiens,
cuius super aquas sedes prius extiterat, et a quo solum omnis
creatura uictum accipit, qui rerum omnium loca praesentia futuraque
dinoscit, uos in terra constituit, ut quis uestri melius operaretur,
agnoscat.
[3]
Si post mortem eos
resurrecturos dixeris, hic nihil nisi fantasiam et incantationem
manifestam esse perhibebunt :
dicuntque, me nequaquam potentem illis malum
immittere, cum illis euentum usque ad determinatam horam differo.
Sed sciat omnis, hoc veraciter futurum esse, licet increduli hoc
derideant, et ulterius nunquam auferendum :
Si post bonum a nobis eis datum,
eius subtractionem seu malum ingesserimus, hoc eos ad incredulitatem
et cor malum diuerget.
Si post malum habitum, bonum eis per nos acciderit, gaudentes
ostentant, a se peccata sua recedere,
exceptis patientibus atque beneficis, qui ueniam
plenumque gaudium sunt habituri.
[4]
Sed fortassis tuo cordi taediosum
atque difficile uidebitur, cuncta praecepta nostra patefacere. Unde
quaerent caeteri, an tibi datus sit thesaurus coelitus, an angelorum
aduentus ? Tuum autem non est, nisi tantum iniuncta tibi illis
nunciare, Deo omnium cognitore.
Dicentes hoc a te fuisse compositum, tales decem
azoaras quolibet aduocato,
[5]
nisi solo Deo,
afferant, ut sic suum dictum probent esse possibile :
Sin autem, hinc diuinae sapientiae
positum esse confirment. An creditis in Deum, praeter quem non est
alius ?
[6]
Omni quidem uitam istam, huiusque
saeculi decorem diligenti, facta sua non minuendo, praemium hic
persoluemus :
sed in
saeculo futuro nullum bonum pro factis suis recepturus, nil praeter
ignis feruorem habebit.
Omnes autem Dei recto procedentes tramite, per testes confirmato,
qualis est lex Moysis, iam praemissa docens, et condonans
credentibus illi, bonum possidebit. Incredulus autem, et deuius,
ignem. De ueritate praeceptorum eorum tibi missorum, quanquam plures
non credant, tu nullatenus haesites.
Imponentes Deo mendacium, sicut pessimi, a pietate
dilectioneque diuina repelluntur. Quis enim illis est deterior ?
Incredulis semper,
atque fidem uiamque Dei sponte linquentibus, in saeculo futuro
malum,
nullo
subueniente uindice, duplicabitur, quia nec audire nec uidere
poterunt.
¶ Qui suas animas hic operando, et uerbis
[73]
errando perdunt,
[7]
ueraciter saeculo futuro perdentur :
Credentes autem, et benefacientes,
et ad Deum se conuertentes, paradiso perseuerabunt.
Horum quidem membrorum est
assimilatio, quasi caeci et surdi, ac uidentis et audientis. An haec
aequalia et similia memoratis ?
[8]
Noë quidem iam suae
genti castigatorem, clarumque doctorem cum praeceptis nostris
misimus :
quo
persuadente, ut unum solum Deum inuocarent, quoniam eis magnae diei
malum futurum timebat,
eorum plurima pars incredula dixit : Te quidem non aliud quam
hominem, sicut nos, nec plus quam nos sublimatum, nec alios quam
nostri deteriores, nulliusque consilii te sequi uidentes, te
mendacem opinamur.
Inquit ille : Ego forsan uiam Dei rectam per suam misericordiam mihi
datam proficiscor, quod uos caeci minime perspicitis.
An uero nolentes ad eam cogemur ?
A uobis quidem inde nullam, sed a Deo solo mercedem expecto. Unde
nequaquam credentes, quomodo Deo counientur ? Sed uos brutos et
inscitos a me repello.
Quis enim a Dei uindicta me tueretur, si bonos homines reiicerem ?
An nulla memoria solidati estis ?
¶ Nec apud me thesaurum Dei depositum, nec me angelum esse, nec Deum
non daturum illis bonum, quos uos irridetis, quoniam suorum scit
arcana cordium, nunquam perhibebo : quoniam malis annumerarer.
Illi quidem indignantes
responderunt : Hoc nimia disceptatio terminetur : tuque pollicita
uirtuosa mirandaque, si uerax es, perfice.
Dixit Noë : Nullus praeter Deum si
sibi placuerit, cum his uirtutibus ueniet.
Qui si uos uiam malam aberrare
fecerit, cum ipse sit Deus uester, ad quem omnium fiet reditus, nec
meum consilium, nec ammonitio prodesse poterit, cum iam etiam
impotentes stupidique sitis uos.
Deinceps praecipientes Noë, ne contristaretur nimium
pro factis humanis, eo quod plures fidem iam adepti minime
crederent,
ut arcam
iussu praeceptoque nostro non praemuniens incredulos et malos, ut
summergerentur, fabricaret, iniunximus.
Ipse itaque parens, maiori suae gentis portioni
ridiculum inde facienti dixit : Vos illudentes me, ego quidem
irridebo,
uidebimusque
malefactorem, et cui dedecus perpetuum incumbet.
Ipse quidem ammonitione nostra,
omnium rerum duo parilia, cum mandati nostri signum, aqua uidelicet
emergens decannos apparuit, in arca reposuit, omnibus pereuntibus
praeter admodum paucos, cum eo credentes in Deum.
¶ Noë cum Dei nomine, per quem motum atque stationem habebat,
arca eum per montes
quasi per undas uehens, in ipsam conscendens, filium suum in alia
parte stantem aduocans ait : Fili, nobiscum equita, nec sis ulterius
incredulus.
Qui
respondens ait : Ad montem, qui ab hac aqua me proteget, ego
proficiscar. Cui Noë : Nisi cui Deus misericordiam fecerit, nihil
omnium rerum hodie saluari poterit. Eos ita colloquentes,
interueniens unda disgregauit.
Nobis tunc imperantibus terrae, ut aquam emitteret,
coeloque ut pluuiam demitteret, facta est Dei mandato aquarum
congregatio, montes ipsos transcendens. Me imperante incredulis, ut
se remouerent,
inquit
Noë : O Deus, omnium sapientum doctor, cuius omne mandatum est
ueracissimum, praecipe de mea gente meum filium esse.
[9]
Cui Deus
sic respondit : Tuus filius minime de tua gente dicentibus, quia
nequam est atque peruersus, nec tu quicquam a te nescitum ulterius a
me postules. Te brutum enim et inscium esse nolo.
Dixit itaque Noë : Tibi Deus me
commendo, uouens me nil perscrutaturum, quod scire non debeam : Et
nunc supplici uoto precans, ut ueniam et misericordiam, ne sim
perditus, facias.
Noë
rursum finito diluuio diximus,
[74]
Cum salute
tuorumque saluatione descende, sitque super te gentemque tuam
multiplicatio magna. Erit autem hic tua gens, terras diuitiasque
possidens et iudicans, usquequo malum item magnum illis immittemus.
[10]
Haec sunt Dei secreta, quea ante tempus hoc a te
genteque tua sciri non poterant. Tu quidem patienter indura, quia
finis est timentium Deum.
[11]
[12]
Genti quoque Haath frater suus Huth ita persuadet : O
gens Deum inuoca, quem, non alium, deum habetis, quae nunc es solum
falsitatis prolatrix.
¶ Ob istud a solo Deo mercedem, non a uobis, cum sitis indiscreti et
inscii, postulo,
Deum
supplici uoto precamini, ut uobis peccata uestra dimittat, et
imbrium abundantiam inducat, uestrisque uiribus inde accumulet, ne
post fidem adeptam sitis unquam increduli.
Responderunt : O Huth, nos quidem
pro uerbis tuis quibus non credimus, minime refutabimus quod
adoramus, cum tu nequaquam cum miraculis et uirtutibus accedis.
Opinamur enim aliquem
eorum, quem adoramus, tibi plurimum nocuisse. Quibus ipse Deum
testor, me liberum ab illis quos adoratis existere, et omnium
expertem,
nisi tantum
solius dei,
qui est
dominus meus et uester, cui omnis mundana creatura subiugatur :
Ipsiusque est omnis uirtus uisque recta.
Unde uos mihi commendato ipsi deo,
pro uestra facultate potentiaque nullatenus me praemunientes nocete.
Si conuerti nolueritis, post dei praecepta nobis applicata dictaque,
alios uestri uicarios in terra constituet Reus omnium custos : nec
uos ei nocere poteritis.
Huth quidem, ipsique credentes, a magno malo nostra
pietate subueniente proteximus.
Homines uero Haath suo † legato
[13]
resistentes, et
contradicentes,
mandata
grauium hominum atque mendacium secuti, ob incredulitatem suam
repulsam hic, saeculoque futuro sortiti sunt.
[14]
Genti quoque
Themuth suus propheta Schale sic locutus est : O gens Deum, praeter
quem creatore cares, qui te de terrae limo plasmauit, uitaeque
spacium in terra tribuit, adora, ueniamque postula, pollicens te nil
mali facturam ulterius. Ipse namque praesens est, respondere
paratus.
¶ O Schale, nos tibi plurimum hucusque confisos, ob hoc quod fratres
nostri inuocauerunt, deiicere studes, cum de hoc quod tu nobis
praedicas, nos dubitantes ei minime credimus.
Respondit ipse : O gens, unde tibi
scire contigit, utrum rem a Deo mihi sua pietate datam non imiter ?
Quis me non agentem Dei praeceptum, contra ipsum tuebitur ? Vos
quidem nil nisi damnum mihi generatis.
Hanc Dei camelam pro suo modo in terra dei comedere
sinite, nullum ei malum inferentes : Sin autem, in proximo uos malum
percutiet.
[15]
Illis autem eam percutientibus, dixi : Omne placere
uestrum in domibus uestris per triduum efficite. Hic enim terminus
uobis indubitanter positus est.
Eo quidem finito, Schale, secumque credentes, ab
illius diei malo mea pietate saluans,
hominibus mihi contradicentibus a gratia mea
repulsis, uidelicet Themuth, suisque, malum terraemotus intulimus.
Unde facti sunt quasi
nunquam essent.
Abraham
meis nunciis sibi missis, gaudium atque salutem afferentibus,
uitulum saginatum attulit.
[16]
Sed illis manus suas non
apporrigentibus, hic stupidus et timidus factus est. Illi uero
dicentes, se non nisi ad Loth suamque gentem missos, sicque solatium
et securitatem illi tribuentes,
mulieri suae adstanti ridentique dixerunt : Isaac
filium paries, unde Iacob orietur.
¶ Hoc a Deo miraculum quomodo fiet, cum ego sim annosa, maritusque
meus senex ?
Responderunt illi : Hoc quidem minime mirandum, Deo uolente, uobis
grato atque benefico, cuius misericordia munifica super huius domus
gentem descendit.
Illi
sic gaudii nuncii facti, cum Abram iam facto securo,
mitti, non iracundo,
[75]
bonorum uerborum credulo,
de gente Loth disceptantes
Abraham ammonent, ne
causam illorum ulterius tractet : Quia Dei mandato malum eis nunc
inferetur, nunquam eis auferendum.
Eis itaque deinceps ad Loth uenientibus, dolor et
angustia cor eius oppresserunt.
[17]
Illis etenim
hospitatis, uenit gens sua, scelere nefando prius imbuta,
perscrutatum illos. Quam Loth taliter affatus est : Has meas filias
uobis aptiores et mundiores assumite, Deum timentes, nec meos
hospites dedecoretis, licet nullus uestri discretus, seu legis
obseruator existat.
Illi uero respondentes, dixerunt : Constat quidem apud te, nos
minime filiabus potituros, et quid facere uelimus.
Quibus ipse respondit : O si super
uos potentiam obtinerem, uel esset adiutor, quem inuocarem.
Tunc eruperunt nuncii,
dicendo : O Loth, nos solius Dei sumus nuncii, ad quos ipsos
applicari minime fas est. Tu uero in termino noctis proposito,
aurora uidelicet propinqua, cum tota tua gente, praeter tuam
mulierem, idem quod caeteri passuram, surgens discede.
In proximo namque, post horam
scilicet praenominatam, summa deorsum, et infima sursum uertemus, et
super eos silices acutas et luteas pluere faciemus.
Sicque factum est.
[18]
¶ Gentem Madian suus propheta Schaibe sic allocutus est : O gens,
Deum inuoca, qui, non alius, est uester Dominus : ipsiusque
praecepto, licet auari sitis, unde timeo uobis diei futurae malum,
pondus atque mensuram
implete, et res cuiusquam nequaquam uilipendite, nec terras uastatum
pergite.
Quia Dei
residuum, si creditis in ipsum, uobis est melius atque commodius :
nec ego uester custos semper existam.
Responderunt illi : O Schaibe, Praecipisne nos
dimittere, quod patres nostri inuocauerunt ? Esne mitis, et
prouidus, atque discretus ?
Respondit ipse : An scire potestis, utrum ex parte
Dei sim ? Quo mihi uictum bonum praebente, uestrum a me discessum
minime, sed mandati diuini uobis per me patefacti perfectionis
studium affecto. Quia pro posse meo Dei uiam, cui me commendo, et ad
quem redibo, uobis patefaciam, et ad eum dirigam, nec uobis
difficultatem siue molestiam mea uerba pariant :
sed Deum precamini, poenitentiam
agendo, pium ueniaeque datorem.
Sin autem, uos incurretis passiones gentis. Noë, seu
gentis Huth, seu Schale, seu Loth, quae nequaquam multum remota est.
Illi quidem haec
audientes, dixerunt : O Schaibe, cum tu sis debilis et ignobilis, te
paruum appreciantes, a gente nostra prorsus eiicimus, nec de tuis
praeceptis quicquam retinemus.
Respondit ipse : Ad meam generositatem plus quam
Deum ipsum attenditis, omniaque complectentem post terga
proiicitis.
¶ Vos itaque pro modo uestro facite, uelut et ego meo, expectantes,
et ego, quis uestri probabitur mendax, malo dedecoreque
superincumbente.
Ipsum
itaque Schaibe, suosque factores, termino statuto liberantes, malos
et incredulos ad nihilum redigendo,
quasi nunquam essent,
suas domos funditus diuulsimus.
[19]
Moysi quoque cum praecepto nostro uirtuteque magna
ad Pharaonem gentemque suam misso,
Pharao resistens, suamque gentem distorquens,
ipsa uolente, ipse dux illius in
aliud saeculum, et ignem, locumque malum effectus est.
Illis autem in hoc saeculo
repulsam et letum, et in alio malum multimodum patientibus,
nos minime nocuimus :
sed ipsi suis animabus detrimentum operati sunt. In mortis quidem
articulo, et malorum euentu parum eis profuit, sed immoderate
nocuit, quod Dei loco adorabant.
Omnium quoque uillarum diuina captio grauis est, et
ineuitabilis.
¶ Haec
[76]
quidem satis sunt admiranda,
timentibus malum illius diei :
qua post terminum praescriptum adueniente,
omnium coram Deo fiet
congregatio,
nec
quispiam, nisi diuino nutu quid loquetur, ubi felicitas et
infortunium omne patefiet.
Infortunati namque,
nisi quos ipse Deus uoluerit, omnia sciens prout
uult,
ignem gementes
ingredientur,
quo dum
coelum terraque durauerint, perseuerabunt :
Et per spacium consimile felices
omnes, quos Deus uoluerit, paradisum obtinebunt.
[20]
De his qui
nihil nisi quod sui patres adorauerunt, inuocant, nil dubites, quin
sibi partem suam absque diminutione reddamus.
Nisi Dei uerbum praescriptum
firmum esset, et immutabile, eos qui libro Moysi contrarietates
inferunt, caeterosque similiter dubitantes,
Deus ipse iam iudicasset, omnia
sciens, omnibus sua reddens opera.
[21]
Tu igitur te, credentesque
tecum, sicet nos praecepimus, corrige : nec se unquam inde diuertat
quispiam, cum Deus omnia uideat.
[22]
¶ Nolite uos male gerentibus
associare : Sin autem, uos comburet ignis, omnis adiutoris expertes.
[23]
Coram deo in diei
capitibus, parteque noctis, ad peccamina delenda, bonaque
commemoranda, orationes fundite,
expectantes mercedem, quam nemini Deus auferet.
Si generationum
praeteritarum, eorum paucorum qui liberati fuerant, quis residuus
esset, ne malum in terra fieret, praeciperet. Sed malos, nil nisi
sectam patrum suorum sequi uolentes, Deus ipse confundit,
uillas suas pessundare nolens, ne
bonis hominibus iniuriam inferat :
quo uolente, tota gens una fieret.
[24]
Sed inerit semper contrarietas,
nisi quibus Deus ueniam et
misericordiam fecerit : Cuius uerbum indubitanter complebitur,
uidelicet quod infernus de diabolis omnibus et hominibus replebitur.
Inibimusque sermonem
cum omnibus de nunciorum nostrorum praeceptis, ut corda uestra
firmentur, et in hac re ueritatem, et castigamen, atque memoriam
credentibus uideat.
Incredulis autem dicito, uestra negotia pro modo uestro facite,
expectantes, et ego
mea similiter peragam.
¶ Dei sunt arcana coeli et terrae, ad quem omnia mandata redeunt. In
eum credite, uos commendantes illi, quoniam ipse factorum uestrorum
non est negligens :