fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXII.

Libri Alchoran Arabice facti, spe nostrae conuersionis atque scientiae res discernentis, haec sunt manifesta. Nunc autem omnium uerborum tibi missorum pulcherrimum enarrabo iis, qui prius negligentes atque secordes extiterant. Quando Ioseph [1] patri suo retulit, se uidisse XI. stellas, et solem et lunam, se illi humiliantes, inquit pater : fili, somnium hoc fratribus tuis ne reueles, ne per inuidiam tibi quicquam molestiae machinentur, diabolo suggerente, hoste manifesto totius humani generis. Deus quidem sapiens et excelsus te uerborum expositionem docebit, te bono replens, et super gentem Iacob patresque suos te sublimabit. Audiant omnes, quid mirabile Ioseph fratribus suis contigit. Fratres enim percipientes nimiam dilectionem paternam in Ioseph, dixerunt : Cum eum solum pater plus diligit, quam nos gentem immensam, ueraciter errat. Nos igitur eum interficiamus, aut e terra proiiciamus. Sicque fiet pater deinceps nobis mitis et hilaris, et nos in eum boni. Eorum autem quidam eius mortem dissuadens, inquit : Non perimatur Ioseph, sed in cisternam, si uelitis, dimittatur, ut aliquis euntium uel redeuntium eum inueniens, hinc auferat.

¶ Fratres huius rei studiosi, patrem suum sic affati sunt. Quare Ioseph, cum eum summe diligimus, nobis nunquam committis ? In crastinum nobiscum, pastum mittatur, et nos illius [77] fideles custodes erimus. Mane itaque facto, in eorum exitu inquit pater : Doleo te illos comitari. Timeo namque, quod lupi rapaces, te cum sis inscius et negligens, deuorabunt. Cui fratres responderunt : Si lupus eum comederit, nos genti perditae connumeremur. Eo itaque illos comitante, consilio ponendi eum in cisternam omnes adhaeserunt. Nos tamen mandatum patri, unde percipiat istud, interim misimus : sed ipse tum negligens ipsius, tum inscius, remansit. Fratres crepusculo lachrymando redeuntes, in huiusmodi uocem eruperunt : O pater, Ioseph nostrae fidei traditum, cum nostro pecore relictum lupus deuorauit. Et argumentum inde, interulam suam falso cruentatam, afferunt, dicentes : Ecce pater argumentum caedis uerax, tu licet nobis fidem minime adhibeas. Pater respondens, inquit : Vos quidem hoc factum in corde uestro uoluistis : sed ego patienter atque † formose [2] sustinebo, et Deum adiutorem in hoc, quod uos dicitis, habebo. Viatoribus uenientibus, et suum clientem ad aquam hauriendam mittentibus illis, ipse bonum retulit nuncium dicens : Ecce puer hic captiuus est. Fratres uero sui dicentes, eum suum captiuum esse, eum pro precio modico, uidelicet pro nummorum numero certo uendiderunt, sibimet ipsis malefacientes.

¶ Emptor suus de Mezara, suae praecepit mulieri, ut eum diligenter et honorifice susciperet. Sperabat enim illum filium suum adoptiuum, aliterue sibi commodum futurum. Ita Ioseph in terram duximus, adiuuantes eum in omnibus suis negotiis, quanquam paucis id scientibus, ut uerborum expositor optimus efficeretur : Ipsique iuueni facto, sapientiam attulimus. Sic enim boni promerentur. Mulier autem praedicta ipsum in thalamo suo repertum, ostium claudens precata est, ut secum concumbere non respueret. Cui ipse dixit : Nolit Deus, me laedere dominum meum, mihi benefacientem : seu Deum, malos non exaudientem. Fere tamen utriusque consensus affuit, antequam Deus illi, quoniam de nostra gente pura fuerat, rationem inclusit, quae maliciam illam penitus diuertit. Ipsum itaque fugientem mulier insecuta est, quae manum suam iniiciens camisiae suae, retrorupit eam. Quo facto, domino suo ad ostium facti sunt obuiam. Illa quidem prius in uocem erumpens, inquit : Quid meretur, tale quid a me petens, nisi carcerem, malumue graue ? Ille uero dixit : Ipsamet me precata est. Ad hanc rem discutiendam homines, illius mulieris aduocati iudices coniiciebant, hoc apparere uerum, illumque mendacem conuinci, si camisiae pars anterior rumperetur : omnia uero conuerso iudicari, parte posteriori rupta. [3] Illi deinceps rupturam ante perspicientes, perhibebant hoc de foemineis artibus esse, quae maximae sunt : persuadentque Ioseph, ut ab illa re se diuerteret : mulieri autem, ut ueniam, quoniam errauit, postularet. Hinc inter mulieres ciuitatis crebra confabulatio nata est, dicentes. En en illius sublimis atque praelati mulier, suum seruientem diligens, eius concubitum precata est : Et sic eorum uterque uiam erroneam ingressus est.

¶ Illa uero huiusmodi rumorum uentilationem percipiens, condoluit, illasque mulieres adduci praecepit. Eis quidem lectisternia, ut accumberent praeparauit, et earum cuique cultro dato, Ioseph coram uenire fecit. Quo uiso, omnes menstruatae sunt, et sibi quoque manum suam secuit. Eis itaque dicentibus, nolle Deum illum hominem esse, sed de melioribus et clarioribus angelis, [4] illa respondit : Hic est, unde me redarguitis, qui me eius precantem concubitum non exaudiuit. Et si meum mandatum complere noluerit, ipsum incarcerabo, et ad infimorum mensuram reprimam. Ille quidem hoc audiens, inquit : O Deus, illum carcerem malo, quam precantem me. Sed nisi [78] suas artes a me diuerteris, forsan ego brutus effectus cum ea peccabo. Deus quidem eum exaudiens, qui est omnium conditor et auditor, artes ab eo semouit. Re manifeste percepta, ut uisum est eis hunc usque ad horam certam incarcerandum, duo cum eo iuuenes in carcerem detrusi sunt. Quorum alter deinceps dicens, sibi uideri se uinum expressisse, alter uero se panem super caput portare, unde aues comedebant, precati sunt Ioseph, ut ipse se bonum probans, quid illa uerba praetenderent, diligenter exponeret. Ipse autem eos certiores, sibique magis credentes facere intendens inquit : Non dabitur uobis quid ad comedendum, quin ante suum aduentum suam expositionem edisseram. Hoc enim me Deus docuit. Quoniam gentem nec in Deum, nec alii saeculo credentem, dimittendo, sectam patrum meorum secutus sum, scilicet Abraham, Isaac, ac Ismaël atque Iacob : nec cuiquam nostrum accidit, ut Deo socium statueremus. Haec est enim eius super nos uoluntas. Sed plures hominum ingrati sunt. Vos mei carceris socii percunctor, an deos disgregatos meliores, an unum solum Deum omnipotentem et uirtuosum esse dicitis ? Vos autem nihil nisi nomina a uobis patribusque uestris praescripta, cum quibus Deus, cuius solius sunt iudicia, qui se solum adorari praecepit, nullas uirtutes posuit, inuocatis : legem uero a Deo sancitam plures nesciunt.

¶ Sit hoc quidem constans atque manifestum cordibus uestris, quod alter uestri, domini sui pincerna statuetur : alter uero suspendetur, de cuius capite comedent aues. Ita sibi suis patefactis somniis, ei quem liberandum agnouit, inquit, Me nominando, tuo domino notifica. [5] Sed quoniam diabolo suggerente, haec iniungendo Deum nominare oblitus est, in carcere nouem annorum spacio moratus est. Tunc rex per somnium uidens septem uaccas macilentas deuorare septem pingues, septemque spicas siccas consumere VII. uirides, hominibus suis conuocatis, ut suum exponerent somnium, si scirent, iniunxit. Illi quidem confitentes, se talium expositionum ignaros, hoc insomnium esse putabant. Tunc tandem a carcere liberatus, ad memoriam ductus, inquit : Si ad Ioseph ueridicum me miseris, ueram hic tibi expositionem referam. Ad Ioseph itaque nuncii transmissi, somnii sibi reuelati ueram expositionem inde requirunt, ne rex ulterius inde sollicitetur. Dixit Ioseph : Septem annis continuis semina terrae committite, indeque spicarum collectarum minimam portionem comedite, caeterasque spicas conseruate. Septem enim anni graues succedent, consumpturi prius seruata, nisi modicum a uobis reseruatum. His superueniet annus hominum penuriam alleuiaturus, fructus et uuas laturus, quibus hominum multi liberabuntur. Hac expositione coram domino recitata, eum adduci ante se praecepit. Ipse uero nuncium uenientem, ad dominum redire fecit, ut sciscitaretur, cur praedictae mulieres manus suas sic secabant : quarum artes Deus ipse dinoscit.

¶ Domino quaerente, quid habebant, quando Ioseph concubitum postulabant : per Deum iurando confirmabant, se mali in eo nihil percepisse. Tandemque regis mulier inquit : [6] Ad ueritatis euidentiam, me precatam eius coitum, eumque recusasse confiteor : Huiusque secreti ipse uerax est testis, et Deus, mendaces abhorrens. Nec ego quidem nego, animam hominis malorum studiosam esse : Sed Deus pius ueniaeque dator, mihi misericordiam largitus est. Tunc rex eum adduci iussit, ut suus seruiens efficeretur. Illum igitur adductum alloquens, eum coram omnibus praelatum et sublimatum, fidelem sibi seruientem effecit. Quem Ioseph sic affatus est : Pone me custodem atque scientem super omnia granaria, atque deposita regni tui : Et ego singula more boni [79] custodis tractabo. Ita Ioseph terram, quo uelle suum impleret, praebuimus, qui cuilibet electo misericordiam utriusque saeculi largimur, nulli bonum opus auferentes. Omnes quidem credentes, atque timentes alius saeculi, misericodiam praeferunt. Deinceps suos ad se fratres uenientes, non cognoscentes eum, Ioseph optime nouit. [7] Qui ipsis discedentibus cum illo, propter quod uenerant, iniunxit, ut fratrem suum ex paterno sanguine secum redeuntes adducerent. Sin autem, ulterius non accederent, uelut nihil habituri, persuasione dicens : Nonne uobis mensuram optimam, et pro leui precio tribui ? Illis itaque pollicentibus, se patrem suum exoraturos, ut id in actum ducant, clientibus suis Ioseph praecepit, in eorum sarcinis suam reponere pecuniam : ut ipsa reperta, facto reditu, domum libentius et festinantius redirent. Ipsi igitur ad patrem reuersi, sic eum allocuti sunt : Nobis interdicuntur reditus atque mensura, nisi fratrem nostrum adduxerimus. Eum itaque nobiscum mitte, nostrae tutelae fideique commissum. Unde pater indignans, ait : An eum, sicut fratrem suum, uestrae comittam custodiae ? Deus quidem piorum piissimus, melior custos adhibetur. Post sarcinarum apertionem, deinceps sua reperta pecunia patrem laetificant, eam sibi redditam ostendendo. Eoque sic hilarato, fratrem suum secum ductum exorant, affirmantes se propter eum cameli sarcinam sumpturos, et eum insuper ueraciter reducturos. Pater quidem asserit, eum minime tradendum illis, nisi prius ex parte Dei † reductus [8] firmitate sumpta, nisi quis eis uim uel iniuriam inferret. Firmitatis itaque foedere sumpto, Deo cunctorum custode, pater illos ammonens, inquit : O filii, per portas uarias minime, per unam ingressum facite. Ego quidem, cum Dei solius omnia sint iudicia, cuius tutelae me commendo, cuius praesidio omnes boni subiacent : si quid ipsius nutu uobis accidat, depellere nequibo. Ipsi pro paterna dispositione portas ingressi, nihil molestiae senserunt. Animo uero Iacob inerat sollicitudo pro dogmate nostro, cuius ipse testis est, quanquam pluribus insciis. Ioseph deinceps fratri suo sibi praesentato, se suum fratrem esse reuelabit, prohibens ne cuiquam hoc reuelaret, et ne de factis fraternis multum curaret. Emptione facta, illis discedentibus, in sui germani sarcina uas regium reposuit, edictoque facto, missisque perscrutatoribus, illis sumptis inquit : Vos uiri latrones.

¶ Responderunt, Quid quaeritis ? Dixit Ioseph, Vas regium : quod quisquis attulerit mihi, sui cameli sarcinam accipiat, et insuper illi benefaciam. Illi uero responderunt, adsciscentes praesentium testimonium, se nec causa terram praedandi aduenisse, nec latrones existere. Istisque quaerentibus, Quid meretur, in cuius sarcina repositum fuerit, si mendaces essent, caeterisque permittentibus quamuis aliquid exigeret. Tunc omnibus sarcinis perscrutatis, deinde in germani sui sarcina repertum est. Ita Ioseph artem sumendi fratrem suum patefeci, exaltans singulos pro uelle meo, et sapientem sapienti praeferens. Adstantes quidem, illos increpando dixerunt : non mirandum, si furtum fecerint, qui prius similiter fratrem suum subduxerunt. Ioseph hoc quidem uerbum intrinsecus amplectente, nec inde quicquam proferente, responderunt : Vos deteriores estis, uestrumque sermonem Deus agnoscit. Et ad Ioseph conuersi, sic fati sunt : Domine, cum tu uir bonus et iustus uidearis, loco sui quempiam nostrum accipe. Adhuc enim illi pater senex superstes est. Quibus ille respondit : Nolit Deus, nos quenquam nisi latronem sumere. Sic enim iniuriam faceremus. Fratribus itaque liberatis, et de retenti nullo [80] reditu certis, maior eorum conquerens dixit : Nonne scitis, nos patri ex parte Dei confirmasse, sui reductum filii : qui de Ioseph opus consimile perpetrauimus ? Terram nullatenus ingrediar, usquequo ueniam a patre, reditusque praeceptum habere merear : Aut Deus suum inde iudicium faciat.

¶ Ad patrem reuertite, dicentes : pater, tuus filius furtum perpetrauit, prout nobis uisum est, secretum et occultum, inde nescientibus. Nos quidem nil nisi uerum dicere, tum uilla apud quam fuimus, tum cohors nobiscum rediens interrogata, testis aderit. Pater igitur hoc audito, dixit : Cordibus uestris secreta reprimitis. Ego quidem pulchre patiar, usque Deus sapientissimus illos ambos forsan reducet. Et de Ioseph conquerendo, et illum assidue nominando, lachrymarum emanatione iugi oculi albugine uelati, ipseque miser factus est, quem sui filii interrogabant : An Ioseph usque ad amentiam mortemue tuam nominare non desines ? Quibus ipse : Soli Deo meam querimoniam facio, a quo uobis ignorata percipio. Sed uos obsecro filii, ut rumores de Ioseph fratreque suo nullatenus desperantes (increduli namque soli desperati sunt) perscrutatum proficiscamini. Tertio itaque profectis, et ad Ioseph peruenientibus, dicendo : O uir sublimis, nobis malum et gente nostra perpessis, pecunia minutis mensuram adauge, dando beneficium. Benefici namque Deo grati sunt. Ipse respondit : Utrum facti uestri de Ioseph memores estis, an obliti ? Responderunt : Tune es ille Ioseph ? Inquit : Sum, et hic est frater meus. Iamque Deus suam in uobis operatus est misericordiam : qui nunquam suum meritum aufert timenti, et benefacienti, ac perseueranti.

¶ Demum sui fratres confessi sunt, eum super illos sublimatum, et se quam longius aberrasse. Ipse uero consolans eos, dixit : Nolite contristari, nec dolore tabescere. Hodie namque Deus, ueniae largitor optimus, uobis ueniam praebebit. Hanc meam camisiam patri nostro ferentes, in eius faciem, ut lumen percipiat, proiicite, et cum omni familia uestra huc redite. Iam cohorte proficiscente, pater suus inquit : Odorem Ioseph filii mei ego sentio : quanquam uos minime mihi creditis. Cui adstantes, dixerunt : Adhuc senectutis errore deliras. Sed gaudii nuncio ueniente, ipsoque uisum per camisiam in faciem proiectam recuperante, dixit ipse : Nonne me de Deo scire uobis nescita firmaui ? Responderunt : O pater, dimitte nobis peccata, quoniam errauimus. Quibus ipse pollicetur : Deum ueniae misericordiaeque datorem ego precabor, ut uobis ueniam largiatur. Eis deinceps omnibus ad Ioseph proficiscentibus, parentibus suis ab eo honorifice susceptis, inquit : Mezaram introite, totius, Deo propitiante, timoris expertes futuri. Eisque super sedem suam exaltatis, omnes coram eo humiles se reddebant. Hoc facto patrem suum affatus est : O pater, praeteriti somnii haec est expositio, a Deo iam uerificata, qui mihi benefaciens, e carcere liberauit, et uos ad me duxit, post diabolicam commixtionem inter me fratresque meos. Ille namque sapiens, omnia perspicaciter et facile penetrat.

¶ O Deus coeli terraeque conditor, qui mihi potestatem dedisti, et uerborum expositionem docuisti, hic, saeculoque futuro tibi me commendo, tuque perfice me fide perseuerantem mori, et deinceps bonis associa. Istud tibi uerbum secretum committo, qui nequaquam intereras illis res suas congregantibus, qui te decipere nitebantur. Licet enim omnia perpetrares, tota gens tibi nequaquam crederet. Tu uero precium nullum eos postula, nisi tantum, quod memores existant, perpendentes uniuersa coeli terraeque transitoria esse. [9] Eorum tamen pars plurima minime credit, sed a fide se nequiter diuertit, praeter constantes et firmos, non timens, quid mali illis [81] a Deo futurum, nec aduentum illius horae improuisae, Deum quidem solum adorare, suisque praeceptis † adhaerere, [10] ut ego meique sequaces facimus. Non enim sum incredulus. Recta uia recte censetur. Ante te quidem prophetas misimus, ut hominibus de uilla praedicarent, et quis suorum antecessorum finis esset, edocerent, et patefacerent, aliam curiam timentibus Deum meliorem existere. Sed nos uos uestram inscitiam nequaquam reliquistis. Unde illis tandem desperantibus, et omnes esse contradicturos opinantibus, nos uindictam nostram sumpsimus ab illis malis, nunquam malum oblaturi, nostris amicis liberatis atque saluatis.

¶ Haec quidem praedicta timentibus Deum maxime miranda sunt. Hic enim sermo non est ficticius, sed confirmans atque corroborans quod uestris inest manibus, omnia discernens, et uiam rectam credentibus patefaciens.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Res Iosephi ex Gen. cap. 17 etc.

[2] † Formose pro moderate, ut alibi etiam.

[3] Artes foemineae

[4] O foedum et obscoenum prophetam.

[5] Ioseph nouem annis in carcere inclusus : quia se commendans pincernae, Deum non nominauit.

[6] Non rex fuit sed regius praefectus.

[7] Gen. 42. etc.

[8] † Reductus nomen ut reditus.

[9] Ex recitata historia Iosephi, fidem sibi conciliare stolide nititur.

[10] † Vel comparere.