fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXVI.

Nolite nimium festinare. Ecce iam aduenit praeceptum Dei, qui super omne dictum uestrum sublimatus est, [1] quique pro suo uelle super quemlibet angelos animatos, ut dicant ei, non esse nisi Deum unum, demittit. Eum itaque timete, [2] coeli terraeque conditorem, qui ob nostra de eo dicta se sublimauit. De spermate hominem producit : quem postea causidicum et eloquentem, atque [87] discretum fieri contingit. Idem quoque munificus bestias tales fecit, ut uos inde calorem, et commodum, ac uictum, et ornatum, atque decus, ad eundum spaciatum, uestrasque sarcinas ad quaslibet terras portatum, quod uobis esset tum difficile tum impossibile, quales sunt equi, et muli, et asini, sortiamini. Idem etiam uobis ignorata faciens, uiam rectam, licet eorum quidam pro eo nil faciant, plures edocet. Ipso tamen uolente, omnes uniusmodi eiusdemque sectae fierent. Per eum imbres desuper in terram ad uites et arbores educendas descendunt.

¶ Unde uos uictum sumitis. Habetis etiam per ipsum messes, et oliuas, ac palmas, et arborum genus omne. Idem diem et noctem creans, et solem, et lunam, ac stellas, omnesque suo praecepto sua negotia perpetrant, resque multiformes atque dissimiles in terra perficiens : mare uestro uictui et uestitui, tum carnes recentes, cum caetera commoda extrahendo, nauiumque cursui, ut per ipsum bona tum acquiratis, tum multiplicetis, Deo fauente, cui grates sunt reddendae, commodum et idoneum statuit. Et in terra montes et aquas, ac uias ad itinera negotiaque gerenda, et stellas ac signa ad rectarum uiarum noticiam in coelo disposuit. Quae cuncta uirtutes et euidentia miracula bonis atque discretis apparent, quantum inter est Deo potenti creare hominem, et homini talis operis impotenti. Sed quis Dei mirabilia dinumerare potest ? Ipse quidem est ueniae misericordiaeque largitor, aeque sciens cordis arcana, uoceque prolata. Illi quos Dei loco adoratis, facti sunt, nil facere potentes. [3]

¶ Vita quidem carent, et insensibiles sunt. Hora quidem suae resurrectionis singuli scient, unum solum esse Deum. Quisquis autem alii saeculo non crediderit, cor malum atque praesumptuosum gerit. [4] Plures interrogati, quae Dei praecepta sint illis tradita, dicunt, illa mirabilia priorum. qui saeculo futuro peccatorum cumulo prementur, tum propter pondus suorum peccatorum, tum propter sarcinas incredulorum, quos sibi stulte credere fecerant. Praedecessorum uero suas artes facientium, aedificiorum fundamenta Deus diruens, super eos tecta subuertit. Et sic unde minus extimabant, malum eis incubuit. Quos die futuro interrogabimus, ubi sint, quos mihi participes statuerunt ? Sapientium quidem testimonio malum et dedecus illius diei inferentur incredulis. Incredulis perseuerantibus usque dum angeli suas animas eliciunt, tuncque se illis commendando dicentibus se plus nescire, Deus eorum facta dinoscens inquiet : Intrate portas gehennae, postea nunquam egressuri. Resistentes itaque, malam uiam gradiuntur. [5] Timentes Deum, quaesiti quid diuinitus illis sit datum, inquient, Bonum. Sciant omnes hic saeculoque futuro bonum promerentes, illi saeculi bonum melius et praeciosius esse.

[6] ¶ Illis, quos angeli mortis hora bonos inueniunt dicent : Saluete, et pro factis uestris paradisum, domum optimam, ubi sunt fontes et fluxus aquarum idonei, introite, omne uelle uestrum habituri. Tale quid enim bonorum meritum exigit. Non expectant increduli nisi aduentum angelorum, uel alius a Deo dati. Similiter et sui praedecessores fecerunt, quibus Deus nequaquam, sed ipsi sibi mala fecere. Unde propter ridiculum, caeteraque peccata merito perierunt. Dicent autem increduli : Si Deus uellet, nec nos nec nostri parentes aliud quam ipsum adorassemus, nec quicquam nisi praeceptum suum faceremus. Sui uero praedecessores similiter fecerunt. Sed nuncio nil aliud pertinet, nisi tantum praeceptum applicare. [7] Cuique gentium missis nunciis, ut Deum adorare et idolis minime credere praedicando persuaderent, quandam illius partem ad uiam rectam, quandam ad malam Deus deduxit. Terras perscrutentur, ut uideant, quis erat finis contradicentium. [8] Non preceris ut Deus malos uiam rectam edoceat. [88] Nil enim proficiet, nisi cui Deus uoluerit. [9] Iureiurando suo firmantibus, mortuos nunquam resurrecturos, respondet Deus : Imo et terminus ille ueracissimus est, quanquam plurimis nesciis. Ego uobis contrarietates explano : Post uero cognoscent increduli, se mentitos fuisse. Quando quid fieri uoluimus, dicimus Fiat, et factum est.

¶ Post malum laboremque perpessum factis expugnatoribus Dei nomine indurantibus, et se ipsi commendantibus, hic bonum saeculoque futuro maius si sciuerint, tribuam. Ante te non alios misimus nuncios quam homines, qui discretos perscrutarentur, an librorum mirabilium atque psalterii noticia affectaretur. Tibi quoque librum istum tradidi, ut eius praecepta dicas et explanes hominibus, ut intelligant, et cogitent, quid prioribus contradicentibus contingit. Culpabiles et peccatores nequaquam opinati sunt, quod uel tellus eos absorberet, aut inopinabile malum illis incumberet : uel in negotiis suis, seu timore, nil facere potentes caperentur : Deus tamen piissimus et omnipotens, uoluntatem suam in actum deduxit. [10] Nonne percipiunt, qualiter omnes Dei creaturae dextrorsum et sinistrorsum, omnemque partem uersus umbram proiiciendo, sese Deo humiliant, ipsumque precantur. Omnes rursum coelestes angeli, bestiaeque terrestres, Deum super eos exaltatum omni superbia deposita timent, omneque praeceptum illis ab eo perpetrant.

¶ Nullatenus uobis Deos diuersos statuite : quoniam non est nisi solus unus, et illum adorate. Eius enim sunt uniuersa coelestia atque terrestria, et omnis bona lex atque recta. Cur alium quam eum inuocatis ? Quid nisi ab ipso commodi uel uictus habetis ? Malo uos percutiente illum adoretis, atque precemini : quod ipso tollente, uestri quidam minime credentes, praecepta diuina sibi data illi participes ponunt. Et nostrorum bonorum sibi datorum portionem rei a se ignoratae tribuunt, Deoque filios, [11] quod ipse non uult, omnia pro uelle suo dicentes adscribunt. Nunc pro uelle suo agant quidlibet, atque dicant : Deus autem omnia uerba sua perscrutaturus, eos se cognoscere faciet. Cum eorum cuipiam filia nascitur, suam inde denigrat faciem, suspiriaque trahit, et ab hominum conuentu recedit, usquequo deliberet, utrum eam natam teneat, an uiuam sepeliat. Heu quam prauum est iudicium, et quam iniqua similitudo eorum, qui minime credunt aduentui futurae diei. [12] Dei quidem sublimis et sapientis similitudo celsitudinis est.

[13] ¶ Si Deus ad hominum malefacta semper respiceret, nequaquam in terra quidpiam animal dimitteret. Sed ipse mitis atque propitius ad horam scitam spacium differt, quam, cum uenerit, nemo praeire uel sequi poterit. [14] De Deo plurima non dicenda, illi bilingues atque mendaces proferentes, ostentant se bonum habituros, cum nil praeter ignem ob stultiloquium suum sint accepturi. Per memetipsum iuro, me genti praecedenti uos, mandatum fecisse. Sed diabolus eam distorquens, sua sibi uisu pulchra fecit : Cui nunc se commendantes, malum grauissimum passuri sunt. [15] Hunc librum non alia de causa tibi commisi, nisi ut hominibus suas contrarietates exponas, et uiam rectam, atque misericordiam credentibus patefacias. Deus de coelo dimittit imbres, ut terram mortuam uiuificent : et de uentribus bestiarum lac purum ex egestione et sanguine decolatum ad bibendum dulce, uictuique commodum educit : et in arboribus ac palmis et uitibus creat, quod inebriat, et optime pascit. Hincque uos assumite uobis. Quae cuncta non minima sunt miracula sapientibus et audientibus. [16] Apibus item iussimus, ut in montibus et arboribus sibi suas mansiones aedificarent, et deinceps de pomis omnibus gustarent, nec quoquam pergere [89] ad suum quaerendum commodum Dei nomine differrent, ut sic ex uteris suis syropus multicolor saluber hominibus oriretur. Quod et ita contingit summe sapientibus admirandum. Ipse itidem Deus uos creauit, et perire faciet. Et uestri quidam ad peiorem uitam deuergentur, usquequo a scientibus facti sunt inscii.

[17] ¶ Deo huic maiorem uictus copiam, illi uero minorem tribuente, exigitne uis, ditiorem a suo participe, quam ipse de rebus singulis accipere ? Cur Dei bona negatis ? [18] Deus de uobismetipsis uobis mulieres, et inde prolem, ac inde consanguineos, uicissimque res bonas tribuit. Cur igitur mala creditis, uobisque bona data negatis, Deique loco nullum uobis uictum coelestem seu terrestrem dantes, dareue potentes adoratis ? Ipsi nulla proponatis exempla, omnia scienti, uobisque nescientibus parabolam istam proponenti. [19] Suntne sibi similes an aequales, quorum alter summa miseria calamitateque premitur, alter nostrorum bonorum abundans, ea clam palamque † distribuit, minime [20] Deo gratus, [21] quod eorum pars plurima manet inscia ? Aut sunt sibi similes alicuius clientes, quorum alter mutus et nequam, et in suum dominum, praeceptique nunquam efficax : et alter, qui quolibet missus, nunquam redit incommodus et inanis, nil praeter aequum et rectum postulans ? Nolite alia proficisci quam recta uia Dei, cuius sunt coeli terraeque secreta : qui uos ab aluis matrum uestrarum uobis nesciis eduxit, et aures ac oculos cordaque simul uobis ad suarum gratiarum redditionem atque noticiam praebuit. Horae quidem aduentus non est, nisi qualis ictus oculi ad coelum penetrans, aut uelocior etiam. [22] Nonne uidetis aues coelo propinquas, non aliunde quam Deo sustineri ? quod credentibus admirandum est. Vobis autem domos usque ad mortem inhabitandas, et de bestiarum pellibus uestes, tum in negotiis gerendis, tum in domibus ferendas, earumque lanam et pilos atque crines uobis omnia proficuum tradidit.

¶ Ita quoque Deus uestrae materiae iocundam umbram, uobisque loca montuosa frequentationi, uestesque tum causa caloris tum causa frigoris, tum gratia timoris expellendi praebens, uos adeo bonis omnibus repleuit, ut sanitatem atque salutem habeatis. Illis autem credere nolentibus, tuum est tantum praecepta nunciare. Eorum etenim pars plurima manet incredula, bona cognita respuens. Die, qua de singulis gentibus testimonium quaeremus, non incredulorum testimonium postulabimus, nec eos auscultabimus, nec eorum malum uisum minuemus, nec ad eos uisum reflectemus, qui uisis a se positis participibus inquient : O Deus, isti sunt, quos tui loco adorauimus. Illis uero respondentibus, eos inde mentiri, illa tandem die Deum adorabunt, respuentes prius adorata. Et tunc incredulis a uia Dei se diuertentibus, malum aliud super illud ob suam maliciam accumulabimus. Singularumque gentium testibus de semetipsis aduocatis, tecum gentis huius testis adueniam. Tibi librum istum tradidi, ut cuncta praecepta mea patefacias, uiamque rectam, et misericordiam, bonumque nuncium credentibus intimes, Deo praecipiente, ut iustum bonumque facias, tuisque consanguineis beneficus existas, qui culpas et inuidiam prohibet, te castigans, ut memor efficiaris.

[23] ¶ In Dei nomine uota tua perfice, nec non adauge. [24] Iusiurandum firmatum, cum Deus omne tuum opus aspiciens, inde fideiussor existit, nullatenus mentiaris : nec imiteris eum, qui uerba prius firmata contradicendo falsum inducit iusiurandum, uolens in hoc saeculo nobis probare mendacia. Hic enim foeneratoribus annumerabitur. Et si pes tuus primo firmus labitur, mali grauissimi passionem sustinebis. Inter uos falsa sacramenta nullatenus facite, nec diuinam firmaturam pro modico uendite. Quod enim apud Deum [90] reseruatur nobis, multo melius censetur. Res enim mundana cito transit, diuina nunquam. [25] Secundum optimum modum suorum operum quemque Deus remunerabit, uitam tribuens aeternam, siue uir fuerit, siue mulier. Si uellet Deus, uos unam gentem efficeret. Sed hunc aberrare, illum uero credere facit. [26] Quando legeritis Alchoran, uosmetipsos diuina sanctificatione a diabolo protegite cui impossibile facere quicquam nisi tantum incredulis, et Deo participes ponentibus.

¶ Cum sit hoc alicuius uerbi pro uerbo mutuatio, Deo positionem suam sciente, dicunt increduli. Tu quidem non es nisi mendax, cum adeo uerba tua uaries. Sed huius rei plures eorum sunt inscii. Ipse namque Deus, spiritusque suus benedictus, hunc librum ueracissimum composuerunt, ut rectam uiam credentibus, plenique gaudii rumorem bonis confirmet. Scimus quidem eos iam dicturos, linguae Latinae uirum doces, et Alchoran est Arabicus. [27] Eos nunquam Deus uiam rectam docebit, qui Dei praeceptis contradicendo, soli mendacissimi sunt : sed malum grauissimum eis inferet. Post fidem habitam incredulus ui coactioneque factus, fidem legemque corde suo retinens non damnabitur. [28] Sed hoc sponte faciens, quia huius mundi uitam alii praetulerit, nunquam a Deo in uiam rectam dirigendus, grauissimis cruciatibus affligetur. Talium enim corda Deus sigillat, et aures oculosque simul. Unde hic negligentes et inscii uiuunt, deinceps perdendi. Expugnatoribus post laborum atque malorum sustentamen effectis, ueniam et misericordiam Deus impertietur.

¶ Die qua quisque pro se disceptabit, cuique secundum opera sua, absque uirium et iniuriarium illatione, mercedem Deus tribuet : qui hanc uobis parabolam praebet. [29] Villae cuidam praesens nihil timenti, futurorumque securae, sui uictus copia multis locis redundabat. Sed ipsam nullas Deo pro suis beneficiis grates referentem, fames atque timor, Deo iubente, presserunt : et suos incolas, nuncio sibi misso contradicentes, pestis mortifera pessundedit. Vos itaque Dei bona saporifera, et hale comedentes, Deum adorate, ipsique grates persoluite : multumque cauete, ne quid propter uestrarum uoluptatum perfectionem, hale ponatis a Deo constitutum haram, uel e contra, ipsi mendacium imponentes. Tales etenim nec multum nec parum antecedunt, malum grauissimum habituri. Deus quidem nil fecit † haram [30] uictui uestro, [31] nisi morticinium, et sanguinem, carnemque porcinam, et animal non Dei nomine decollatum. Inde tamen necessitate cogente sumenti, Deus ueniam dabit : Et similiter id facienti nescienter, et postea poenitenti, ac bene facienti. Eadem quoque Iudaeis haram constituimus, nec eis nos, sed ipsimet sibi fecerunt iniuriam. [32] Abraham uir in Deum credens atque bonus, pro bonis sibi collatis Deo grates persoluit, quas Deus benigne suscipiens, et eum in semitam rectam dirigens, ei bonum in hoc saeculo tribuit, et in alio bonis associabit. [33] Postea te misimus, ut ipsius Abrahae legem sequaris, [34] [35] Sabathi quidem custodiam non iniunximus, nisi quibus inerat contrarietas atque disceptatio, quas Deus futurus iudex discutiet. Cum sapientia praescripta, bonoque castigamine Deum inuoca. Disceptando honesta uerba, bonaque tantum profer. [36] Deus quidem discutit sapienter, qui rectam uiam, quiue tortam proficiscitur. Omni tibi quid ingerenti, modo simili responde. Patienter tamen sustinere, melius est. Igitur et non nisi cum Deo patienter indura. Contradicentes minime timeas, nec pro dictis suis aliquatenus contristeris. Quia Deus cum se timentibus et benegerentibus semper existit.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Angeli animati

[2] Beneficia Dei in homines.

[3] Ex enumeratis operibus Dei demonstrat quantum ab eo distent qui titulo Deorum coluntur.

[4] Patrum aemulatores inepti.

[5] Bona futuri saeculi longe praeponderant praesentibus.

[6] Paradisus.

[7] Munus legati, exponere mandata.

[8] Exempla pereuntium ob falsam religionem moueant.

[9] Resurrectio.

[10] Umbrae, adoratio quaedam Dei.

[11] Filios attribui Deo, indigne fert.

[12] Taxat immanitatem quorundam, qui liberos foem. oderunt.

[13] Longanimitas Dei

[14] Blasphemiae.

[15] Alcoran datus, ut dissidia religionis tollat, et uiam salutis indicet.

[16] Apes.

[17] Contra idololatras.

[18] Consanguinitas.

[19] Comparatio ueri et falsi cultoris Dei.

[20] † Alias distribuit ? Minime.

[21] > Deo grates.

[22] Aduentus domini ad iudicium pernicissimus : ut Mathei 24. etc.

[23] Vota exoluenda.

[24] Iusiurandum religiose praestandum.

[25] Munificus bonorum remunerator Deus

[26] Alcoran legendus cum diuina sanctificatione aduersus diabolum.

[27] Cur Latinis non Latine scribat, frigide diluit.

[28] Vi ad negandum fidem adactus, corde tamen eam retinens, non dannabitur. Id cum haereticis quibusdam habet commune.

[29] Ingratitudo cuiusdam oppidi erga Deum, grauiter punita.

[30] † id est, illicitum.

[31] Prohibita uesci.

[32] Abrahae pietas.

[33] Machumet fidei Abrahae consors.

[34] Vanissime.

[35] Sabathum.

[36] Modestia seruanda in disputando. Idem planiss. docet Petrus Apostolus.