fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXVII.

Seruum nostrum dilectum, cui uidelicet multum profuimus, a templo haram ad templum longinquum noctu sustulimus, ut eum de nostris [91] uirtutibus et mirabilibus doceremus, qui omnia simul audimus atque uidemus. [1] Moysi quidem librum patefacientem uiam rectam filiis Israël posteris illius bonae gentis, quam in arcam extulimus, et illicita prohibentem dedimus, dicentes illis in eo, quod bis terram ammitterent, illicque multum insurgerent, terminoque primae destructionis adueniente homines ferocissimos atque fortes super eos suis domibus immitteremus. Quod et ita fecimus. Deinceps illis auxiliati, et eos super primos multiplicantes, filiis atque pecuniis abundantes fecimus, dicentes : Si bene feceritis, uestris proficietis animabus si male, nocebitis. In aduentu quidem termini secundi hostes superuenientes uestris faciebus malum inferent, et templa, ut prima uice, aedificiaque uestra funditus diruent, nec quid uestrarum possessionum dimittent. Fortis tamen Deus uobis adhuc ignoscet. Sed si uos reuersi fueritis, et ego, carcerem omnibus malis infernum positurus. [2] hic Alchoran gaudii nuncius mercedem maximam seculo futuro cunctis credentibus, incredulis malum grauissimum nunciat.

[3] ¶ Homo suis negotiis impetuosus, aeque Deum pro malis ut bonis obsecrat. Sed quisque suis humeris sua facta gestabit, siue fuerit erroneus, siue credens. Quod cuique fiet euidentissimum, cum singulis librum apertum omnes suos actus continentem, ut pro legatis dinumeratos trademus. Nunc saltim peccatis uestris imponatur terminus, prius a nobis duobus luminibus clarissimis, altero noctis, altero diei constitutis : illi noctis deinceps tenebrositatem, illique diei splendorem adiunximus, singula manifeste discernentes, ut homo cum sciat annorum caeterorumque temporum computum, tum sibi uictum commodumque perquirat. [4] Nos hucusque neminem laedentes, nisi prius illi dato nuncio, cum uillam pessundari uoluimus, ei primates ad hoc gerendum atque potentes immittendo, nostrum propositum peregimus : qui sapientes omnium, et audientes, omnium generationum post Noem laesarum, sicut et caeterarum culpas sub certo numero cognoscimus. Licet plurium sit uotum res festinari omnis tamen festinatio nisi per me inanis est et cassa, qui gehennam male gerentibus, ut illic dedecorati repulsique sine termino maneant : [5] credentibus, hocque promerentibus, cum eorum facta sint mihi grata, paradisum tribuam, his et illis de diuina substantia, quae minime parua est, largiturus.

¶ En qualiter unum ab alio discerno, ut cuilibet innotescat, quoniam alterius saeculi gradus est elatior, et exaltatio maior. Ne malus sis et erroneus, nullum Deo coaequa, qui tibi praecipit, [6] ut eum solum adores, [7] tuosque parentes honores, eisque benefacias, si ad te uterque applicuerit, uel si unus uni. Cumque senuerint, nullum uerbum graue molestumue, sed bene formosum atque iocundum illis dicito, teque illis in omnibus cum humilitate atque pietate subiiciens, Deum precare, ut illis ueniam atque misericordiam tribuat : quoniam tibi paruulo fomentum necessariaque tribuerunt. Deus est agnoscens, quid uestris inerit cordibus. Si boni fueritis, misericordiam et gaudium praebebit. [8] Propinquis item et pauperibus munera facite, sed non superflue. Gerentes namque superflua, diaboli ducentis homines ad incredulitatem, fratres existunt. Ab illis autem spe commodi si discesseritis, pulchrum facite † alioquin, [9] manus nec penitus apertas, nec prorsus clausas habentes. Sic enim perderemini, et reprehenderemini. Deus quisdem huic uictus abundantiam, illi inopiam, pro uelle suo tribuit.

[10] ¶ Prolem uestram inopiae sumptus timore nullatenus interficite. Hoc est enim peccatum maximum : et nos uictum illi, sicut uobis, tribuemus. [11] Non fornicemini. Hoc est scelus, uiaque praua. A Deo positum haram non perimas, nisi pro ueritate. Ab iniusto namque peremptore, praecipit Deus iustitiam sumi : Ipseque uindex existet. [12] Pecuniam orphani ante [92] uenereos annos, nisi secundum modum sibi meliorem, non tangatis. Firmitate facta perseueretis : quoniam uos Deus inde percunctabitur. [13] Mensuram complete, pondusque rectum apponite. Hoc enim iustum est et optimum. [14] Non dicatis quicquam, nisi cognitum. De dictis enim uestris uos perscrutabuntur, uestrum audire atque uidere. Non eatis terras perscrutatum, plus debito et iusto. per uos enim nec terra scissa, nec montium longitudines amplificatae fient. Haec enim omnia coram Deo, nolente talia, peccata sunt. Praecunctis tamen prohibet Deus, ne cum ipso ponas alium. [15] Inde namque repraehensus, in gehennam pessimam proiicieris. Ad memoriam dicentium illud, et reuersionem, in hoc Alchoran multorum discretionem fecimus. Unde satis diligentes perpendant : quum si qui Deo coaequales atque participes essent, uiam ascensus ad ipsum quaererent. Quod ipse celsior illis, plus caeteris malis abhorret : cum ipsi soli coelum, et terra, omniaque subiiciuntur nec est quod ipsi gratias non referat. Licet uos eas non intelligatis, ipseque maneat expers iracundiae, ueniaeque dator. Vobis, et alii saeculo non credentibus, intercapedinem atque uelamen in legendo Alchoran interponemus, [16] sigilla suis cordibus imprimendo, ne scire queant, auribusque suis plumbum infundendo. Unde fugiendo se retrahunt, cum eos audire contingit in Alchoran, te nominantem Deum solum. Nobis enim patens est, quid auscultant, uel quod de te uerbum faciant. In multitudine namque dicunt, Eum sequamini, si uelitis incantatores magique fieri. Cum illis tot exempla proponendo, res adeo manifeste discerno, cur errant a uia recta deuiantes ? [17] Illis dicentibus, Cum eritis ossa, uel ad nihilum redacti, qualiter efficiemini homines noui ? responde : Licet lapidei, uel ferrei, uel si quid est durius, essetis, qui uos prima uice creauit, ad uitam denuo uos resuscitandos reuocabit. Sua capita reflectendo, quaerentibus terminum illius effectus, dic esse propinquum. Die, qua uos Deus reuocabit sua gratia, omnes respondebitis, putantes uos non nisi parum moratos fuisse. Persuade genti pulchriora melioraque Deum, ne suus hostis manifestus diabolus illis se immisceat : sed Deum meliorem cognitorem imitentur, qui sibi pro uelle suo bonum siue malum daturus est. [18] Nec nos te quidem ad hoc misimus, ut se tibi commendent, uel adorent : Qui Dauidi psalterium dedimus, quibusdam prophetarum prae caeteris sublimationem et abundantiam permisimus. Inuocent increduli, quos adorant Dei loco, impossibiles sibi malum mutare uel delere : Non minus tamen malum illis incumbet. Deum autem inuocantes, et in illius sperantes beneficiis, eius propinqui sunt, omnis timoris expertes. [19] Non est uilla cui non noceamus, uel pessundemus ante diem illum. Hoc enim nostro est praescriptum libro : [20] nec nos quis mandata facere prohibuit, nisi primorum contradictores, uelut illi qui Themuth camelae caedem prohibenti contradixerunt. [21] Nos quidem mandata fecimus non ob aliud, nisi ut homines me timerent. Somnium item quod te docuimus, ad gentium admirationem, arboremque retractam pauci credunt, quod incredulitatem graueque malum augmentant. [22]

¶ Quum nos angelis iniunximus, ut se Adae subiicerent, omnes praeter Belzebub, dicentem se nunquam subiiciendum creaturae luteae, quique minatus est, quod omnem gentem sibi praelatam modo suo praeter paucos diuerteret, si usque ad [93] alium diem sibi Deus donaret terminum, paruerunt. [23] Cui Deus inquit : Hinc discede, gehennam cum sequacibus tuis pro factis suis possessurus. De quotquot igitur eorum poteris, tuo sermone cum tua gente et filiis, atque militibus, et peditibus, ac equis, ridiculum atque iacturam facito. In eorum item substantia et prole portionem accipito, illis imperans et blandiens : quorum nil nisi lapsum et praecipitium Deus diligit. Super gentem autem sese mihi commendantem, nullius eris potentiae. In uasis aequoreis uobis a Deo permissis ad uestri commodi quaestum, cum uos naufragium percutit, nullum nisi Deum adiutorem habere potestis. Liberati uero, et in terra positi, ad pristina mala recurritis : unde Deo semper ingratus homo permaneat. Nonne timuistis, quod iuxta portum uos absorberet, ut uentum lapides et arenas uoluentem immitteret Deus, nec alium quam ipsum tutorem inuenistis ? Timendum quoque, ne uos alia uice redeuntes ob uestram maliciam summergat, omni tutore carentes. Filii quidem Adae per nos honorificati, et per terram atque mare directi nostrae manus beneficio, uictum illa bona saporiferaque susceperunt. Et eorum quidem pars prae caeteris elationem et superabundantiam sortiti sunt.

¶ Cuicumque liber suus lecturi dextra datus fuerit, die quasque gentes cum suo nuncio uocabimus, nullam iacturam sentiet, uir quisque lumine priuatus fiet, qui caecus in hoc saeculo perseuerabit. Ibique plurimi te amicum libenter susciperent, nisi te firmarem, tum ab eo quod tibi misi, ut aliud diceres, te diuerterem : tum diabolus ad incredulos te diuergere niteretur. Sicque te tutoris expertem, in hoc saeculoque futuro dupliciter punirem : pro more quoque nostrorum prophetarum antecedentium nunquam uariando, e terra te uellent eiicere, nec nisi pauci post te tui morarentur. [24] A mane usque ad uesperam orationibus insiste, summe cauens, ne matutinalis oratio deficiat. Tunc enim omnes adsunt testes. Oratio quoque noctis superabundans, usquequo te Deus in uiam rectam dirigat, a te semper fiat, Deum sic deprecante : O Deus, in uera me dirige, falsaque prohibe, mihique uindicem ex parte tua tribue.

Iam libro posito, salutem atque pietatem credentibus praebente, incredulis uero nil nisi iacturam, ueritas confirmatur, falsumque confunditur. Sed homo semper peruersus, a me sibi bonum tribuente, in partem contrariam descendit.

[25] Qui malo sibi contingente desperatus efficitur. Omnis enim secundum sui modum operatur, Deo dinoscente, qui rectius proficiscitur. [26] Perquirentibus cuius sit anima, dic Dei, qui tibi, nil nisi paucam inde sapientiam tribuit. Et si cum libro tibi dato discedere uellem, non inuenires qui tibi redderet, nisi diuina pietate superueniente, quae in te maxima est. Licet enim omnes homines atque diaboli ad unius talis compositionem causa uenirent, sibimet mutuo proficientes minime facere possent. [27] In hoc Alchoran omnibus parabolis explanatis, plures manent increduli, dicentes, se tibi minime credere, usquequo facias illis in terra fontem manantem.

[28] ¶ Vel paradisum palmarum, uel uitium, atque riuorum foecundam tibi pares, aut res coelestes super illos descendere, siue Deum et angelos tecum cunctis uidentibus uenire facias, aut domum auream, puram, et ornatissimam habeas, uel ad coelum ascendas, indeque sibi librum ad legendum dimmittas : nec prius tibi fidem adhibebunt. Tu uero Deum ut te liberet, exora, dicens : Non sum nisi uir nuncius, uias rectas patefaciens, [94] quibus credere nemo prohibet, nisi dicens me non esse Dei nuncium. Sciendum quidem, angelum fuisse missum, si in terra morantes angeli hominibus cohabitarent. [29] Inter me et uos Deus testis adest sufficiens, suam gentem perspiciens, prorsusque dinoscens : quo docente, quilibet uiam rectam bene proficiscitur, et ab eo quilibet factus erroneus nunquam dirigetur. Die congregationis omnium, caecis ac surdis, et mutis sua facta dinumerantes, eos igne feruoris torquebimus : et quanto plus arserint, tanto plus ignis apponemus. [30] Hi sunt, qui dixerunt, Cum nos in terram et ossa redacti fuerimus, quomodo in nouas facturas reducemur ? Nonne possunt perpendere, conditorem coeli terraeque potentem, qualis ipsi sunt facere ? Ipse quidem illis terminum absque mendacio posuit, quod eis nihil praeter incredulitatem adiungit. Si omnis Dei substantia suae potestati subesset, expendere tamen timentes omnia retinerent, quoniam inde auari sunt.

¶ Moysi IX. mirabilia manifesta facere patefecimus, quod a filiis Israël perscruteris. [31] Unde Pharao illum magum esse perhibuit. Cui Moyses respondit : Tu, quem iam mortuis annumero, scire deberes, haec tam manifesta non esse, nisi solius Dei conditoris coeli et terrae. Eum uero nitentem proiicere a terra Moysen, fratremque suum et fautores omnes illius, in mare summersimus : deinceps filiis Israël ut terras colerent, iniunximus, quos accedente alius saeculi termino, ueracissimo crebro uenire faciemus. Te quidem deinde misimus, ut prolem gaudii summique doloris nuncius fieres. Ideoque pedetentim Alchoran posuimus, ut homines pedetentim ipsum perlegant, siue credant, seu minime. Illi uero quibus committitur, cum illis legitur, Deo se humiliant, adorantes ipsum et dicentes : O Deus, iam tuum praeceptum adimpletum est. Istique preces suas multiplicant, humiles et lachrymantes effecti. [32] Seu Deum, seu misericordem appelles, eius solius nomina sunt. Orationes autem uoce mediocri funde, Deoque gratias redde, qui sublimis sublimium, et omnium maximus, nec filium nec participem in regno, nec adiutorem seu uindicem habet.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Portentosum mendacium adscribit Deo, ut rapuerit Machumetum ex Mecha Hierosolymam : inde in coelum. Vide confutationes Alcorani, de scalis siue ascensu Machumet.

[2] Alcoran bona promittit bonis, et minatur mala prauis.

[3] Precationes peruersae.

[4] Nullum populum Deus perdit, nisi praemonitum.

[5] Beatitudo.

[6] Unus Deus colendus.

[7] Pietas in parentes.

[8] Propinquis et pauperibus moderate bene faciendum.

[9] † alloquium.

[10] Liberorum occisio grande scelus.

[11] Non fornicandum.

[12] Orphani non fraudandi.

[13] Certa duntaxat dicenda.

[14] De omnibus dictis ratio reddenda.

[15] Unus tantum Deus : quia pluralitas seditionem pareret. Argumentum ualidum contra gentiles, non contra Christianos, colentes unum Deum in essentia, trinum in personis. etc.

[16] Qui Machumeti non credunt, a Deo excaecati et obdurati.

[17] Resurrectionem mortuorum adstruit per Dei creatoris uirtutem.

[18] Machumet non missus ut adoretur, aut patronus sit, atque diuus.

[19] Omnia interitura ante nouissimum diem.

[20] Cameli mortem refricat.

[21] Dei mandata, ut timeatur. Imo ut etiam ametur, et illi aeternum uniantur homines.

[22] Somnium allegat : cui non credere, peccatum dicit, quum lex Dei contrarium dicat, Leuit. 19. Deut. 13. .

[23] Diaboli regnum in filios diffidentiae.

[24] Orationes

[25] Hic alterum exemplar insectam habuit partem sequentis capitis.

[26] Anima.

[27] Iterum conditionem mutat. Primo enim dixit, non posse unum Azoara facere, deinde decem, nunc totum librum.

[28] Miracula.

[29] Homines ad homines mittuntur, non angeli. etc.

[30] Resurrectio.

[31] Aegypti plagae x. in Exo. hic tantum nouem.

[32] Deus, uel misericors, idem.