fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXVIII.

[1] Deus quidem glorificandus est, ipsique grates persoluendae, quoniam homini suo librum directionis sufficientis absque falsitatis admixtione capacem tradidit : ut per ipsum uerbis seriis et castigatoriis rumorem pleni gaudii, uidelicet acceptionem mercedis interminabilis et optimae, credentibus et benefacientibus patefaciat. [2] Dicentibus autem Deum sumpsisse filium, quod ab ipsis et a patribus suis est ignoratum, cum hoc sit mendacium pessimum, dicat : Quoniam nisi uerbum illud mutauerint, sponte uim atque dedecus passuri negabunt. Et nos, qui cunctas res mundanas illis formosas apparere fecimus, ut uideremus, quis melior efficeretur, terram esurientem, et omnium suorum inopem statuemus. Eos imitari noli, quoniam fortassis perditis associareris. Ad maiorem fidem publicae resurrectionis, quoddam nostrum miraculum de quibusdam adolescentibus ad cauernam atque arrachim profectis atque sopitis, qui diuinam misericordiam uiamque rectam Deum precati sunt, in medium ducatur.

¶ Nos igitur in illa cauerna aures suas per certum annorum spacium obstruximus, et deinde resuscitauimus, nec eorum quis numerum dierum sopitionis resuscitatus agnouit. De quibus haec est narratio uera. Fuerunt quidem illi uiri boni, per nos ad uiam rectam deducti et adiuti, Deum solum, non alium adorantes. Unde per nos resuscitati, cordeque iustificati dixerunt : Haec nostra gens Dei loco adorans idola, unde nullam possunt inducere demonstrationem, nec quis deterior est imponente mendacium Deo, temerarie deuiat. Eam nullatenus imitabimur, cum suus error longus sit, et inanis : [3] Sed unum solum [95] Deum adorabimus, coeli terraeque conditorem. Vos ergo discedentes ab illis, quos inuocant loco Dei, ad cauernam tendite, ibique Deus uobis misericordiam et rerum sufficientiam tribuet. Eos quidem sopitos sol oriens in dextra parte percutit, occidens in sinistra. Illis in medio positis atque sopitis, licet quilibet aspiciens eos uigiles extimaret, eorumque cauis brachiis extensis ante hostium accumbit, illis in dextra sinistraque praemunitis, unde quilibet super illos ascendens, prae timore fugiendo discederet. Eorum quidem quilibet resuscitatus de suae sopitionis spacio, quaesitus diem dieiue portionem affirmaret, cum hoc soli Deo sit cognitum. Unde ipsi proponentes eorum aliquem ad urbem cum argento mittere, nisi quod commodius et saturitatis efficacius uideretur, sibi uictum afferret, dixerunt, Ad leuia uiliaque progredere, nostram noticiam dissimulans. Si enim te cognouerint, bonus ulterius perseuerare non poteris : quoniam aut te lapidabunt, aut ad legem suam diuertent. Hoc quidem est mirabile Dei, quo dirigente quoslibet, ad uiam rectam directi sunt : deuiante quidem, nemo diriget.

¶ Nos quidem eum notificauimus, ut sic constantius atque firmius perciperent homines horam illam postremam futuram. Quibusdam deinceps controuersantibus, super illos aedificia facere, Deus optime prae caeteris eorum esse dinoscit : uelut nunc etiam quidam uictores inquiunt, Faciamus super eos templa nostra. [4] De numero quidem suo ambiguitas nata est. Quidam enim perhibent eos tres fuisse, et quartum suum canem : quidam quinque, canemque sextum. Alii eos septem, et canem octauum. Sic quisque pro uelle suo de secretis et occultis loqui potest. Deus autem eorum certum scit numerum, paucissimis cognitum. Tu uero nihil inde perscruteris, nec quid falsum et non euidens inde proferas. [5] Nihil item te facturum firmes, nisi superaddito, Si Deus uoluerit. Quando cuiuspiam oblitus fueris, dic : Tu Deus doce me uiam rectiorem ista. Spacium autem sopitionis praedictorum in cauerna fuit CCCLX. {1} annorum, Deo quidem notum : cuius sunt arcana coeli et terre. Esto uidens et audiens haec, quoniam nullus tibi prodesse poterit, nisi Deus. Unde nec te commendes alii, nec ipsi participem ponas : legeque caeteris librum tibi a me traditum, cuius uerba nemo uariet. et cum inuocantibus Deum, quem non alium uindicem inuenies, patienter sustine a mane usque ad uesperam : diuinamque faciem ita desidera, quod ad huius saeculi pulchritudinem oculos tuos nullatenus diuertas. Nec imiteris secordes et negligentes, qui scilicet suarum uoluptatum, quae nihil sunt, studiosi, gerenda praetermittunt. [6] Diuinamque ueritatem nullatenus celes : cui quisquis uoluerit credat, caeteri maneant increduli. Quos die iudicii prorsus igne circundabimus, eisque postulantibus caeteri dabunt aquam, quasi stillicidium oculorum corrodens : qui potus est pessimus. Credentes et benefacientes, sua non amittent opera.

[7] ¶ Illi namque paradisum fontibus amoenam, et illic annulos, et torques aureos, et ornatus sericos uirides et deauratos possidebunt, et in lectis auleatis accumbent. Et haec est maxima merces, et interminabilis. [8] Parabolam de duobus hominibus audiant, quorum alteri duos hortos semper fertiles palmis circumsitos, et messes ac fontes immixtim, nec sine substantia tenentes : alteri nullum dedimus. Ille itaque socio suo, deridens ipsum, inquit : Te ditior atque sublimior ingente mea merito censeor. Deinceps alium secum adducens, hortos suos animae suae noxius ingressus dixit : Nec hoc nunquam dolendum, nec me surrecturum extimo : uel si resurrexero, nunquam ulterius tale quid reperiam. Socius uero castigans ipsum, respondit : Iam audio, quoniam tu quidem es incredulus, minime confidens in Deum, qui te de terra plasmauit, et uirum fecit. quid ego ? Deum et dominum adoro, nec ei [96] quenquam participem pono. Tu quidem tuos hortos ingressurus, deberes dixisse, Si Deus uoluerit. Ab ipso namque solo omnis uis atque uirtus procedit. En mihi minus substantiae prolisque possidenti, Deus forsan dabit tuis hortis melius, illisque coeleste fulgur, seu pestem reducentem eos ad arenositatem atque sterilitatem, seu diffluxum immittet.

¶ Vel forsan tellus penitus fontes absque spe possibilitateue reductus absorbebit. Eos itaque peste coelesti prorsus circumdante, arboribusque confusis possessor suus ad distorsionem manuum redactus inquit : Vellem in Deum credidisse, nec ei participem posuisse. Sed tunc ex Dei parte nec tutorem nec adiutorem habuit. Sic Dei mandata complentur, qui ueracissimus mercedem optimam, finemque bonum efficit. Doce item homines huius uitae similitudinem esse, qualis est aqua coelitus demissa. Quae cum terrae foetibus immisceri debeat, uentis superuenientibus hinc et illinc distracta dissipatur, Deo super omnia potente. [9] Proles atque substantia sunt, uitae huius saeculi iocunditas et pulchritudo. [10] Quibus meliora remanent apud Deum, unde sperantibus et bene facientibus, optima remuneratio praebetur die, qua montes localiter moueri faciam, terramque manifeste apparentem uidebitis. Deus dicet omnibus tunc congregatis, quo nullus aberit : Vos qui negastis me posuisse uobis terminum istum, sicut prima uice creati iam acceditis. Tunc illlis aperto suorum operum libro tradito, [11] increduli contemptibiles atque dolentes effecti dicent : Heu heu, quam malus liber hic, qui nec de minimis nec de magnis quicquam praetermittit. Omnia namque facta sua coram stanti perlegent, nec Deus cuiquam iniuriam faciet. Quando nos iniunximus angelis, ut sese Adae subiicerent, omnes praeter Belzebub, qui et diabolus factus a Deo discessit, praeceptum perfecere. Illum autem uobis hostem pessimum, filiosue suos Dei loco cur inuocatis ? Quam est nequam atque praua haec incredulorum mutatio ?

¶ In creatione quidem coeli et terrae, animarumue uestrarum, eos nullatenus testes adhibui, nec pro quoquam meo negotio gerendo quenquam errantium assumere uolui. Die uero qua dicemus, ut participes nostros a se positos inuocent clamantes, responsum non accipient. Unde nos illis incredulis suum confusorem immittemus, et focum uidebunt, seque casuros in ipsum praenoscent : minime tamen euitare poterunt. Licet in hoc Alchoran multas hominibus parabolas praemisimus, plurimi tamen eorum disceptant et ambigunt. Voluntas et inquisitio tuorum antecessorum tantum gentes in nunciorum aduentum ad Deum conuerti uetuit, usque quo diuina uis superueniens malum intulit. [12] Nunciis quidem nil praecipio, nisi quod boni nuncii castigatores et correctores existant. Increduli uero disceptationes ineunt, ut ueritatem extinguant, et nihil atque uana dicendo ueritatem delent. Sicque mea praecepta et castigamina summe derident. [13] Quis est illo deterior, qui prius doctus uerba Dei, postea discedit, et ipsorum actuum suorum obliuiscitur ? Eorum corda ne sapiant, sigillis inclusimus, auribusque suis plumbum infudimus. Unde licet eos ad uiam rectam Dei piissimi ueniaeque datoris uocaueris, nunquam exaudient. Quibus, si ad eorum facta respiceret Deus malum festinanter incumberet. Sed iam eis terminus immutabilis positus est, uillis ob sua malefacta destructis, terminus semper praescriptus est. Moyses quidem suum mancipium sic affatus est : Nullatenus a me discedas, donec uel applicuerimus ad duorum marium conuentum, uel simul per annorum spacium iuerimus.

[14] ¶ Illi ad marium coniunctionem applicati, sui piscis in aequora [97] tendentis iter obliti sunt. Ipsis deinceps trans mare uectis mancipium rogatum, ut eis pransum praeberet, inquit : In hoc itinere labor nobis partus est. Ad lapidem namque quo applicuimus, solo diabolo impediente oblitus sum piscis, qui ad maris pascua consueta rediit. Quid mirandum est ? Hocque modo suo atque uelle Moyses contigisse firmauit. Illi deinceps reuersi, perscrutatum quendam de gente nostra, cui misericordiam et de nobis sapientiam contulimus, inuenerunt. Quem Moyses ut eum sequi posset, uiamque rectam per ipsius sapientiam addisceret, precatus est. Cui ille respondit, mecum durare non poteris : Quippe super rem, unde nihil scire poteris, indurares. Dixit Moyses, Deo uolente, me quilibet sustinentem, nec te in quoquam offendentem semper inuenies. Cui ipse : De nullis itaque rebus me perscrutare, usquequo tibi dixero.

¶ Illis itaque profectis usque nauis conscensum, ille nauem rupit, ut in aqua gentem summergeret. Cui Moyses inquit : Rem difficilem atque grauem iam perpetrasti. Et ille : Nonne tibi intimaui, quoniam mecum indurare non posses ? Et Moyses : Noli me tantum obliuionis arguere, nec mihi pro meo negotio tantam uerecundiam seu molestiam inferre. Deinceps illis profectis, mancipium quoddam occurrens ille peremit. Cui Moyses inquit : Mancipium absque iure peremisti, et sic iniurius es. Cui ipse : Nonne satis praedixi, te minime mea mecum toleraturum ? Et ipse, si de me quicquam ulterius perscrutatus fueris, a modo non patiar : quoniam a te iam multa perpessus sum. Illi deinceps ad uillam profecti perscrutatum hospitium, a nemine recepti, ad parietem cadere uolentem accesserunt. Quem super se Moyses extollens, inquit : Si uellem, hinc precium sumerem, respondit alius, Hic huiusmodi facta uestram separationem perimit. Aliud etiam tibi propalabo, quare mecum nequaquam indurare potuisti. Nauis rupta pauperum erat possessio, per quam sibi uictum in mari quaerebant. Quam ne rex immensus eos persequens, omnesque naues ui capiens sumere dignaretur, per rupturam ad uilitatem redigere uolui. Puerulus item interfectus, omnibus suis parentibus fidem adeptis, incredulus existit. Unde ego timens, ne factus adolescens suos parentes a fide ui distorqueret, malui quod Deus sui loco meliorem, magisque pium restauraret. Paries autem fuit duorum orphanorum, sub se reseruans illis thesaurum pii patris sui. Quos si Deus ad annos discretionis perduceret, suum ibi thesaurum reperirent. Haec igitur occasio nos disgregat.

¶ Si quis te de Alexandro percunctatus fuerit, dic ei, nos dedisse sibi regnum et iudicium in terra, omniumque rerum scientiam, quam ipse semper secutus est, usquequo ad solis ortum applicuit, et eum in fonte luteo quiescentem inuenit. Eidemque tunc iniunximus, ne repertis illic hominibus bonum seu malum inferret. Omni namque illis nocenti, ad nos suo facto reditu malum iniiciemus grauissimum, sicut et omnibus malis. Credentes et benefacientes a nobis uerbum dulcissimum, optimamque mercedem accipient. [15] Deinceps sua ductus sapientia, ad solis adscensum, illuc peruenit, quo sol super homines adscendit, inter quos nullum obstaculum posuimus. Demum ipso ad montes applicante, reperienteque prius homines nullum uerbum intelligentes, precati sunt citrapositi Alexandrum, ut ipsis et transmontanis terrae uastatoribus clausuram et obstaculum insereret. Eique precium ob hoc pepigerunt. Quod et ipse pollicitus est, ipsisque Deoque suis coadiutoribus. [16]

¶ Ut incudes itaque cunctas, caeteraque ferramenta, ut prius per eorum interpositionem montes [98] connecteret, deincepsque cuprum ad superinfundendum afferrent iniunxit. Quo facto, ulterius illi transmontani, nec illud perforare, nec malum facere Dei pietate subueniente poterant. Termino uero ueracissimo, quem Deus praescripsit, contingente, illud fiet minutissimum. Tuncque cornu pulsaturi omnes conuocabimus.

¶ Tunc etiam incredulis paradisum uidere permittemus, qui prius auditu uisuque priuati, opinati sunt, meam gentem illos adoraturam, quos Dei loco inuocabant : et infernum illis hospitium tribuemus, ob hoc quod praecepta prophetarum deridebant, nec diuinis miraculis, nec diei publicae congregationis coram me fidem adhibebant. Sicque licet opinati se benefacere, facta sua perdiderunt, nullum examen habituri. Credentes autem, et benegerentes, paradisum hospitium sempiternum, minime timentes illinc eiici uel exulari, possidebunt. Sed licet aequor eiusue duplum in incaustum flueret, primum ipsum deficeret, quam uerba praeceptaque Dei penitus inde scriberentur. [17] Tibi quidem praecipio, ne te quid aliud esse quam hominem perhibeas, nec testificeris alium quam unum solum Deum esse. Omnis deinde sperans se Deo coniungendum, bonum opus perpetret, nec Deo quenquam participem statuat.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Alcoran Dei munus eximium.

[2] Deum filio carere.

[3] Historiam septem dormientium qui Ephesi Theodosio tertio imperante resurrectionem mortuorum testati sunt in fabulam ridiculam uertit : Quanquam ad resurrectionem probandam accomodat.

[4] Improbat morem aedificandi templa ad monumenta sanctorum.

[5] Cur tantus propheta tantillam rem non potuit explicare  ?

[6] Veritas propaganda.

[7] Paradisus.

[8] Parabola unius temporaria bona possidentis, alterius futuri saeculi felicitatem expectantis

[9] Temporaria felicitas aquae pluuiae confertur.

[10] Nouissima dies et iudicium.

[11] Alludit ad librum Danielis, qui aperiri dicitur in iudicio Dei.

[12] Legatorum functio.

[13] Deficientes a recepta doctrina pessimi.

[14] Fabulae Iudaicae de Mose et famulo eius. etc.

[15] De Alexandro Macedone nugatur, ut quosdam concluserit in montibus. ut uulgo de Gog et Magog fabulantur Iudaei.

[16] Metalla Cyclopum.

[17] Hyperbolen Euangelicam totus mundus non caperet libros, etc. intendit immodice.

Notes Coran 12-21 réduire la fenêtre detacher la fenêtre

Bibliander indique 360 années au lieu de 309, ce qui est probablement dû à une lecture fautive du manuscrit, cccix devenant ccclx.