AZOARA II.
Agente praeterita
Deus nequaquam opera uestra, nec a uobis sua exiget,
quaerens, cur mala gens primum
orationis orientem dereliquerit, cum ipsius sint oriens et occidens
omnis, quoslibet electos
suos ad se ducentis.
[1]
Tibi tamen nunc huc, nunc illuc aspicienti,
tuisque ad meorum propriorum
noticiam, qui sunt mediatores gentium testes, suum prophetam
proprium testem habentes, orationis locum ueracem et idoneum deo
testificante, uidelicet uersus Mecham, templique sui medium, quod
Abraham primo fundauit, firmabo :
quo semper ubicunque fueris faciem tuam orando
uertas, ne te damnent, accusentue alii, quam mali.
Et si legum populus illam partem
orandi renuerit, tu ne sequaris eum. Haec
[14]
etenim agens, iam ueraci noticia tibi monstrata, malis
connumeraberis.
Ipsi
tamen filiique sui ueritatem agnoscunt, licet eorum plerique negent.
Cauendum quoque, ne sis
eorum imitator, qui nunc affirmant, nunc negant.
Omnis tamen uersus quamlibet
partem orans, quaerendo quod est optimum, Deum exauditorem
promerebitur :
Licet
optimus et ueracissimus orationis aspectus uersus centrum templi
Mechae uertendus est, deo teste.
[2]
Ut in te quidem meum fructificet
uerbum, tuque bonam sectam exequaris, me solum time :
uosque similiter omnes, quibus de
uobismet ipsis prophetam excitaui, qui uobis dicenda gerendaque
prius uestrae non subiecta peritiae monstret.
[3]
¶ Ut uos aduocem, meum nomen inuocate, grates referendo, nequaquam
negando.
Bonique sibi
per abstinentiam, patientiam, orationes prodesse uelint. Huiusmodi
namque uiris deus inhabitat, illis propitius suam concedens gratiam.
[4]
Patienter enim colligentes mandatum timoris, et
famis ac detrimenti, uitae, pecuniaeque, et arborum, gaudium metent,
et similiter damno
superueniente dicentes : O creator, tui sumus : ad te redituri.
Obsequio dei peremptos
nemo mortuos existimet, sed illos potissimum uiuos et sanos.
[5]
Meccham peregrinantes, locum in itinere, cui nomen
Acepha, nullatenus adire praetermittant. Omni bonum corde puro
proponenti, deus multiplicem remunerationem faciet :
mala linquentibus,
bonaque gerentibus dabit ipse ueniam, cum sit pius, ueniaeque
largitor.
Virtutes
itemque bonum abnegantem, postquam libri sapientibus illa
patefecerint, deus abhorrebit, et destruet.
[6]
Mandatis Dei contradicenti, sicque mortuo, ira dei,
et angelorum omnium, ac hominum superueniens,
ipsum nunquam impunitum esse
permittet : quem nec deus unquam respiciet.
[7]
Iurans namque falsum, confunditur : Utroque uero iurante, uerum
super Iudaeos transit.
[8]
¶ Creator inquit. Unus ego creator sum, semper idem, pius, et
misericors : praeter quem non est alius,
cuius mirabilia uirtutesque
sapientibus atque discretis sunt coeli terraeque machina, diei
noctisque uicissitudo, naues aequoreae uiris accommodae, eductus
imbrium ad terrae torpescentis rigatum, omnium animalium compositio,
uenti, et nubes interpolatae undique uenientes, aërem et terram
occupantes.
[9]
Pars hominum nequaquam Deum, sed
aliud loco sui colens, et prae caeteris diligens, cum iram Dei
perspicit, illam fatetur grauissimam, omnemque deo uim attribuit,
qua plus Deus bonos diligit, diuino quidem iudicio discernente pios
ab impiis, sapientes a stultis.
Malam sectam assecuti, cum nec poenae nec ardoris
finem sentient, si fas esset redire, sibique sectam eligere, primos
doctores penitus respuerent.
[10]
Vos igitur homines comedite sapida
bonaque terrae, non exequentes iniurias diaboli, uobis aduersantis :
qui peruersa docens
insinuat, ut creatoris prorsus uobis ignorata mentientes imponatis.
[11]
Hi
rogati praecepta diuinitus obseruare, dicunt se nullam nisi patrum
suorum sectam executuros. Patres itaque si stulti caecique fuerunt,
imitabimini ?
Eritis
igitur uelut surdi, muti, caeci, stulti, iis comparabiles qui nil
praeter auditum proferunt, uel sciunt.
¶ Viri boni, deo grati, bona uobis ab illo collata comedite, grates
ipsi reddentes, et eum prae cunctis inuocantes.
A morticiniis, uero, et porco, et
sanguine, et ab animali quolibet perempto non in creatoris nomine,
uos abstinete.
[12]
[13]
Necessitate tamen locoue
cogente, inde quemlibet saturari, nil alias secum inde portantem,
minime peccatum censetur. Deus namque pius inde ueniam largitur.
Hunc librum a creatore
datum contradicentium, et pro minimo ducentium uentres ignis
indeficiens cibabit, eisque nullum
[15]
opus
proficiet. Qui nec diuinum alloquium in saeculo futuro, nec poenae
decrementum accipient :
cum sectam malam pro bona, iramque Dei pro dilectione sibi
comparauerunt,
potius
errori quam libro coelitus misso consentientes.
[14]
Versus
orientem uel occidentem orationes fundere, minime fideles et ueraces
efficit : sed in Deum credere, et alius aduentui saeculi, nec non
angelis, et libris atque prophetis fidem adhibere, pecuniamque suam
beneuole consanguineis suis, orphanis, pauperibus, et mendicis
hostiatim quaerentibus, atque captiuis impertire, orationibus
inuigilare, Deo debita soluere, uerbis fidem et constantiam habere,
hora graui malum et litem sustentare : Haec inquam omnia quibus
insunt, Deum timentes atque fideles perficiunt.
[15]
Caedis uindictam aequalem
et consimilem, quae multorum uitas protegere, uersus scientes
Deumque timentes uobis scripsimus, ut liber scilicet pro libero,
captiuus pro sui simili, foeminaque pro foemina mortem subeat : nisi
quis pro pecunia condonare uolens, secundum Dei praeceptum, leuius
homicidae pacificetur. Aliter autem faciens, malum diuinitus datum
incurret.
[16]
Quilibet item ad interitum accedens, de pecunia
sua possessa rem determinatam atque scitam familiae suae,
propinquisue suis ad eleemosynas distinctas peragendas inde
commendat :
quas
quilibet eorum postea mutans peccabit, creatore singulos actus suos
diiudicante.
¶ Si prauitatem derisorum suspicetur, ipse rem disponens, eos
mitigando corrigat, Deo cuncta condonaturo.
[17]
Ieiunium
quidem uobis, sicut et praedecessoribus uestris, per quod Deum
timere uideamini,
tempore statuto, certoque dierum numero, uidelicet mense Romodam, in
quo liber hic legifer, boni malique discretiuus, coelitus est datus,
iniungimus : quod quisque uiuus, praeter infirmum, et uiatorem,
persoluat.
Quod et ipsi
postea faciant, tempore quo libet. Deus enim mansuetus et pius,
grauia a uobis nequaquam exigit :
qui communiter etiam uobis nocturnos cum mulieribus
coitus, cum abstinentiam huiusmodi tum difficilem, tum uobis
impossibilem agnoscat, permittit, inde daturus ueniam. Inoleuit
quidem diuitibus consuetudo, ut eleemosynis ieiunium redimerent. Sed
hinc alter comitetur alterum. Vos de me quaestione facta, me
propinquum orantibus responsurum, iustisque praemia facturum,
affirmate. Inuocantes quoque meis obedienter praeceptis respondeant,
ne deuius error eos abducat. In templis nullus sit cum mulieribus
coitus. Die tota ieiunantes, nocte ieiunium soluite, tunc
commedentes et bibentes quantum libuerit, fere usque ad principium
horae quae solis ortum antecedit. Hos terminos a Deo constitutos
nemo transgrediatur.
[18]
Ex mendaciis, uel pro causis agendis,
iudiciisue dandis uictum acquirere, pecuniam sumendo nolite.
[19]
Interrogati de lunationibus, docete illas homini cum modo statutas,
cum per eas tempora peregrinationis atque ieiunii discernantur. In
quibus summe nitendum, ut Deum timere atque diligere uideamini.
[20]
Hostes atque pugnaces Dei praecepto dilectioneque expugnate
et interficite, et a
locis unde uos proiecerint eiicite.
[21]
Infestatio namque seditioque pugnax
plusquam caedes officiunt. Apud Meccham tamen nemo nisi uobis
superueniens hostis perimatur. Tunc autem, caedem promeretur.
Solus domorum ingressus
per portas, non retrorsum, non collateraliter, iustus atque bonus
censetur.
¶ Hostibus, sicut et caeteris ad Deum redeuntibus,
ipse pius praebet ueniam,
uelut peccatum et inultum mense libertatis et
quietis : in anni succedentis mense consimili ueniam
[16]
meruit.
[22]
De facientibus illicita, fiat
iudicium. Inferentem uobis iniurias atque molestias, cum similibus
poenis afficite.
[23]
Pecunias uestras propter Deum in
peregrinationibus expendite, non desperantes :
nec reuertamini, nisi primum
peractis omnibus, pro facultate uestra, peregrinationi
conuenientibus, nisi timoris locus impediat. Omnia complere studens,
cum Deus grauiter et exquisite perfectionem affectet, pro modo suae
facultatis operetur.
Impotens autem in itinere tres, et post reditum septem, sicque decem
dies ieiunet : quem scilicet peregrinantem sua mulier non comitatur.
Caput dolens, et aegrotus, suum eleemosynis ieiunium persoluat.
Peregrinari proponens,
facta praua, malasque cogitationes prorsus abiiciat, nec aliquam
controuersiam agat.
[24]
Omnes actus bonos
deus annumerat : cuius timor, fames est atque sterilitas. Huius
abstinentiae peregrinationisque tempus menses statuti metiuntur.
Omnes sapientes me pertimescant, a quo sibi necessaria petere non
uerecundentur.
[25]
A peregrinationibus quoque redeuntes,
et repatriati, me dominum inuocent,
suorum peccaminum ueniam
postulantes : cum sim pius, ueniaeque dator :
sectam bonam eos edocens, qui prius prauam atque peruersam secuti sunt :
omnibusque
peractis me, quantum patres suos, plusue diligentes, honorificent.
[26]
Quidam enim solum in
hoc saeculo suo ditari uoto precantur, in alio nil boni sumpturi.
Discretiores autem in utroque, suo uoto bonoque perfrui, nec
aliquibus poenis opprimi, suppliciter Deum exorantes postulant.
Horum Deus exauditor, operumque suorum denumerator, merita
multipliciter retribuit.