AZOARA III.
Dies peregrinationis ab ipso Deo
dispositos, si quis prius posteriusue per biduum incoeperit,
nequaquam inde reus existit, si Deum timeat, uelut ad ipsum
rediturus.
[1]
Plures eloquii melliflui, quorum uox cordi non consonat, Deum sui
cordis testem aduocant,
cum ipsi tamen perniciem, gentique flagitium, fructibusque pestem
inducere nitantur.
Hi
tales gehennae puteo poenis undique uexati sepelientur.
Obsequio diuino, Deique dilectione
mortem subeuntibus, diuina pietas gaudia praebens superuenit.
[2]
Viri boni, pacem
inuicem diligite, errorem diaboli uobis aduersantis euitantes.
[3]
Seducti
quidem et errantes post nostrorum traditionem praeceptorum, Deum
pium obsecrando sperantes ueniam adipiscentur.
Creatoris, nec non et angelorum in
nubibus aduentum, singuli simpliciter expectent : ad quem omnium
fiet reditus.
Filios
Israël de praeceptorum nostrorum atque uirtutum quantitate,
numeroque percunctari uelitis.
[4]
Ius moremque
bonum agnitum permutans, Deum grauem atque difficilem inueniet.
Incredulis atque malis
hic adeo omni uitae uenustate, iocunditateque, quibus et boni
ridiculo sunt, ditatis, Deum timentes die iudicii praecellunt,
quando Deus quos uoluerit, innumeris bonis ditabit.
[5]
¶ Humano generi toti prius uni genti Deus
prophetas mittens, ut ei fidem et spem intimarent, eosdem libris
ueracibus boni malique discretiuis instruxit. Quibus iam mandata
iusta cognoscentibus, et non aliis, lis atque dissensio non
mediocris inciderunt eorumque per sic et non sic esse, discretorum,
quibusdam sibi placitis Deus deinceps uiam rectam ostendit.
Unde uobis aditum in
paradisum patere putastis, cum uestri praedecessores multa gerendo
bona, plurima mala perpessi sunt ? quousque prophetae uirisque bonis
cum eo uindicem quaerentibus intimatum est, uindictam propinquam
esse ?
Perscrutantibus,
quid expendant ? ut prosint parentibus, propinquis et orphanis ac
peregrinis, dicito. Quicquid boni feceritis, creator
[17]
agnoscet.
Litium actum uobis, licet nolentibus, qui multa uobis utilia
negligitis, plura nociua diligitis, cuius rei Deus est cognitor, non
uas, iniunximus.
[6]
In
mensibus etiam libertatis et quietis pugnam ingredi, maxime tamen
contra non inuocantes Deum, iustum est et utile : sed e Mecha
quosquam eiicere, grauissimum est Deo. Guerra namque plus quam
caedes officit. A tua lege †
[7]
dissidentes, absque intermissione tuae genti
bellum inferent, usquequo eam ad suam legem, si possibile sit,
conuertant. Tuam autem propter aliam mutans, et in ea manens, hic et
in alio saeculo reus igne indeficiente peribit.
Viri boni, Deum timentes, et in
eius nomine pugnantes, spe diuina corroborentur. Deus etenim pius
atque propitius ueniam eis praebebit.
[8]
Sciscitantibus de uino, scachis, talis, et aleis, et huiusmodi, dic
peccatum maximum esse huiusmodi potum et ludum : Licet tamen
dulcescant hominibus, tum utilitatem ferant haec peccatorum
materies, peccata tamen nociua sunt. Quaerentibus, quid expendent ?
dic, bona Dei.
Tu
taliter huius futurique saeculi noticia per Deum instructus,
persuade quaerentibus de orphanis, ut eisdem benefaciant, et
subleuent, eosque sibi fratres efficiant.
[9]
Sin
autem, tantam illis Deus egestatem et inopiam ingeret, si sibi
placuerit, cuius uoluntati nulla resistere queunt, quod nec sibi,
nec aliis prodesse poterunt. Bene operantes, etiam ab aliis ipsemet
discernit.
[10]
Alterius legis
foeminas in uxores nec ducatis, nec filias uestras uiris alterius
legis nubere permittatis, nisi prius eorum ad uestram legem
conuersione facta. Homo namque legalis praecellit exlegem quamuis
placidissimum, cum illius ad ignem omnis gressus intendat. Deus
autem hominibus persuadens, ut sibi caueant, ad paradisum euocat.
[11]
Menstruatas item nemo tangat, nisi prius
mundatas. Res namque munda Deo placet.
¶ Mulieres uobis subiectas penitus pro modo uestro, ubicunque
uolueritis, parate, * Deum timentes,
[12]
ad quem omnium fit reditus, qui bonis praemia, malis
cruciatus tribuit.
[13]
Vestris animabus utiles estote, nec per
ipsum nominaue sua singulis negotiis iurate : cum ipse sit omnium
auditor, et cognitor.
In illis quidem solis sacramentis, quibus falsitas ex corde
firmatur, Deus appositus laesionem contrahit.
[14]
Mulieres a maritis relictae, nemini nisi prius
peractis quatuor mensibus nubant : quas maritis uolentibus renubere
bonum est.
Sin autem,
Deus audit et uidet.
Non nubant etiam aliquae relictae, nisi prius emundatae tribus
menstruis. Vuluae conceptus nullatenus (Deum timete) negetur
maritis, etiam si placuerit. Ipsi namque praesunt mulieribus.
Secundo derelictae
nubant, potius quam caeteris. Tertio uero spretae, nequaquam,
usquequo maritis aliis nupserint, et ab illis relictae fuerint. Tunc
autem ipsae uolentes, prioribus maritis ante bene reconcilientur,
aut nullis coactae uiribus honeste dimittantur.
[15]
Aliquid primo datum illis auferre,
nefas est, et inhonestum.
[16]
Mulieres fugam praeparantes,
marito nolente, redimantur ab ipso, non tamen propter iram uel
odium, ne diuinam iram incurrant. Diuina praecepta minime cum
ridiculo suscipientes, bonorum uobis a Deo datorum, librorumque
coelitus missorum, castigati, Deumque timentes, et eum omnia scire
credentes, recordemini : uestrisque mulieribus relictis, cum
terminus nubendi uenerit, nullam uim inferatis, quin pro uelle suo
cui libet nubant. Vobis etenim, licet insciis, hoc optimum esse Deus
agnoscit.
[17]
¶ Matres per biennium suos infantes nutrire, et a patribus,
uel ab eis quibus pecunia sua commendatur, uictui uestituique
necessaria determinata
[18]
suscipere, ius aequum
exigit : sic tamen, ut nec pater nec mater damnum seu periculum
subeat, Deo nemini, quod est impossibile, praecipiente. Fas est
item, aliam altricem aduocari, sed cum praemii sui determinatione
manifesta.
[18]
Mulieres suis maritis mortuis, nemini nisi
post IIII menses, decemque dies, nubant. Hocque deinceps pro uelle
suo faciant.
Igitur
absque molestia et impedimento, permittatis eas sua corpora
adaptare, atque polire, simul et nubere : quas uelle uobis coniugio
uincire, nec uox uestra promat, nec cogitatio perpendat, usquequo
termino peracto manifeste notificetis. Deo namque placet res
manifesta et determinata, qui cogitationes omnes dignoscit. Eisdem
item annum a maritis sumptum, ut domos post mortem eorum non
egrediantur, accipientibus, minime, licet exeant, molesti sitis :
cum Deus huius culpae uindex existat. Eaedem etiam, coram bonis
uiris pecuniam determinatam accipiant.
[19]
Repudium sponsarum, ante tactum suum, neminem
aggrauet.
Quisque
namque maritus suae sic relictae, pro facultate sua rem
determinatam, uidelicet dotis suae medium, nisi patre uel
praesidente mulieri condonare uolente, quod Deo teste melius est,
persoluet, nec firmati foederis immemor esse debet.
[20]
Orationes,
maximeque mediam praetermittere, summe cauendum. Fiant igitur ubique
more consueto, secundum dogma nostrum, nisi timoris locus impediat.
Quo contingente, pedes
pede, miles equo fundat orationes : Ita uos Deus docet suorum
praeceptorum peritiam.
¶ Nonne qualiter Deus ipse millenis uiris prae timore mortis domos
suas egredientibus inquit, Moriamini, nouistis ? Et eosdem deinceps
ille, semper pius in homines, licet ingratos, reuiuificauit ?
In honore creatoris,
cuncta scientis, et audientis,
sibique seruientibus multiplicem
remunerationem agentis, qui sumit et donat, et ad quem omnium fit
reditus, certamina perficite.
[21]
Vobis quidem notum extimo,
qualiter populus filiorum Israël, Moysis uidelicet posteritas, a
propheta suo regem, sub quo lites Iudaei nomini faceret, postulauit.
[22]
Ille uero respondens,
inquit : Vos certamen postulantes, forsan si praeceperimus, non
agetis. Illi inquiunt : Nos e domibus nostris atque prole propulsi,
quomodo pro Dei nomine non pugnabimus ?
[23]
Bellum tamen iniunctum omnes, praeter admodum paucos, recusabant.
malosque Deus agnoscit,
propheta quidem dicente : Regem uobis Deus Saulem constituit.
Indignati sunt dicentes : Ille quare rex noster efficietur, cum nec
ipse pecuniosus diuesue sit, nec nobis meritis coaequetur ? Propheta
inquit : Deus suos honores et dignitates dans cui uult, illi
corporis immensitatem, et cordis amplitudinem conferens, eum super
uos exaltauit.
Cuius
rei uobis signum sit et argumentum, quod ipse cum arca, ubi
repositae sunt diuinae uirtutis reliquiae, Moysis et Aaron,
legiferae tabulae scilicet, et uirga ad uos ueniat, angelis
afferentibus arcam, quod mirabilem uirtuosumque Deum timentibus
apparebit.
[24]
Saul igitur
sic accedens cum exercitibus, inquit : Vos riuos Deo docente uisuri,
nihil inde nisi quantum manus semel hauserit, gustetis : quod
quilibet transgrediens, mei iuris esse desistet. Omnes tamen,
praeter paucos, praeceptum potando transgressi sunt.
Illis quidem, suisque scilicet non
potis, riuos transgressis, de posse suo contra Goliam exercitumque
suum dubitantibus, uiri boni, scientes se ad creatorem redituros,
inquiunt, Imminere exercitus : paruissimi Deo praeside corroborati,
maximos uicerunt funditus.
[25]
[19]
[26]
Deus enim semper abstinentibus et
induratis suffragium praestat. Goliam itaque suo cum exercitu
comminus aspicientes, Deum adiutorem contra malos homines, et
datorem fortitudinis atque constantiae supplici uoto precantur :
sicque uictores facti sunt, Dauidque Goliae peremptori Deus honorem,
et regnum, rerumque noticiam, omneque magisterium pro uelle suo
tribuit.
[27]
Tali quidem ratione, nisi deus alium alii
resistere, litemque fieri iuberet, terrae frequentatione cultuque
carerent.
Tibi, qui es unus prophetarum, has uirtutes, deique signa
patefacio.