fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXXI.

In n. d. p. e. m. Quanquam hominibus inde parum tractantibus, suus ad iudicii diem transitus plurimum accedit. Aliqui tamen nouum illis ex Dei parte missum auscultant et irrident : [1] suo nequaquam corde thesaurizantes illud, sed indignando dicentes : Iste nil aliud quam homo, sicut et nos, cum arte sua magica nobis accedit, cuius uolumen allatum uel somnium est, suumue fictitium. Sed Deus omnium auditor et cognitor, omne uerbum coelo terraque propalatum dinoscit. Villa quoque prius non nisi per confusionem et uim illatam, ad fidem conuersa est. Alios enim nuncios carnales atque durabiles, cibis potientes ante te misimus, quod a sapientibus quaesitum perfecte cognosces. Cum quibus nostro ueraci termino firmato, dilectos nostros saluauimus. Incredulos autem pessundedimus. Cur igitur non timetis, cum uobis librum nostra praecepta ferentem misimus ?

¶ Quotquot uillarum noxiarum, quarum loca caeteris gentibus restaurauimus, huc usque confudimus, cum malorum praesenserant aduentum, libenter se retraherent. Vos autem perfidiam minime derelinquetis, sed ad uestras mansiones reuertetis, usque quo percunctati dicetis : Nos quidem erronei malefecimus. Hoc quidem uerbum tacebitis, nisi prius quam si messis manu uestra prostrati. Nos quidem ueritatem crebro sistentem falso protulimus, ut ipsum confunderet. Vobis autem tum ob falsiloquium, tum ob incredulitatem malum inferet Deus : cuius sunt uniuersa coeli terraeque, cui semper assistunt, ipsum iugiter inuocantes nocte dieque totius expertes ludibrii.

[2] ¶ Ubi sumpserunt e terra sibi constitutum Deum, et effectum ? Si esset Deus nisi unus, omnia funditus perirent. Deus autem excelsi throni dominus, dictum eorum abhorret, cuius omnium opera perscrutantis, minime facta perscrutabitur, quisquam illius loco Deum alium assumens : quod uerum esse, nemo demonstrare poterit. Hic sermo praesens etiam adhuc, atque praeteritum amplectitur. Plures etiam ueritatis inscii, ab ipsa longe dissident. Prophetam nullum ante te misimus, nisi qui perhiberet Deum unum solum esse. Me igitur omnis adoret. [3] Dicunt autem plures, Deum nullatenus hoc uolentem sumpsisse filium qui tamen bonos homines, qui uerbum praeceptumque Dei nullatenus transgrediuntur, diligit, sciens quod manibus inhaeret et posterius : coram quo nemo nisi suo iussu prolocutor uel exorator statuetur, Deum scilicet timens. [4] Ponens autem secundum Dei loco, gehennam, prout mali merentur, introibit. Nonne uident increduli, quomodo coelum et terram illis primo creatis, clausis atque sterilibus aperuimus, et ex qua omnia uiuentia produximus ? Cur igitur non credunt ? [105] In terra quoque montes magnos ad ipsius firmitatem, et ualles atque planicies ad itinera transitusque cognoscendos, et coelum tectum optimum posuimus : quae stulti nequaquam admirari sciunt. Diem item et noctem continuauimus, et solem ac lunam, et omnes in circulo mobili currentes fecimus. Nec ante te quenquam immortalem condidimus hominum, ut te mortuo superstes existeret. Omnis enim mortem gustabit, et uobis omnibus ad me redituris, quibusdam bonum quibusdam malum inferam. Increduli tamen te uidentes, diuinum nequaquam nomen inuocantes, te non adorantem idola sua deridebunt. [5] Homo enim res est festinans, et transitoria. Me autem uobis meas uirtutes patefaciente, nolite festinare, uel impetum facere. Sed ipsi quaerent a te terminum illum, si uerax es. [6] Sciant autem omnes increduli, quorum faciebus atque lateribus ignis inhaerebit perpetuus, eum terminum ex improuiso futurum, nemine praedocente ipsum. [7] Tuncque stupidi facti, nusquam diuertere se poterunt.

¶ Similiter caeterorum prophetarum ante te derisores, ex sui ludibrii modo malum sustinuerunt. Sed quis tuebitur uos die seu nocte a Deo ? An illi, quos adoratis Dei loco, qui nec se a nobis liberare, neque uindicare queunt ? Illos autem Deum nominare desinentes, parentesque suos, in uitae prolixitatem protraximus. Nonne uidere queunt, quod terram e capitibus suis minuere fecimus ? An se uictores fore cogitant ? Ego quidem uos nequaquam alloquor, nisi cum uerbo diuinitus misso, surdis inaudibili. [8] Malo uero quoquam eos attingente dicunt, per Deum, nos ad nostri detrimentum uiximus. Illa namque die, qua nullus iniuriam sentiet, nec beneficium quotquam, siue fuerit aureus, sinapisue granum computando praetermittemus, actusque omnium aequilibriter examinabimus. [9] Moysi quoque, nec non et Aaron, alfurkan lucem atque memoriam timentibus corde Deum, et horam uenturam tribuimus, sicut et hanc sibi doctrinam. Cur igitur non credunt eam ?

¶ Abraham quoque prius discretam rerum actionem per me doctus, me audiente, [10] patrem suum atque gentem increpans, quaesiuit, Cur in idola credebant ? Cui illi respondebant, se reperisse, parentes suos adorauisse illa. [11] Eo quidem dicente, Tunc eos parentesque suos errore manifesto detineri : responderunt, Hoc ne serio seu ludi ore locutus es ? Inquit ille : Unum solum Deum, coeli terraeque conditorem esse testor. Egoque per Deum uestra fallam idola, ut sic saltim conuertatis uos ad fidem. [12] Fregit igitur omnia praeter maximum, ad quod redirent. Illis deinde quaerentibus, quis hoc perpetrasset ? responderunt alii, Se audisse illud fieri a quodam puero, cui nomen Abraham.

¶ Illum deinceps eorum praecepto in praesentiam hominum, qui testes inde fierent, adductum interrogabant, An hoc de suis idolis peregisset ? Quibus ille respondit, Hoc a maximo superstite perpetratum esse : quod ut ab ipso, si quicquam proferre posset, percunctaretur, iniunxit. Illi itaque ad se conuersi, capitibus inclinatis confessi sunt, se malos et erroneos extitisse. Quibus ille dixit, Nonne sciuistis, ea nihil proferre potuisse ? Cur Dei loco, bonorum et malorum impotentes adorastis ? Hoc quidem et uobis et illis est inutile. An indiscreti uiuitis ? Dixerunt uero caeteri : Ad idolorum uindictam ille comburatur. Deus autem ignem frigescere, et salutem super Abraham quiescere iussit. [13] Illi quidem nocere uolentes, perdidimus : Ipsum autem et Loth liberantes, ad terram benedictam, ad opus gentium duximus. Et eorum alteri Isaac et Iacob, docentes homines uias rectas, proficisci dedimus. Quibus et orationis studium, et eleemosynarum, ac decimarum donum, [106] fidemque diuinam iniunximus. [14] Loth quoque nos propicii, quoniam numero bonorum inerat, ipsum sapientem fecimus, et a uilla male gerentium et incredulorum eduximus. [15] Noë quoque nos prius adorantem exaudientes, gentemque suam ab illa peste generali liberauimus, et a suis contradictoribus, quos uelut pessimos summersimus, uindicauimus. [16] Nos item testes iudicii Dauidis et Salomonis, quod de ouium in hominum cultus ingressu protendebant, Salomonem iudicando perspicaciorem, et in omnibus sapientem atque discretum fecimus. Dauidi quoque montes et aues Deum inuocantes submisimus, et magisterium Martialium indumentorum, quibus litis firmitas atque constantia paratur patefecimus. Et non inde gratias agetis ? [17] Salomonem rursus praebuimus, ut cum suo praecepto uentus immensus ad terram benedictam curreret : Et nos quidem scientes omnium existimus.

¶ Per ipsum item daemones subtus terram et aquas ad mira gerenda profecti sunt, me singula perspiciente. [18] Iob rursum clamantem, Tu Deus omnium piissimus atque misericors, a malo superueniente me protege : nos exaudientes malum abstulimus, gentemque sibi suam atque substantiam restaurauimus : cum simus propicii timentibus, et orantibus ac reminiscentibus. [19] Ismaël item et Hesdra, et Alchifla, indurantes omnes, et patientes, ac boni, nostram senserunt pietatem et misericordiam. [20] Et Ionas, licet iracundus discederet, cogitans nos nihil super id quod inuocabat posse, tenebris inclusis ait, non esse nisi Deum unum, se uero malum extitisse. Nos igitur respondentes illi, eum a tenebris liberauimus. Quippe nos saluamus singulariter credentes. [21] Zachariam item, inuocantem Deum, et dicentem, Tu Deus omnium optimus haeres, ne me solum dimittas : exaudiuimus, suamque mulierem adaptauimus, eisque Ioannem dedimus. Quia ad nos adorandum proni, et diligentes, ac humiles semper reperti sunt. Omnium rursum mulierum optimae, ab omnibus intactae uuluae, nostram animam insufflauimus, et illam filiumque suum manifestum miraculum gentibus posuimus.

¶ Mea quidem est gens una, et ego sum Deus uester. Me ergo adorate. Sed licet gentes mea praecepta discrepant, ac me cunctae redibunt, nec quis credens beneque faciens quicquam suorum operum, cum nos omnia scribamus, amittet. Villa uero per nos confusa, nunquam conuertetur, [22] usquequo Gog et Magog exeant, et gentes undique conueniant. Hora uerace tunc appropinquante, quam suis oculis increduli uidentes lugebunt, dicentque : Heu heu, cur unquam erronei uel mali fuimus ? Deus autem tunc inquiet : Vos, et quos adorastis Dei loco, gehennae lignum eritis, quo perseuerabitis. Quo minime tenderetis, si illi dii, quos inuocatis, ueraces essent, atque iusti. Sed nunc uos omnes illuc ituri, ignis strepitum atque feruorem nil audientes gustabitis : unde prius benefaciens retrahetur, nec quid inde sentiet, nec illud maximum negotium timebit : sed perseueranter angelis sic alloquentibus eos associabitur. Haec est illa dies, quam praedicauimus, qua Deus scilicet coelum inuoluet atque plicabit sicut chartam : et sicut primo, ita nunc secundo faciet. Hoc enim uobis incumbit, ut iteremus. [23] Post caetera quidem uerba in psalterio scripsimus, istud solum de primo aliquo casu audierat : Quoniam uiri boni terram haereditabunt, ad quam Deum inuocantes applicabunt. [24] Te quidem sola pietate nostra gentibus misimus, ut sola praecepta nostra doceas dicens : principaliter non esse nisi Deum unum, a quo si qui se diuerterint, dic te fecisse nuncium, et nullatenus scire, utrum terminus sui reditus affinis sit, an remotus, et an malum propinquum sit, an longe uenturum. Hoc enim [107] solum praenoscitur a Deo domino nostro uero iudice, aeque dictum cordeque retentum dinoscente, qui nobis aduersum incredulos auxilietur.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Non contemnendus Machumet, ut homo : si quidem alios mortales prophetas contempsisse, obfuit.

[2] Unus Deus.

[3] Filio Deus caret.

[4] Atqui ueritas ostendit nobis unum aduocatum Iesum Christum, etc.

[5] Homo res fragilis.

[6] Dies nouissima incerta : sicut fur in nocte ueniet .

[7] Matth. 24. et Dan. 12. Impii agent impie. etc.

[8] Tantum uerbis diuinis loquitur Machumet. Os impudens.

[9] Moysi et Aharon datus codex alfurcan.

[10] Abraham idololatriam oppugnat.

[11] Patres inepte imitantes.

[12] Abraham puer simulachra euertit. Iudaicum somnium.

[13] Philo etiam refert, ignibus addictum fuisse Abraham a Chaldeis.

[14] Loth.

[15] Noe.

[16] Salomon.

[17] Dauidi fabulosa quaedam affingit.

[18] Salomoni daemones subditi, ex traditione Iudaeorum exorcistarum.

[19] Iob. Eam historiam optima fide reddit, et interpretatur.

[20] Ionas.

[21] Zacharias pater Ioannis.

[22] Gog et Magog.

[23] Iusti haereditabunt terram.

[24] Psa. 36. etc.