fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXXV.

In n. etc. [1] Hominum multiplicator, qui super hominem suum posuit Alfurcam, ut toti genti castigamen esset, cuius sunt uniuersa coeli terraeque, neque filium [2] neque participem in regno suo sumpsit, omnia pro modo recto gerens. Increduli uero, dominos alios sibi, nulla facientes, sed contra nec eorum animabus nociuos seu proficuos, nec uitam nec mortem dare neque resuscitare potentes, adorant. Qui dicunt etiam non nisi mendacium esse : ad cuius effectum caeterae gentes auxilientur prophetae. Illis autem mentientibus, sicque male loquentibus, dic hunc non esse positum nisi a Deo pio, ueniaeque datore, qui scit occulta coeli terraeque. [3] Illi etiam credentibus intimant, Ne sequamini uirum illum daemoniacum et amentem per incantationes. Comedit ut caeteri, atque per fora uadit. Quare non habet angelum custodem, elicientem sibi thesauros, aut facientem hortos, unde comederet ? Haec tibi proponentes errant, nec uiam rectam proficisci queunt. Deo uero multiplicatore uolente, dabitur tibi melius, uidelicet paradisus aquis amoena, simul et turres.

¶ Illos quidem de hora uerace mentitos, mittemus in ignem, cuius a longe uenientis strepitus et ira percipietur : Unde ipsi locum angustum igneum possessuri, clamabunt : Heu heu, quam malum locum obtinemus : Cum potius conqueri deberent, se pluribus malis locis inesse. Utrum hoc, an paradisus bonorum merces abundans, perpetuaque mansio, ueraxquam Dei terminus praeualet ? Die quidem congregationis omnium, qua quaeremus inuocatos loco nostri, an ipsi gentem aberrare fecerunt, an ipsi sponte deuiassent, [4] inquient : Nos alium quam te minime sumpsimus. Sed alios eo usque protraximus, quod uestrum praeceptum negligentes, in [115] maliciam ducti sunt. Nunc autem nec disgredi, nec se uindicare queunt. Omni quidem contradicenti, et iniusto, malum grauissimum inferemus. Ante te nullum prophetam misimus, nisi cibis utentem, et ad fora pergentem. Quosdam autem uestri mirandos aliis fecimus, in fortiter et patienter sustinendo, Deo cuncta uidente.

¶ Non credentes publicum conuentum coram nobis futurum, et dicentes : Nonne Deum uel angelos sui nuncios, ut credamus, uidebimus ? nimia praesumptione nimium efferuntur. [5] Die namque quo uenient angeli, nullum bonum audituri dicent : Utinam non essemus nati, actusque nostri praemissi euanescerent uelut athomi. Gens autem paradisi tunc optimum locum possessura, uerbum proferet melius. Illa quidem die coelum nitidis et serenis nubibus distinguetur : angeli quiescent, omnisque ueritas atque iudicium Dei fiet : difficultas et ponderositas incumbet incredulis, manus suas corrosuris, ac conquesturis se uiam aliam quam prophetae secutos esse, atque dicturis : Heu heu, cur illum sortiti sumus amicum, qui nos a castigamine praeceptisque missis diuertit ? imo suus diabolus eos a uiis rectis in prauas distorsit. [6] Tu quidem propheta, qui tuam gentem hunc Alchoran contemptui sumpsisse, nec pro eo quicquam gessisse perhibes, ignoras me Deum sufficientem adiutorem et uindicem, posuisse cuique prophetarum incredulos hostes, saepius dicentes : Si nos uel angeli semel Alchoran super eum poneremus ? Nos autem tibi misimus ad tui cordis firmamentum, non uenturi cum simili, nisi ueritatem et expositionem firmius expressuri. Ad gehennam super facies suas congregandi locum deteriorem, errorisque uiam perenniter obtinebunt. Homines contradicentes praeceptis nostris, quibus Moysen legislatorem Aaronque fratrem suum censorem misimus : sicut et gentem Noë prophetis resistentem aquis mirae summersimus, incredulis semper malum atque dolorem inferentes : [7] Hath item et Themuth, et Arazee gentem, quibus omnibus parabolas, uelut et caeteris generationibus interpositis patefecimus, magna confusione diruimus. Super uillam illam iam uenientes, nec eam uidere potentes, se nunquam resuscitandos opinabantur. Te quoque uidentes ridiculose dicent : Hic est, quem Deus prophetam misit, qui nos ab adoratis prius fere diuerteret, nisi nos indurantes inuenisset. Hora quidem uisa percipient, qui magis errorem secuti sunt. Nonne uides cuiusmodi Deum, amoremque suum praeelegerunt ? Fiesne censor omnium ? Cum bestiis sint similes, magisue bruti, putas eos discernere, uel audire ? Deus quidem umbram extensam erectam faceret, si uellet : cuius dux sol statutus pedetentim eam recolligit. [8] Idem etiam noctem coopertorium, et somnum, diem expergefactum, et motum statuit, uentos arrectos inter manus suas pias disposuit, aquam benedictam ad excitandam terram mortuam de coelis emittit : unde potant bestiae, hominesque plures. Cur igitur eum non adorant ?

¶ Hunc Alchoran ad gentium hinc et illinc castigamen et commemorationem fecimus. Sed pluribus hominum nil praeter incredulitatem immittit. Si nostra quidem uoluntas esset, singulis gentibus suum castigatorem mitteremus. [9] Tu uero nequaquam incredulos imitans, uade pugnatum et peregrinatum in illius nomine, qui flumina fluentia et eorum discretionem et intercapedinem faciens, hoc salsum, hoc dulce statuit. Hominem ex humore, et ex ipso filios, caeterosque posteros produxit, super omnia potens. Increduli tamen eius loco, bonorum et malorum [116] impotentem inuocant. Tu uero tantum missus ad diuinorum praeceptorum doctrinam et castigamen, dic te nihil ob hoc ab illis quaerere, nisi quod imitando te, rectam ad Deum uiam proficiscantur. Tu quidem te illi commenda, ipsum deprecans, et glorificans, et adorans suppliciter, qui uiuit nunquam mortem uisurus, omnium beneficia peccataque dinoscens, [10] qui coelum et terram et eorum uniuersa sex diebus condidit, et postea coelos ascendit. Sed cum incredulis praecipitur, ut illum adorent, inquiunt, suam adaugendo maliciam et incredulitatem : Quis est ille Deus, quem nos adorare praecipis ?

¶ Multiplicans in coelo signa, nec non lumen, et lunam lucidam disponens, et diei noctisque uicissitudinem, hominibusque motum facile super terram efficiens, a cunctis bonis est adorandus. [11] Dicentes nesciis et brutis etiam, saluete : nocteque surgentes, ut Deum inuocent atque precentur, ut eos a poenis gehennae, ubi nec stare nec sedere bonum est, liberet : suaque mediocriter et moderate distribuentes : nec Deo participem ponentes : nec quicquam haram a Deo constitutum, nisi cum aequitate ueritateque necantes : et nullam fornicationem committentes, cuius actori contemptibili semper malum in alio saeculo duplicabitur, nisi poenitens crediderit, et benefecerit, (tunc enim Deus pius et condonator peccatum pro beneficio commutabit) Illi inquam omnes paradisum sortientur.

¶ Peccata derelinquens, et benefaciens, nullumque testimonium falsum, nec ludicrum quid proferens, nisi formosum dicens, Deumque deprecans, ut sibi de mulieribus suis et filiis honestam iocunditatem, et bonam aptitudinem tribuat, et semetipsos meliores et antecedentes efficiat, a Deo colligetur paradiso perenniter, loco scilicet ad standum atque sedendum optimo. Ibique iugi salutatione gaudebit. Deus autem nil quaerit a uobis, nisi tantum ut eum inuocetis et adoretis. Sed uos ei contradicetis : quod uobis grauitatem et difficultatem inferet.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Alcoran castigandis hominibus proditus.

[2] Negat Dei filium.

[3] Machumet quare non audiendus, ratiunculae : quum ex uerbo domini, et sanae rationis iudicio, irrefragabiles suppetant.

[4] Excusatio idololatrarum apud Deum friuola.

[5] Contra negantes nouissimum iudicium.

[6] Contradicentes Alcorano Deum ordinasse.

[7] Arazee propheta, uel potius gens.

[8] Dei opera et beneficia. Ex quibus concludit, eum solum colendum.

[9] Pugnandum esse.

[10] Creatis omnibus per dies sex Deum ascendisse coelum.

[11] Opera bona quae beatos faciunt, et paradisi heredes.