fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXXVI.

In n. etc. Haec sunt libri clari mirabilia. Nunquam tuam animam meriti minoris extimes : licet tibi praedicanti minime credant. [1] Si uellem, diuinitus mitterem cui cunctorum colla subiicerentur. Illi autem nunc ab omni nouiter adueniente, cum praeceptis et castigamine se diuertunt. Scient autem adhuc, unde ridiculum fecerunt. Nonne uident, qualiter omnis generis rerum duo creauimus ? quod est sapientibus mirandum. Plures tamen sunt increduli : Sed est Deus pius, et immensus. Deo praecipiente Moysi, ut gentem malam, non timentem uidelicet, Pharaonis uisitaret. Ille respondit :

¶ Tu Deus, cum timeam eos mihi contradicturos, et perempturos etiam, quoniam me reum statuunt, et linguam impeditam habeam, unde sollicitabor, fratrem meum Aaron mitte. Inquit Deus : Tu quoque simul, quoniam te comitabor, audiens omnia, et Aaron, Pharaonem uisitantes, dicite : Nos a Deo rege mundi cunctarumque gentium missi uenimus, ut nobiscum mittas filios Israël. Respondit : Nonne tu es, quem nutriui puerum, et nobiscum per annos moratus illud perpetrasti ? Unde malus et reus factus es ? Respondit : Feci quidem, sed erraui : unde tuas manus timidus fugi. Mihique deinceps Deus, suo legato prophetaeque constituto, sapientiam et discretionem tribuit. [2]

¶ Istud bonum beneficiique mentio terminetur in hoc, ut nobiscum mittas filios Israël. Pharaoni deinde quaerenti : Quis Deus omnibus creaturis et orbi dominaretur ? Respondit : Esto certus illum esse, qui coelo terraeque, cunctisque creaturis eorum imperat. Pharaoni quoque quaerenti, quis cum eo maneret ? Inquit Moyses : Ille quidem Deus [117] noster est, et Deus priorum patrum nostrorum. Respondit, Hic uester legatus amentiam et insaniam prodit. Et Moyses : Me misit dominus orientis et occidentis, ac interpositorum. An dinoscis ? Cui Pharao : Si ceperitis nominare alium Deum quam me, uos protinus incarceratis et uinctis adiungam. Moysi quidem dicenti, quid si cum re manifesta miranda uenio ? Inquit, Veni itaque, si uerax es. Proiecit itaque suum lignum, et in serpentem ingentem redactum est, manusque subleuata cernentibus apparuit candidissima. Quod Pharao miratus, magnatibus et multitudini circumstanti dixit : En uere sapiens magus, et nos arte magica de terra eiicere proponens. Quid igitur hinc deliberatis aut uultis ? Responderunt illi, fratrique suo, termino dato per omnes urbes coadunatum omnes sapientes magos cum administrationibus necessariis nuncios dirige. Illi deinde congregati loco dieque praescriptis, pompa populari comite, uelut extimante illos fore uictores, ad Pharaonem accesserunt quaesitum, quid illis patrata uictoria tribueret ?

¶ Ille quidem pollicitus est, se suos amicos familiares futuros esse. Moyse deinceps iniungente, quatinus ordirentur ? Illi proiicientes funes et hastilia, confirmabant per honorem Pharaonis, se uictoriam adepturos. Baculus autem Moysis proiectus, omnia opera eorum deuorauit. Omnes itaque magi uicti confitebantur subiecti, se Deum mundi totius, et Moysis, et Aaron adoraturos. Indignans inde Pharao dixit, An ei creditis, ante quam praecepi ? Iste quidem uobis maior, uos artem magicam edocuit. Quod percipietis, cum uestras manus et pedes ex opposito recidam, et deinde uos suspendam. Dixerunt : Nos quidem hoc minime curamus, quoniam ad Deum transibimus, a quo nostrorum peccaminum ueniam, uelut primo credentes, speramus. Moysen deinceps iussu nostro gentem nostram educturum praemonuimus, quoniam Pharao per urbes homines coadunaturus, eum persequi et aduersari proponebat, gentem suam animaturus, dicendo quod alii pauci essent, sui uero multi, ego quidem Deus illos extraxi ab hortis suis, et fontibus, atque thesauris, locisque bonis, et eorum haereditates filiis Israël tradidi. Moysen autem persecuti sunt per uiam prauam et inuiam.

His illos et e conuerso uidentibus, Moysis homines pauefacti dixerunt, se iam ab hostibus esse captos. Quos ipse consolans inquit : Deus me comitatur, docturus nos, quonam modo liberabimur. Ipse itaque per me doctus, mare uirga percutiens, ipsum disgregauit : cuiusque pars collateralis quasi mons magnus apparuit, sicque credentes, Moysen omnesque suos caeteris omnibus, quod est mirandum, summersis, quod plures tamen minime credunt, ego Deus sapiens et immensus liberaui. [3] Dic illis, qualiter Abrahae quaerenti patrem suum utrumque, quem adoraret et inuocaret, responderunt : Idola colimus, et in hoc perseueramus. Et ipse : Audiuntne uos inuocantes illa, uel bonum malumue facient uobis ? Responderunt : Nos inuenimus parentes nostros fecisse talia. Et ille : Nonne scitis illa, quae uos adoratis, mihi esse inimica, et Deo meo creatori, bonique doctori, uictusque mei datori, et infirmitatis curatori ?

¶ Idem me mori faciet, et ad uitam reducet, quem die magna meorum peccatorum condonatorem spero. Tu Deus itaque mihi sapientiam praebe, bonisque connumera, me statuens illis aequalem, et in alio saeculo ueridicum, et cohaeredem in paradiso, quam timentibus formosam promittis, effice, patrique meo suum errorem dimitte, meque die illa non uilifices : qua nec Proles neque pecunia proderit, nisi tantum ad Deum uenienti corde puro. Malorum autem persuasoribus infernum patefaciens, inquiet : Ubi sunt quos adorastis Dei loco ? prosuntne nunc uobis, an obsunt ? [4] Illos quidem, et quos [118] adorabant, totumque Belzebub exercitum, in ignem capite subuerso deiiciet. Quorum alius in alium controuersiam et querimoniam aget : publice uero confirmabunt, se uiam erroris secutos fuisse, quando praeceptis diuinis fideique doctrinis non crediderunt, illis diabolis consentientes. Nunc autem prolocutore et uindice, ac extractore, amicoque bono caremus.

¶ Si redire possemus, ulterius crederemus. Haec mirabilia plures nequaquam credunt : Sed Deus immensus est, et omnia noscit. [5] Noë gentem suam prophetis resistentem, sic allocutus est : Ego quidem ad uos mittor, nuncius ueritatis et fidei. Deum itaque timete, me sequendo : qui nihil ob hoc a uobis postulo, sed a solo Deo rege mundi : Illi uero dicebant : Tibi quomodo credemus, quem tantum textores plebsque uilis sequuntur ? [6] Respondit, Sui quidem numerum, factorumque suorum noticiam Deus habet : nec ego reiicere possum, qui sum nuncius tantum et explanator. Illis autem minantibus Noë lapidationem et mortem, nisi retrahenti se inde, ipse Deum sic precatus est : Tu Deus, me a gente contradicente disgregans, me meosque fautores libera. Illum igitur, suosque, saluauimus in arca. Quod licet mirandum, pauci credunt : Deus autem immensus, omnia dinoscit. Gentem Hat legatis contradicentem, Hut sic affatus est : Non timeatis, quoniam ego sum nuncius aequitatis et fidei. [7] Timete Deum, et sequimini me. Nil ob hoc a uobis petiturum, sed a solo Deo mundi domino.

[8] ¶ En in locis excelsis aedificia struitis, mirandaque facta in uirtute quae geritis, ut sic timore mortis careatis. Me uero sequendo Deum timete, qui uobis tribuit pecuniam, et pecus, atque prolem, et hortos, ac fontes. Vobis autem diei grauis malum futurum pertimesco. Illos uero dicentes, unum enim est idem nobis incumbens, siue per te castigemur, siue non : cum hoc tantum priorum nugis assimiletur, nec nobis malum illud accidet : sicque contradicentes nostris praeceptis nos confundimus. Hoc tamen mirandum pluribus est incredibile : Deus autem omnia sapit. [9] Gentem item Themuth legatis resistentem Schale precatus est, ut se nuncium ueritatis et fidei sequendo, Deum timerent : qui illis absque timore penitus suas possessiones dimitteret, uidelicet hortos, et fontes, ac messes, ac palmas fructum dulcem et bonum ferentes. Idemque praecipit eis, in locis excelsis bonas domos efficere. Et dixit : Deum timete, sequendo me, nil a uobis, sed a Deo mundi domino petiturum.

¶ Nefanda gerentes, et nil boni, destructoresque terrarum nullatenus imitemini. Illi uero dixerunt : Tu non es nisi magus, et amens homo, sicut et nos. Ut te ueracem probes, miracula profer, atque Dei praecepta. Qui respondens ait, hoc esse unum. Camela semper illaesa diei determinata potatum ex aqua accedat, et uos similiter : illam uero laedentes, malum capietis. Illis etenim deinceps eam interficientibus, et se postea repraehendentibus, malum accidit. [10] Quod mirum, plures nequaquam credunt : sed Deus immensus omnia noscit.

[11] ¶ Loth † interrogatus [12] gentem contradicentem prophetis, quare non timebat, inquit : Ego uobis mittor nuncius ueritatis et fidei, nil a uobis quaerens, sed a solo Deo rege mundi, quem timeatis, sequendo me. Quid abutendo maribus praetermittitis actum cum mulieribus naturalem, a Deo statutum ? Dixerunt : o Loth, nisi te diuerteris ab huiusmodi persuasione, te nostra manus eiiciet. Ille quidem se suos actus abhorrere confessus, Deum precatus est, ut eum ab huiusmodi gente factisque suis liberaret, eum itaque, cunctosque suos, praeter quandam decrepitam, liberantes, per imbrem immissum residuos omnes pessundedimus. Quod licet mirandum, plures non credunt : sed Deus immensus omnia penetrat. [13] Scaib quoque gentem Aleicha contradicentem legatis quaerens, quare non timeret, ait : Ego sum nuncius aequitatis [119] et iuris, nihil a uobis, sed a Deo solo petens, quem timeatis, sequendo me.

[14] ¶ Mensuras aequilibriter examinate, ne damni aliquid incumbat, seu detrimentum, nec hominibus res suas uilificate, nec terras pessundatum eatis, timentes Deum, uestri praedecessorumque uestrorum conditorem. Illi autem uocantes eum amentem, et nil super hominem, rogabant, ut ad suae ueritatis firmamentum super eos aliquas coeli scissiones cadere faceret. Ille uero respondebat, Deum suos euentus dinoscere. Illis quidem contradicentibus, obscurae diei malum grauissimum et improuisum incubuit. Quod mirandum est, licet plures ignorent : Deus autem sapiens omnia noscit.

[15] ¶ Cum hoc tibi diuinitus misso spiritus benedictus, penitusque iustus tuum cor penetrauit, ut cum eo castiges Arabice, et manifeste. Has tamen uirtutes in primis libris descriptas, filii Israël scire deberent. Si librum autem hunc cuilibet traderemus ad legendum, non crederet eorum quisquam : adeo pressimus incredulorum corda. [16]

¶ Non enim credent ante mali grauis aduentum, quod statim subitoque ueniet. Quo contingente, dicent se minime castigatos fuisse, mentiendo. [17] Nullam enim gentem confudimus, nisi praemisso monitore. Nec enim cuiquam iniuriam fecimus. Aduentumne uelocem nostrae uindictae petunt ? Quod enim quantumlibet morae spacium uitae suae permissum prodest, ad malum auferendum ? Quod uere demum accidet. Hunc autem composuisse librum diabolis tum difficile, tum impossibile fuit : cum ipsi procul ab audientia semoti sint. [18] Cum Deo nullatenus inuoces alium, ne damneris : teque bonis atque credentibus parificando, gentem propinquam castiga. Cui te minime sequenti, dic : A tuis quidem operibus liber, illis dissideo, me Deo pio commendans, qui cuncta uidens et audiens, uos oratum surgentes aspicit. Super peccatores autem, et mimos cantilenarum discurrentium, nil nisi falsa dicentium, diaboli quiescunt, nisi poenituerint, et credentes benefecerint, Deumque iugiter inuocauerint, et post malum illatum se uindicauerint. Sciant autem increduli, quam uiam profecti sint. [19]

notes originales réduire la fenêtre

[1] Deus non cogit ad fidem.

[2] Moysi ad Pharaonem legatio fabulis aspersa : ut iam aliquoties factum est. quod redarguitur Exod. 25.

[3] Abraham liberatus ab idolorum cultoribus.

[4] Homines impii cum Belzebub et eius exercitu proiicientur ad inferos.

[5] Noe.

[6] Vulgus rude Machumet secutum est primo. Argumentum competit in haereses, non autem in doctrinam Christi, ut Ioan. 7.

[7] Hat contradicit prophetae suo Hud.

[8] Aedificiorum uanitas.

[9] Themud resistit suo prophetae Schale.

[10] Fabulam cameli ut crambem saepius ad mortem etiam apponit.

[11] Loth.

[12] Interrogatus pro sciscitatus, uel cum interrogasset.

[13] Scaib uel Zbaibe ad Aleicha.

[14] Iustitia commutatiua.

[15] Et librum et spiritum bene dictum accepisse Machumet a Deo.

[16] Laus propria sordet.

[17] Nulla gens a Deo perdita, nisi prius admonita.

[18] Diabolos non composuisse Alcoran : quia non audiunt. O Chrysippeum acumen.

[19] Poetas uituperat, quum et ipse poetetur.