AZOARA XXXVIII.
In. n. etc.
[1]
Volumen
istud euidens, cuius haec sunt miranda,
ueram historiam de Pharaon et Moyse, tibi caeterisque
credentibus pandit.
Pharao praesumptuosus, se nimium extollens, gentemque
disgregans, partem debilitauit. Ille namque distractor prolem illius
uita priuauit, foeminas autem uita donauit.
Deus uero commodus atque propicius,
Aegyptiis debilitatis eos praecellentis,
et imperantes, ac haeredes,
ac ditissimos effecit.
Pharaoni quidem et Hemen, exercitibusque suis timorem immisit.
Matrem Moysis ipsum lacte
suo nutrire, timoreque superueniente in mare proiicere sine molestia
pauoreque praecepimus, eam de reditu suo certificantes, et ipsam de
illo legato futuro laetificantes,
qui gentibus quibusdam Pharaonis, uelut hostis suus
aduersaretur. Ipse namque Pharao, et Hemen, totusque suus exercitus
errabant.
Mulier autem Pharaonis,
[2]
dicens illum puerum, honestum, et commodum, seu filium
adoptiuum sibi futurum, mortem illius dissuasit omnibus illum
ignorantibus.
Matris
uero Moysis animus motus atque turbatus, fere rem penitus reuelauit.
Sed nos cor suum obstruendo firmauimus.
Illa itaque credens, illius sorori praecepit,
quatinus fratrem suum scrutaretur. Eum itaque caeteris nescientibus,
aliunde ueniens recognouit illa.
¶
Omnibus nutricibus adductis, per me factis haran, sua soror inquit :
Ego ducam eum domum, qua nutrietur optime, suscipieturque beniuole.
Ita cor et oculos matris
quiescere, dictumque nostrum uerum apparere, licet pluribus hoc
ignorantibus, reductu Moysis ad ipsam perfecimus.
Ipsi quidem uiro facto
discretionem, optimamque sapientiam praebuimus. Ita bonis benefacere
consueuimus.
Ipso
deinceps in hora suae genti minime praeuisa, ciuitatem ingresso,
duorum hominum uisorum ab illo alternatim in suam mortem enitentium,
alter uidelicet de gente sua, suum auxilium in alterum, scilicet
suorum hostium unum precatus est. Hostis ita manu sua repulsus
periit.
[3]
Quo uiso conquerendo perhibens, hoc esse factum daemonis
deuiatoris, hostis humani generis,
seque precasse confitens, a Deo pio condonatore
ueniam adeptus est,
et
dixit : Licet hoc mihi beneficium tu Deus dederis, illis malis
hominibus ulterius apparere non audebo.
Urbem tamen deinceps ingressus, ante repertum
hominis, cui suffragium attulerit, timere non cessauit. Illo uero
uocibus eum insequente, ait Moyses : Desiste sodes adeo
contumeliosus et malus existere, mihique suffragium praesta.
Quod ipse renuens,
exclamauit : An me, sicut et alium hesterna die, perimere quaeris ?
Te quidem in terra nullatenus potentem esse uolo, cum malorum meorum
[123]
sis exactor.
Quidam autem a capite ciuitatis adueniens, inquit : O
Moyses, populus ille te morti tradere nititur. Ego uero tibi fidelis
existo.
Exiuit itaque
timidus, sibi cauens, et deprecans Deum, ut eum a gente mala
protegeret.
[4]
¶
Ad terram autem Madian facie sua uersa, dixit : Deus forsan me uiam
rectam docebit.
Madian
quidem adueniens inter homines adaquantes pecora, duas puellas pro
uerecundia retrocedentes inuenit. Quae ab illo quaesitae causam
recessus, dicebant, se nequaquam aquaturas ante pastorum discessum,
cum illae uerecundae patrem antiquum haberent.
Ille deinceps eas adaquare faciens,
in umbra discedendo dixit : Tu Deus mihi nil habenti necessarium,
aliquid tribue.
Qui
deinceps aduocatus per alteram puellarum, uerecunde dicentem, Pater
meus tibi nostram adaquationem remunerare proponit : accedens omnes
suos euentus sibi prodidit. Cui ille, eum consolans, inquit : Ne
timeas, iam enim a gente mala liberes.
Altera filiarum postulante patrem, ut eum sibi
clientem et mercenarium, uelut fortem atque fidelem conduceret,
pater Moysen allocutus
est : Ut harum mearum filiarum ducas alteram, annis octo, seu te
uolente, decem (ego namque tibi futurus commodus, nil contra tuum
uelle postulo) seruias, exigo.
Cui Moyses respondens, et absque sollicitudine
fauens, Deum illius pacti testem aduocauit.
Termino deinceps completo,
muliereque ducta, focoque uiso in monte Sinai, foeminae suae gradum
sistere praecepit : donec uel inde rumorem aliquem, uel aliquam
ignis portionem, ut illa se calefaceret, afferret.
Veniens igitur a parte dextra ad
arborem fructificantem, uocem huiusmodi percepit : O Moyses, ego sum
Deus, mundi dominus.
¶
Moyses Dei iussu suum baculum proiiciens, ipsumque mobilem quasi
daemoniacum perpendens, pede moto recessit, nil tamen mali
suscipiens. Ipse autem iussu nostro deinde rediens securus,
et manum suam in sinum
mittens, et hale coniungens, ipsam exire candidam uidebat. Ille
quidem iussus has demonstrare uirtutes Pharaoni, gentique suae, male
respondit :
O Deus, ego
reus apud illos ob homicidium statutus, timeo perimi.
Fratrem meum Aaron expeditioris
linguae, maiorisque facundiae, ut mihi sit adiutor, uerborumque
meorum probator, contradictionisque discussor, mecum mitte.
Cui Deus inquit : Te
fratre tuo corroborabimus, et iudicium atque uim ac discretionem
conferemus, et cum tuis fautoribus uincere faciemus absque laesione.
Illos itaque nostras
uirtutes ostendentes, caeteri magos esse perhibeant, cum nec patres
sui prius talia uidissent.
Moyse dicente, Deum agnoscere ueracem, et habiturum
finem bonum, qui minime prodest retrocedentibus,
Pharao taliter magnates suos atque
plebem affatus est : Deum praeter me scire non potestis. Hemen autem
illi artifici Pharao praecepit, quatinus ex lateribus turrem munitam
adeo sublimem sibi strueret, ut Deum Moysis transcenderet : quem nil
dicere nisi falsum opinatus est.
Illum igitur insurgentem in nos iniuste, nec
opinantem se rediturum ad nos,
cum exercitu suo sumptum in mare summersimus. Ecce
talis eorum finis extitit.
¶
Hos sic igni deputatos,
in hoc saeculo malorum copia confusioneque pressimus, et in futuro
maioribus poenis affligemus,
nullum uindicem habituros.
Post praedecessorum confusionem
Moysi librum praebentem lucem, uiamque rectam, et ueniam ac
sapientiam credentibus, praebuimus.
Tu quidem nequaquam tunc partem occidentalem
obtinens, nec inde testis, neque uisor affuisti :
Sed nos uitae longitudinem per
[124]
generationum seriem extendimus. Tu rursum
minimae genti Madian praedicatum missus fuisti, suis sibi legatis
traditis.
Moyse rursum
legem accipiente in monte Sinai, nequaquam affuisti. Nunc autem te
diuina pietas misit, praedicatum gentibus,
[5]
atque doctum eas, minime
prius eruditas.
Si malum
quidem ob suarum manuum opera prius illis incubuisset, dicerent : O
Deus, Si nobis nuncium mitteres, eum sequentes in te crederemus.
Nostris autem praeceptis
aduenientibus, inquiunt, Se talia uelle, qualia Moyses attulit,
quibus plures contradixerunt, affirmantes eos magos esse manifestos,
sicut et te moderni.
Quibus tu dicas, librum isto meliorem nostrum dictum
affirmantes afferte, eumque beniuole sequar.
[6]
Illis uero minime tibi
respondentibus, scias eos nil nisi uoluptates suas et uota sequi.
Quis huiusmodi incredulis linquentibus uiam Dei, non dirigentis
malos ad eam, deterior existit ?
¶ Sermones seriatim
sequentes ad hominum doctrinam conteximus.
Quibus uiri iam libro prius ditati
perceptis, et electis se credere confitentur,
eosque diuinitus positos affirmant.
His quidem suum duplicabitur beneficium, eo quod indurauerunt, et
beneficiis peccata triuerunt, bonaque sibi data bene distribuerunt,
auditisque mendaciis
recedentes dixerunt, Nos quidem nostram sectam recusauimus : Salus
super nos, uestra uobis opera, nobisque nostra respondebunt.
[7]
Tu nullos, nisi Deo
faciente, in uiam rectam diriges.
Dicunt increduli, Si tuam tecum uiam proficiscimur, e
terra forsan eiiciemur. Nonne nos undique uictum diuitiasque ferri
ad tuam haram fecimus ?
Omnium uillarum a nobis distractarum mansiones nulli,
nisi perpauci, post reaedificabant. Nos autem omnium haeredes sumus,
qui nullam uillam nisi
praemisso nuncio gerenda praedicante, eamque malorum hominum tantum
confudimus.
[8]
Vobis quidem
nullam pecuniam, nisi mundanam, et illius ornatum, quibus apud nos
meliora sunt, praebuimus. An sensu caretis ?
¶ Mundanae pecuniae diues, in saeculo futuro perdetur. Omnis pactum a
nobis cum illo firmatum proculdubio reperiet die, qua Deus
interrogabit de participibus positis.
Illi quibus hoc uerbum Dei unum pertinet, inquient :
O Deus, nos ad hoc per illos deducti fuimus, iam uero recedimus.
Deus autem iniunget, eius aduocatione participes.
Quibus deinceps aduocati nil
respondebunt, eorum uiso periculo, qui rectam uiam in hoc saeculo
minime secuti sunt.
Quos
Deus interrogabit : Cur legatis non paruerunt, in caecitate
stultitiaque manentes, nec ab aliis peritiae quicquam perscrutati ?
Qui poenituerit, et
credens benefecerit, Deo propitiante bonis associabitur.
Deus enim
incredulorum dicta minime curans, ore prolata, cordeque retenta
perspiciens,
cui soli gratia debetur omnis in hoc, saeculoque futuro, omneque iudicium, et
ad quem omnium fiet reditus,
quem uult eligit, omneque uelle ad
effectum suum perducit.
[9]
¶
Si Deus ipse noctem continuam protraheret, quis diem induceret, uel
e conuerso ? Non auditis ? nonne uidetis ?
Ipse quidem solus sua pietate diem
motui quaestuique necessariorum, noctem quieti condidit.
Unde grates illi maximae reddendae.
Cum aduocatis
participibus iudicii die,
et de quaque gentium adhibitis testibus sui cultus,
et orationem fidei quaeremus, agnoscent omnes increduli unum solum
Deum et ueracem esse, seque prius errasse confitebuntur.
[10]
Karon cuidam subiecto Moysi tantam
thesauri copiam contulimus, quod ipsius claues solae camelum fortem
gestantem eas, fere pressere. Quem sui praemonentes, sic affati
sunt : Tuam pecuniam, nequaquam tibi gaudium seu spem extimes,
sed tuae partis
[125]
huius saeculi non oblitus, illinc aliud
saeculum tibi compara, et a malis operibus cessans, caeteris, ut
tibi Deus, beneficus esto :
[11]
Tibi namque consimiles aliter agentes
Deus abhorret.
Ille uero
respondebat, hoc sibi nullatenus esse datum, nisi tantum sapientia
sua. Nonne uidit multas gentes tum eo potentiores, tum ditiores, a
Deo fuisse destructas ? Nonne culpas incredulorum finemque
perscrutari uoluit ?
Illum deinceps cum summis ornatibus exeuntem, amicis
mundi praeferentibus, illiusque pecuniae maximae consimilem
quantitatem optantibus,
sapientes responderunt, eos malum et uotum
et uerbum fecisse. apud Deum enim seruatur optima remuneratio, quam
solum timentes et benefacientes adipiscentur.
¶
Tellure deinceps illum domumque suam cum pecunia tota funditus
absorbente,
[12]
cum nec ipse nec alius eum protegere posset a Deo
uindice suo,
prius desideratores pecuniae se redarguendo dicebant : Vere Deus omne
uelle suum complens, cui uult, commodum atque potentiam confert.
Vobis quoque fere consimile contigit. Deus enim incredulos
nullatenus diligit.
Nos
alius saeculi curiam daturi,
[13]
supplicibus in nos nullatenus
insurgentibus, nec terras uastantibus, sed timentibus,
splendidissimam mansionem tribuemus :
quo quisque beneficiis uenturis suis meritis melius
accipiet. Cum peccatis autem ueniens, secundum opera sua tantum
mercedem sortietur.
[14]
Qui
tibi misit hunc Alchoran, te die futura ad se reducet, discussurus
qui uiam rectam, quique falsam secuti sunt.
Tu librum ex insperato tibi missum
habens,
ab illius
mandatis nequaquam ulterius digrediaris.
Ne sis incredulus, uel incredulorum
adiutor,
nec cum Deo
Deum alium, cum ipse sit solus, participe carens, inuoces : Praeter
quem solum omnia pereunt, et ad ipsum iudicia facturum redibunt
omnia.