fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA VII.

Istis, sicut et cunctis obedientibus Deo, prophetaeque suo, beneque facientibus, bonam de Deo spem habentibus, deus iudex, nulli quicquam auferens, maximam mercedem tribuet, post laborum sustentamentum. [1] Illos quos sermo uentilat aduersus uos, congregati, timete, uos praemuniendo, Deoque commendando, fidem suam augendo, dicentes : Deus suum uelle faciet cum prosperitate, commodoque. Illaesi reuersi, Dei summe diligendi, et honorificentissimi, dilectionem adepti sunt. [2] Illos quibus diabolus timorem immittit, nemo uir bonus timeat, sed me tantum. Increduli rursum, et ad malum ueloces ac proni, penitus negligendi, uelut sibi, non Deo nociui, malumque grauissimum saeculo futuro passuri ubi nequaquam Dei participes erunt. [3] Hic autem omnis uitae status secundus et prosper illis a Deo permittitur, non ut suis animabus fructificent, sed ut peccata sua multiplicent. [4] Ad uestrae legis item confirmationem, et bonorum in ea perseuerantiam, ferruginem prius atque fecem abiicere Deus uoluit : qui uos ad incognitum et absens sublimare uolens, legatum pro uelle suo uobis doctorem misit. In deum itaque credite, suoque legato parete, mecedemque maximam et gaudium accipietis. [5] Dissimulatores et auari, non efficaciter intelligunt, bona sua sibi saepius malum grauissimum generare, Deo totius haereditatis coeli terraeque domino facta sua sciente, illis mercedem aequalem suis meritis allaturo.

[6] Eorum sermone scripto, qui deum pauperem, seque diuites asserentes, propheticidae facti sunt iniuste, eos sic alloquemur : Damnati, reique poenam, ignisque feruorem, uobis propter actus uestros antecedentes paratum gustate, me nemini malum uel iniuriam agente. [7] Dicentibus deum sibi mandasse, ne cuiquam [29] legatorum, nisi prius igne diuino adueniente, et holocaustum consumente uiso crederent, dic : Ante te legatos cum multis uirtutibus, et hac ab illis quaesita uenisse, et ab illis nequaquam ueridicis interfectos esse. [8] Non mirandum itaque, si uobis non paruerint, cum praedecessoribus uestris uenientibus cum uirtutibus, et psalterio, libroque splendidissimo contradixerunt. [9] Omnis homo mortem gustabit, nec alias quam saeculo futuro mercedem habebit. Illeque solus felix, quem Deus ab igne liberans, paradiso locabit. [10] Illa namque firma : haec uero uita, omniaque mundana, fortuita sunt. Vestrorum corporum detrimentum, damnumque pecuniarum incurretis, et a uiris legum contumelias atque conuicia saepius audietis. Sed si patientes, et fortes, Deumque timentes perseueraueritis, aeterni gaudii praemium possidebitis. [11] Inter Deum uirosque legum pacto foedereque firmato, scilicet quod ipsi doctrinam a Deo susceptam nec gentibus negarent, nec inuite dissimulando darent, omne pollicitum post terga proiicientes, ad nihilum redigentur. [12] Suorum factorum ostentatores, et ex operibus alienis, reue non facta laudis affectatores, malum diutinum atque graue subibunt. Coeli terraeque machina, et noctis atque diei uicissitudo, quarum opifex solus omnium est rex, et omnipotens, manifestae sunt sapientibus uirtutes.

[13] Omni modo Deum inuocantes, et coeli terraeque compositionem mirando, sciendoque Deum hoc pro nihilo non fecisse, dicentes : Tu domine misericors, nobis tuum praeconem exaudientibus, ut legem rectam sequeremur, nostra condona peccamina, nosque defunctos bonis adiunge, a te nobis per prophetas atque legatum pollicitum complens, nec die iudicii nos contemnens, ab ignis feruore, quo malos sine remedio grauiter affliges, libera : quia tu termino proposito, ueraciter omnium causarum iudex existes : Isti inquam sic dicentes, huiusmodi responsum audiunt : Neminem, seu uir sit, seu mulier, hic uel ille, quicquam suorum operum amittere sinam. In litibus praedictis, mortem seu damnum amore mei passos, et a domibus suis eiectos, suorum data peccaminum uenia, secundum gratiae meae, suique meriti modum, cum mea retributio sit maxima, paradiso locabo. [14] Summopere cauendum, ne uobis in terra, cum illa sit angustissima, participes, uel uestrorum negotiorum executores efficiantur : cum ipsi ad sedem malam atque gehennam proficiscuntur. Velut e contrario, Deum timentes ad paradisum, ubi est quies et aquarum fluxus : qua melius etiam apud Deum ad opus bonorum existit. [15] Homines legum, deum adorantes, et in ipsum credentes, suisque mandatis super te et super caeteros, Dei uirtutes nequaquam pro modico ducentes, positis, fidem adhibentes, misericordiam atque praemium a Deo, omnium operum promptissimo computista, suscipient. [16] Viri boni, Deum timentes, ut praecedatis, omnibus resistendo uitiis, bonum assidue peragite.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Ad famam hostis aduentantis cauti esse debent, et Deum inuocare.

[2] Contemnendi mali.

[3] Felicitas prauorum, perdit eos.

[4] Machumet datus ut ferruginem extergeret ab hominibus etc.

[5] Auaris opes nocent.

[6] Prophetarum interfectores, Iudaei scilicet.

[7] Contra postulantes miracula ex Machumet.

[8] Scripturae sacrae uelut psalterium.

[9] Ante obitum nemo felix.

[10] Res mortalium incertae.

[11] Iudaeorum et eorum qui legem acceperunt Dei, fuit illam communicare.

[12] Ostentatores bonorum operum punientur.

[13] Deum inuocantes saluabuntur.

[14] Consortium infidelium prohibet.

[15] Deus in numerato habet omnium facta.

[16] Vincendum uirtutibus.