fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XL.

In n. etc. Agentibus in terra propinqua pessimaque Christiani superati, post IX. annos eorundem uictores [1] per Deum, cuius sunt prima postremaque mandata, facti sunt. Unde die illa uindicta Dei condonatoris atque pii, credentibus in ipsum gaudium fert. A Deo nunciatum nunquam fallit : licet plures hominum hoc nesciunt, huius saeculi uitam apparentem agnoscentes, alius minime. Nonne sua corda perpendunt, Deum coelos, et terram, omniaque interposita cum ueritate, terminoque noto creasse ? Cur igitur non credunt illum eos resuscitare potentem ? Peregrinando uideant finem antecessorum suorum, illis potentiorum ac ditiorum, terraeque minima miranda componentium, terraeque plures colentium : quibus post aduentum legatorum † [2] mira facient iam malum illos uelut contradictores et irrisores destruens incubuit, Deo nociuo nemini : Sed ipsimet sibi plurimum officiunt. Deus omnium origo principalis, ad se redire faciet uniuersa. [3]

¶ In aduentu diei postremae, increduli penitus desperati, nullum a participibus positis suffragium, seu uindictam sentient : Sed eorum alius aliis contradicens, et non credens aduersabitur, ipsique malum patens et praeiacens incurrent. Benefacientes autem atque credentes, paradisum laeticia plenam ingredientur. [4] Deum uitae mortisque datorem et resuscitatorem, qui uos de terrae limo plasmans, multitudinem terricolarum deinceps eduxit, et e uobis foeminas uobiscum mansuras, [128] dilectionisque uinculo connectandas edidit, coelo terraque glorificandus, uespere maneque horis singulis inuocate.

¶ Ipse quidem coelorum terraeque conditor, aquas de coelis ad excitandam terram demittit, corruscationem coelorum uobis timorem atque spem afferentem aperit, linguas multifarias coloresque multiplices distinxit, noctem quieti, diem necessariorum acquisitioni disposuit : Cuius iussu cuncta creata sunt. Quem omnium regem adorant uniuersa, ad eum nutu suo reducenda, absque difficultate. Ipso namque uocante statim accurrent uniuersa : quae cuncta discretis et sapientibus sunt admiranda. Ipse sublimis et incompraehensibilis, uobis diuinas et excellentes similitudines de uobis et illis, quos in suis bonis uobis commissis participes ponitis, praetendit, quaerens an uosmet illis parificetis, cum illos uelut animas uestras timetis ? Me taliter res sapientibus discernente, [5] malefactores tamen suas uoluptates stulte sequuntur. Quis enim patefaciet uias rectas illis, quos Deus aberrare facit, et a uindice tutoreque destituit ? [6] Cor tuum beniuole uerte ad legem diuinam, immutabilem, omnibus diuinitus missam gentibus. Haec est enim lex recta, licet pluribus nesciis. Illam itaque sequere, diligenter tuam faciem ad Deum dirigendo cum timore, et orando iugiter, ne sis incredulus.

¶ Cohortum leges discrepantium quaeque suae legi cultuique congaudet : omnis tamen malo superueniente, Deum adiutorem inuocat. Quidam autem misericordia diuina suffragioque sustentati, declinant item ad scelus, primum increduli facti : nostra negantes munera, eorum noticiam futuram expectent. [7] Plures hunc librum lucidum sibi diuinitus datum adepti, colloquio dicentium se nequaquam in Deum credere, potiuntur. Gens autem quaeque nostrae misericordiae datoque beneficio congaudet, peccato uero maloque pro suarum manuum operibus incumbente desperant, nonne uidere queunt, Deum abundanter et illaboriose uictum caeteraque bona cunctis tribuisse ? [8] Opus praecellens et optimum est, propinquis, et pauperibus, ac mendicis sibi danda praebere, omneque beneficium duplici mercede remunerabitur. [9] Suam foenerando pecuniam augens, apud Deum non fructificat, nec crescit. Ipse quidem cunctis uictum et diuitias praebet, uitae mortisque dator, et omnium resuscitator : quod participum nullus facere potest. Ob incredulorum opera malum a Deo secundum suam mensuram sumentium, ut sic conuertantur, mari terraque scelus apparuit.

¶ Fines praedecessorum suorum, quorum pars plurima mansit incredula, gyro uagando perquirite. Faciem uestram ad legem rectam uertite, antequam dies ueniet uere uentura : qua fiet distinctio cedentium ad ignem, et ad paradisum. Et Deus abhorrens incredulos, quemque pro suis meritis remunerat, cuius imperio parent uenti. Spem bonam saepius hominibus afferentes, quo iubente naues promouentur, manusque sua uobis omnes possessiones uestras tribuit. Vestris digna gratibus. Cuique gentium nostris legatis missis, mandatisque relatis, ego credentium et bonorum uindex, illos a malis liberaui, qui uentis ut nubes per coelum diffusas afferant, easque dissipando pluuiam faciant, homines prius desperatos spe bona confirmante, impero. Deus ita terram mortuam uiuificat, qui similiter mortuos resuscitare poterit, cum sit omnipotens. Si uentum autem turbidum seu croceum immiserimus, fient increduli, Deo contumelias inferendo.

¶ Mortuos nequaquam seu surdos audire, uel caecos a uia praua diuertere, nullos tandem nisi credentes, audire faciens. [10] Deus enim sapiens, omnia prout uult operans, hominem de re fragili composuit : illi deinceps uires, postea debilitatem, tandem caniciem conferens. [11] Hora postrema superueniente, iurabunt [129] increduli, se nequaquam moratos nisi per horam unam. Ab hoc tamen dicto postea diuertunt, percipientes hoc esse falsum. Inquient enim illis increduli sapientia praediti : Vos secundum libri diuini determinationem hanc resurrectionis horam, cuius uixistis inscii, expectabatis. Illa die nec excusatio proficiet malefactoribus, nec fides adhibebitur. In hoc Alchoran iam exempla plura contulimus. Sed licet afferas incredulis uera, summeque miranda, nunquam desinent te mendacem appellare. Ita Deus eorum corda sigillauit. [12] Deum time, et patienter indura, eius pactum ueracissimum expectando, ne te dubitantes irrideant.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Christiani uicti post annos IX. uictores. Loquitur de bellis imperatoris Heraclii cum Persis.

[2] † tum minima facientium.

[3] Deus omnium origo et finis. Ex quo, et per quem, et in quem omnia sunt. Ro. 11.

[4] Deus unus adorandus.

[5] Praui sequuntur affectus suos.

[6] Lex Dei constans omnibus gentibus missa.

[7] Non probat discipulos Alcorani colloqui cum infidelibus.

[8] Beneficentia.

[9] Foenus.

[10] Hominis uicissitudines.

[11] Resurrectio.

[12] Perseuerantia Machumetis.