fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XLII.

In n. etc. [1] Hunc librum ambiguitatis expertem, a Deo totius mundi compositum, tuum opus esse dicent increduli. Tu uero dic, solum Deum hunc fecisse, per quem castiges gentem prius doctore carentem, ut in uiam rectam se uertat. [2] Nec tutorem nec uindicem habet quisquam praeter Deum, qui cuncta sex diebus creans, et deinde thronum ascendens, omniaque ab ipso creata bona bene disponens, hominem de luto plasmauit, posterosque suos ex humore fragili, eidemque de suo spiritu insufflans, aures, et oculos, ac corda praebuit : [3] Ad quem scientem omnia desuper missa. r edibunt singula die spaciosa, quasi mille nostri anni. Pauci tamen grates persoluunt. Dicentes enim, nos mortuos quomodo resuscitabit ? non credunt congregationem futuram coram Deo.

¶ Omnes ab angelo mortis sibi a Deo tradito terminati, ad Deum redibunt. Increduli coram Deo capita sua declinaturi, se uidisse simul et audisse dicent, Deumque postulabunt, ut eos remittat, pollicentes se credituros et benefacturos. Si uellemus, cuique gentium bonam uiam et rectam daremus. Sed iam uerbum nostrum firmatum est, ut infernus de daemonum et hominum consortio penitus impleatur. Vos itaque resurrectionis et reditus ad nos obliti, unde uestri minime recordamur, malum perpetuum ob opera uestra gustate. Soli nostri memores nostris uerbis obediunt, Deum adorantes, digneque Deo gratias reddentes : cuius timore, speque bona substantiam sibi datam distribuentes, somnum et lectum linquunt, ut Deum inuocent. * Nemo mercedem sibi pro suis operibus dandam praenoscit. [4] Credentis autem et increduli magna est distantia. Credens enim et benefaciens, paradiso : incredulus autem, in igne, cum non credidit, perseuerabit, nunquam discessurus.

¶ Faciemus eum etiam gustare malum minus, quam illud maximum, ut sic saltim sua fiat conuersio. Quis est autem deterior , quam derelinquens atque discendens post nostrorum [131] praeceptorum perceptionem ? Nos quidem indubitanter ex eo sumemus iam uindictam. [5] Per Moysen librum, quem sequendo penitus Deo coniungerentur, indubitanter misimus filiis Israël. Quorum quidam indurantes, uerbisque nostris credentes, uias rectas docuerunt : quidam autem dissenserunt. Deus autem die futura suas discutiet contrarietates. Nonne uident, quot praecedentes, quorum obtinent loca, nos confudimus, qualiterque per aquas coelitus ad terram missas, messes et herbas eorum, bestiarumque uictui produximus ? Quae cuncta sapientibus admiranda sunt. Nonne uidere queunt ? Si quaerant rerum euentus, et finis noticiam, illa die scient, qua fides tunc sumpta nil proficiet, nec castigabuntur. Illos derelinquens expecta, quoniam illi similiter expectant. [6]

notes originales réduire la fenêtre

[1] Alcoran a Deo exhibitus, ut rudes plane ac imperitos doceat.

[2] Rerum creatio.

[3] Anima hominis de spiritu Dei. Hoc et antea non semel dixit. Resipit autem haeresim Gnosticorum et Manichaeorum et Priscillianistarum. Per Deum stat, quo minus omnes teneant ueram fidem. Videtur congruere cum illo Mosis et Pauli, Quem uult indurat. Sed scriptura sancta probe seipsam explicat.

[4] * Homines ignorant praemium sui operis. Propemodum id dicit quod Sophistae, ignari an in gratia Dei sint, an in ira.

[5] Moysis doctrinam amplexantes iungentur deo.

[6] Is autem Christo filio Dei unico seruatori totius mundi reddit testimonium, cui Machumet contradicit.