fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XLIIII.

In n. etc. [1] Incompraehensibili sapientique Deo, ueniae datori, perfecteque dinoscenti omnem terram ingrediens, uel exiens, et de coelo descendens uel ascendens, cuius sunt uniuersa coeli terraeque, omnisque gratia saeculi futuri, gratias digne reddamus. [2] Incredulis sciscitantibus, An hora illa continget ? dic, Ita : ueniet per Deum, secretorum cognitorem : cuius sapientia nil coeleste, seu terrestre, nec formicam etiam, illaue minorem seu maiorem, cum in libro manifesto sint omnia, praetermittit. Omnibus enim credentibus, et benegerentibus, ueniam et gaudium promerentibus, omnia sua beneficia reddet. praeceptis diuinis aduersando resistentibus, omne suum maleficium annumerabitur. Nostri quidem sapientes percipiunt, hoc coelitus missum esse uerum, et a Deo pio glorificandoque compositum. Dicunt autem increduli : Hoc fictitium et nouum linquite, nosque docebimus hominem dicturum, quando uel quid mali patiemini. Isti quidem coram Deo mentientes, ad diabolum tendunt : qui saeculo futuro non credentes, prolixum errorem ingressi sunt. Nonne uident suis inhaerens manibus, et posterius ? De coelo terraque nostra quidem uoluntate potente, uel eos in terra obrueremus, uel per coeleste superneue quid accidens premeremus, quod in uestris conuersis est admirandum. [3] Dauidi diuitias abundanter contulimus, et montes, ac aues illi parere fecimus, ferrumque molliri iussimus.

¶ Ipsum itaque loricas inde bonas texere praecepimus : Quoniam ego Deus omnia sua facta uideo, et audio. [4] Salomoni quoque uentos et pluuias uespere maneque parere fecimus, suaeque manui mineras aurichalci, et diabolos opifices, ut illinc pro uelle suo aras, et imagines, et paropsides, et amphoras fabricarent, subiunximus. Unde mihi gentique Dauid grates persoluere debetis, quod rarissime faciunt. [5] Ipsius autem, ad mortem per nos redacti, mortem penitus ignorabant, usquequo cecidit infima parte sui baculi a uermibus corrosa. Mortis itaque suae secreto taliter reuelato, confirmabant, se nequaquam tantum malum et dedecus esse passos, si scissent. Mortis deinceps illius rumorem gens Cheib admirata, dixit, Velut hortos a dextra sinistraque possidentes, bonorum ciborum esui studeamus : cum terra nostra sit foecunda, Deusque ueniam donet.

[6] ¶ Illis digressis, per torrentem malum et magnum immissum coelitus, hortos fertiles in sterilis et inutiles redegimus. Quippe tamarintas et ficulnos, steriles et spinosos fructus ferentes arbores induximus illis, et utilibus uillis caeteras uillas elatas, quibus inerat iter peruium atque securum, die noctuque, nos interposuimus. Illi uero sibi nocentes, earum longinquitatem et remotionem optabant. Unde nos illos diaboli uerbis credentes, praeter paucos, fecimus mirandos indurantibus, Deoque gratias dicentibus.

¶ Non est illis quicquam gerendum, nisi tantum ut sciatur, qui credant, et qui non. Deus tamen omnia uidet. Videte firmiter, an a uobis adorati loco Dei, quantum est formica, in coelis seu terra mandent, uel aliquam apparitionem secundum dicta uestra sortiantur. Coram Deo nisi secundum uelle suum nemini prodest alius oratio. Illi quaesiti, Quid mandat Deus ? Inquient, Verum. Quaesiti quoque, Quis diuitias omnes et uictum coelorum atque terrae praebet ? Respondent, Deus : nec tamen caeci esse desistunt. Deus autem nos omnes congregaturus, omnium iudex et sapientissimus, qui uiam rectam, quique prauam fuerint secuti, diiudicabit, nec a me sua, nec ab illis mea perscrutaturus opera : [7] Qui tunc etiam praecipiens, ut increduli suos participes aduocent, se solum et unum Deum existere patefaciet. Tu uero tantum missus [135] cunctis gentibus boni nuncius, et castigator, quaerentibus huius aduentus terminum, [8] dic, illos habere terminum, quem nec etiam per horae spacium uel praecedere uel sequi queunt.

[9] ¶ Increduli nunc dicentes, se nec huic Alchoran nec tuis uerbis praesentibus fidem adhibere uelle, resuscitati coram Deo litigium committent mutuum. Debiles enim et pauperes magnatibus atque potentibus inquient : Vos quidem nostrae damnationis et incredulitatis occasio fuistis. Vos enim die noctuque praecepistis, nos nullatenus in Deum credere, sed illi participes ponere. Unde nunc malo uiso, se nostra corda remordent. Respondebunt illi : Nos quidem nequaquam uos seduximus, nec aberrare fecimus : sed uos ipsi potius nocentes et increduli permansistis. Nos autem horum et illorum colla, sui meriti remuneratores, cathenis onerabimus. [10] Nunquam nuncium aliquem cuiquam gentium misimus, quem non increpassent sui principes atque magnates, dicendo : Tu tua praecepta perfice : Nos autem maiori potentia proleque pollentes, nec illis credemus, nec secundum dictum uestrum confundemur. Heu heu : Nonne sciunt, Deum pro uelle suo huic multam, illi paruam, alii nullam potentiam tribuisse ? Coram quo nil nisi fides et beneficium proficiet, nisi tantum credenti, et bene gerenti, qui duplex meritum et paradisum indubitanter possidebit. Omnis autem nostris mandatis resistens, malum euidens et maximum incurret. Deus enim largitor optimus, pro uelle suo munera facit, et consumpta restaurat. Coram quo nos congregaturo cum dicemus angelis, illos uocasse nos omnes, respondebunt : Nolit Deus conditor noster, et dominus. [11] Sed eorum plurima pars incredula diabolos adorabat, quorum hodie nullus cuiquam bonum seu malum facere potens existit. Gustet itaque feruorum ignis, cui credere noluit. Increduli namque nostrorum praeceptorum atque uirtutum lectionem audientes, inquiunt : Hic homo non est nisi magus et mendax, totum fictitium ab ipso compositum afferens, et nos sic a patrum nostrorum secta diuertere proponens. Quippe sui quoque praedecessores nostris prophetis, sicque mihi contradicere soliti sunt. Sed haec gens, cui nec librum legendum, nec prophetam ante te misimus, sibi consulat, et deliberet : uel simul, uel separatim singuli, seu quodlibet quid agere disponat, quidque sibi commodum sit. [12] Omnes autem non obedientes huic tanto castigatori misso, quem daemoniacum et magum appellant, graue malum patientur : Ipse uero nil a uobis, sed a solo Deo cognitore omnium secretorum et teste, qui eum ueritatis nuncium misit, expectat. Inde cum quo ueritas accessit, unde nec apparet, nec reuertitur falsitas, siue uiam rectam nunc a Deo mihi patefactam, seu prauum errorem sequor, mihimet tantum operabor.

¶ Illis quidem turbationem immittens, quam nullatenus euadere poterunt, loco sumam eos angusto, et breuiter. Mihi namque prius ignorata dicendo, suasque uoluptates sequendo contradixerunt : Sicut et prius praedecessores sui, prius ambigentes, et illicita perpetrantes.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Gratitudo erga Deum.

[2] Dies iudicii.

[3] Machumetis doctrina contemptibilis, quia noua. Ea ratione utitur et Augustinus contra haereses. Aeternae autem ueritatis existunt Christiana dogmata. Dauidis meminit, ut prius. Salomon.

[4] Salomon.

[5] Dauidis meminit, ut prius. Salomon.

[6] Cheibe populus sterilitate agrorum punitus ob luxum.

[7] Quisque onus suum baiulabit.

[8] Fatum.

[9] > Altercatio impiorum die iudicii.

[10] > Omnibus legatis Dei se proceres opposuerunt.

[11] Diaboli nec iuuare nec obesse possunt.

[12] > Machumetem ut maleficum spernentes punientur.