fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XLVII.

In n. etc. Per angelorum in coelis seriem, [1] homines a uia mala diuertentium, praeceptaque legentium, Non est nisi Deus unus, qui coelum et terram, et interpositum omne creauit, et orientibus ac occidentibus imperat, coelumque pulchre stellis distinxit, ipsum a diabolis, nequid a ciuibus coelestibus percipiant, custodiens. Quibus undique reiectis, graue malum inde sumpturis, quemlibet eorum aliqua re percepta, fugientem festinanter stella persequitur. An sunt isti fortiores et potentiores caeteris hominibus, quos mire de luto fecimus ? Cum eas licet nolentes docemus, uirtutibus patefactis, eas deridendo dicunt, eas nil nisi manifestas incantationes esse : et quaerunt, quomodo nos morti dediti, nostrique patres, et in puluerem redacti resurgemus ? † immo : [2] sed dedecorati, et contumeliis affecti. Unus enim buccinae sonitus omnes excitabit, dicentes :

¶ Heu heu. Haec est dies illa, dies scilicet iudicii, nobis saepius praenunciata, et a nobis semper contradicta. Vos igitur omnes incredulos cum uxoribus uestris, et quos adorastis mei loco, gehenna sepeliam, nunquam morituros. [3] Quare non uindicant uestri quidam alios hac in die ? Oportet autem omnes misericordiam diuinam expectare. Hi tamen illos increpabunt, dicentes : Vos potentes et praesumptuosi et increduli, quibus nos minime resistere potuimus, huiusmodi praecepta nobis attulistis.

¶ Super nos uerbum Dei firmatum fuit, quod malum reuera gustabimus. Quibus alii respondebunt : Nos tales talia uerba uobis persuasimus. Nunc autem omnes malorum participes existimus. Ita fiet incredulis qui quotiens audiunt, Non est nisi unus Deus, se praeferunt, [4] et dicunt : Nos nequaquam nostrarum cultum imaginum dimittemus, propter illius mimi uersificeque ludentis uerbum. Ille tamen sola cum ueritate uenit, caeteros confirmans nuncios. Malum igitur illud secundum opera sua gustet omnis, nisi Deo puro corde deuotus.

[5] ¶ Tales enim uictum bonum, gaudiumque plenum, et honorem integrum omnium rerum et uoluptatum in paradiso, suis lectis in aliorum directo positis possidebunt, habentes mulieres oculis clarissimis et immensis uelut oua, nunquam illos nisi tantum ad maritos suos erecturas. Et eisdem uescentibus fructus quoslibet, porrigetur scyphus plenus humore clarissimo, et dulci, et saporifero. Aliorum uero perscrutantium alios, quidam inquiunt : Socium nobis dicentem habuimus, quare creditis istud : eo quod scimus nos mortuos, et in puluerem redactos, nunquam surrecturos. Respondent alii : Vultis ne scandere, ut hoc uidendo notetis ? Ascendentes itaque, in igne medio positos uiderunt, et dixerunt : Nobis fere multum obfuistis. Vobiscum enim iam essemus, nisi diuina pietas subuenisset. Nonne dixistis, nos primae morti perpetuo succumbere, nec unquam ulterius resurgere ? Nos quidem immensam gloriam adepti sumus.

¶ Hoc quidem est, quod promerentur bene gerentes. Hoc quidem hospitium iocundius est atque commodius, quam arbor ezetus, ob malos plantata ciros, sicut diabolorum capita gestans, et ex sua radice gehennae focum emittens. Unde cibandi increduli, uentres suos farciunt. Potaturi deinceps quiddam ex ignibus uariis confectum, et demum ad ignem redituri : quem illi sui patres prius errantes, quorum sectae fuerunt imitatores, lucrati sunt.

¶ Suorum antecessorum pars [140] plurima nunquam errare cessauit. Quorum nisi tantum corde Deo puro deuotorum, quis esset finis perpende . Nostris tamen nunciis nulli caruerunt. [6] Noë nos precantem, gentemque suam a diluuio liberauimus, eique cum filiis suis superstiti, semper suum usque finem profecimus, super quem et suos salus Dei quieuit, quoniam in me crediderunt : caeteros autem summersimus. Abraham autem ex illius genere procedens, et ad Deum corde sano supplex accedens, patrem suum et gentem suam sic affatus est : Huiusmodi res mutas Dei loco cur adoratis ? Quid de ipso mundi conditore cogitatis ? Ipse deinceps stellis uilis, se morbis affligi fingens, caeteris discedentibus, ad imagines inquit : Quare non comeditis ? Cur uerbum non profertis ? Deinceps manu sua fractis illis, hominibus accurrentibus inquit : An manuum uestrarum facturas, quas tamen et uos Deus condidit, adoratis ? [7] Illos quidem iubentes aedificium magnum erigi, ut illinc in ignem proiiceretur, subesse fecimus. Unde ipse gaudens inquit : Ad Deum ibo, qui me uiam rectam docebit, mihique sua misericordia, preceque uestra quodque bonum tribuet.

¶ Nos itaque nuncium pueri mitis contulimus. Cum quo deinceps ad mortem accedens, inquit : O fili, mihi quidem uisione nunciatum est, quod te decollarem. quid tibi placeat inde, perpende. Qui respondit : O pater, nunciatum tibi perpetra. Me namque fortiter passurum omnia reperies. [8] Illi itaque praeparanti eum ad decollandum, diximus : O Abraham, uerae uisionis confirmator, cum hoc sit malum euidens, nos eum molestia magna redimemus, cui deinceps multum profecimus. Sic enim benefacientes remuneramus. Salus Dei super Abraham nostrum fidelem et iustum. Tale quid enim promeretur credens, et benefactor.

¶ Eum deinceps, et Isaac, filiosque suos euidenter suis animabus proficientes multiplicauimus. [9] Moysi quoque et Aaron obnoxiis nobis ob nostra collata suffragia, uictoriam super hostes nostros praebuimus, ipsosque suosque fautores a graui periculo liberantes et ipsos etiam libro sibi tradito rectam in uiam direximus, super quos postremo multiplicatos diuina salus descendit : quoniam boni credentesque fuerant. Et nos benegerentibus talem remunerationem facimus.

[10] Alioque nostro nuncio quaerenti gentem suam, quare timebat et inuocabat Balen, dimittendo conditorem optimum uniuersitatis, qui reuera Deus est illius suorumque parentum priorum : gens sua rebellis obstinaciter extitit. Unde gehennam ingressi sunt, praeter credentes timentesque Deum corde puro. Ipso deinde multiplicato super ipsum, [11] et gentem quoque Iezin, quoniam bonus fuerat, salus contigit, uelut super omnes credentes. [12] Loth item nuncitum nostrum, suosque fautores omnes, praeter foeminam decrepitam saluauimus. Caeteros autem cunctos confudimus. Quorum adhuc indicia uos omni die et noctu pergentes illac uidetis, nisi prorsus sitis inscii. Ionas quoque noster nuncius, nauem oneratam ingressus est.

[13] ¶ Super ipsum quidem post sortium proiectum sors cecidit. Ipsum deinceps eiectum quasi reum cetus absorbuit, eumque semper in uentre illius Deum inuocantem, Deus illinc in primum extraxit, et post hedera super eum eleuata texit, et eundem missum demum ad centum millia hominum uel plures, illosque factos credentes, ad horam scitam dimisit. Perquiratur ab incredulis, an ipsi perhibent filias esse Dei, filiosque ? Sui pars autem plurima mentiendo dixit, Deum habere filium. Coepitne filias plus diligere ? quid iudicatis immemores ? An uestri dicti rationem firmam habetis ? Librum quidem uestrum, si ueraces estis, in medium afferte. [14] Est autem eorum positio, quoniam Dei daemonesque populus unus sunt. Sciunt uero diaboli, se promeritos iram [141] Dei : Et huiusmodi dicta Deus adhorret.

¶ Quid uel uosmetipsos, uel a uobis adoratos Dei loco, fore censetis ? Omnes ad ignem ibitis, ubi cuique uestrum locus scitus praescriptus est : {1} quoniam Deum uerum minime uocatis. [15] Dicitis tamen uos fore bonos et puros, si primorum memoriam haberetis. Illi uero contradixerunt, quod et ipsi percipient. Praecepta quidem nostra per nuncios nostros semper uindicandos, quippe nostri semper exercitus uincent, aures gentium attigerunt. Ab illis ad horam discedens expecta, sicut et illi faciunt ad malum suum properantes : quod cum accesserit, grauiter illos percutiet. Sua dicta nullum inferunt molestiam. Incompraehensibili Deo, super cuius nuncios sit salus, et ipsi conditori mundi grates dignae reddantur.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Iuret per angelos, unum duntaxat esse Deum.

[2] Imo asseuerat. Atqui resurgent uerum ad ignominiam.

[3] Quotquot seruantur, Dei misericordia seruantur.

[4] Machumet uersificator.

[5] Paradisus fictitia.

[6] Noe.

[7] Abraham ob imagines deiectas periclitatus. De quo antea etiam.

[8] Immolatio Isaac paulo aliter descripta quam Ge. 22

[9] Moses et Aaron.

[10] Elias 3. et 4. Regum.

[11] Iezin.

[12] Loth.

[13] Ionas et conuersio Niniuitarum.

[14] Non modo prophane, uerum etiam insani ritu blatterat Deum non habere filium.

[15] Maiorum aemulatores.

Notes Coran 12-21 réduire la fenêtre detacher la fenêtre

Sens différent.