fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XLVIII.

In n. etc. Per Alchoran homines instruentem, et docentem, ambigentes et praesumptuosi nobis aduersarii manent increduli. [1] Qui cum memoratis gentibus deletis a nobis admirando dicunt, illis non fuisse locum inhabitandi congruum : nunciumque sibi missum de semetipsis, mendacem et magum appellant. [2] Mirandum enim est, quomodo Deus nostros unum ponat. Hic etenim mos nouus ab illo fictus, a nobis est inauditus. Unde in nostrorum deorum cultu pro suo nostroque uelle perseueremus. Hoc suum dictum qualiter nobis inde dubitantibus est interpositum, uindictam meam quare non timent ? Estne in manu sua misericordiae diuinae donum ? An imperant illi coelis et terrae cunctisque interpositis ? Per funes uisum illuc ascendant.

¶ Gentes prius Noem scilicet, Hat, atque Pharaonis, et Tuha, Laudet, ac Themuth, et Loth, ac homines arboris, nostris contradixere nunciis. Unde quod mandauimus, illis accidit. Isti quidem tantum uocem unam aduenientem, postquam nec gemitus nec singultus nec salus ulla sequetur, expectant et orant : ut ante diem computi sibi futurum accidat. [3] Tu uero super hoc quod dicunt, indurans dic, qualiter clienti nostro Dauid bono potentique montes, et aues omnes uespere maneque Deum inuocantes parebant, et qualiter ipsum iuste iudicantem, et fortem, et firmiter imperantem, et discretum, atque facundum fecimus. A quo si memor es, ad altare stante, quidam quaesitum iudicium accesserunt.

¶ Illi quidem eos ingressos timenti dixerunt, nostram causam timoris expers discute : uerum uiamque rectam ostendens nobis causantibus ob inuidiam. Iste meus frater nonagintanouem mulieres habens, mihi tantum unam habenti ui molestiaque fraude subripere parat. Cui Dauid respondens, alium male fecisse : licet etiam amicorum multi nisi boni credentesque bene fecerint, aliis inuideant, boni uero perpauci sunt, se peccasse cognouit. Unde se Deo subiiciens, reuersus est. [4] Illum itaque bene poenitentem, nobis data uenia coniungentes, sic affati sumus. Tu Dauid uicarius in terra constitutus, inter homines uerum iudica, non sequendo deuiantium uoluptates et uota. Errantes quidem graue malum patientur : quoniam diei iudicii non recordantur. Nos quidem coelum et terram et interpositum omne nequaquam pro nihilo fecimus : licet hoc opinentur increduli, focum ob hoc perpetuum ingressuri. Credentium enim ab incredulis, et timentium ab intimidis magna fiet distantia. [5] Tibi quidem librum commodum misimus, ut per ipsum scientes ad diuinam commemorationem redigas. [6] Damus item tibi uirum bonum, Dei sequentem, Salomonem, qui bonis equis sibi uespere monstratis, ait :

[7] ¶ Equos istos pro iussu dilectioneque Dei regis, tantum ab ortu ad occasum dirigo : Illos a me diuertite, collaque sua cum pedibus abscindite. In ipsius [142] Salomonis lectum, nimium diligentis natum suum, ipsum mortuum prostrauimus, Unde poenitens ipse, deinceps inquit : O Deus, da mihi ueniam, et regimen, quale postea nemini dones, cum tu sis largitor optimus. Subiunximus igitur illi uentos, suo iussu leuiter quocunque currentes, et diabolos, quorumlibet aedificiorum et machinarum structores et submersores, alios etiam ferro uinctos, Nos huiusmodi domum, et alia multa facientes, damus et retinemus sine computo. Omnis enim nobis iunctus, bonum possidebit. [8] Qualiter item Iob homo noster, diuinam pietatem inuocauit, dicens : O Deus, iam mihi laborem et damnum et malum diabolus intulit : non taceas.

¶ Inquit Deus, cum a te cum pede repelle. Hocque iocundum affuit, quasi dulcis aqua porrecta, siue syropus. Ei dupliciter gente sua restaurata, nostra pietate subueniente, sapientes animante, praecepimus : ut cum radicibus fragilibus et siccis manu sua collectis ictus faceret, quoniam iam bonus et indurator repertus est. [9] Abraham rursum et Isaac [10] atque Iacob in hoc saeculo bonos et puros legum obseruatores, et in alio mecum optimos non praetermittas. Memores item [11] Ismahel, [12] et Alieza, [13] et Alchifla, qui boni patientesque uixerunt. Talia namque dicta sapientibus uiam rectam atque peritiam elucidant. Huiusmodi namque uiris portae paradisi patebunt, in qua molliter discumbentes, pomis multimodis et syropo potientur. [14]

¶ Mulieres etiam uerecundas, et coaequas, nusquam uergentes uisum nisi tantum ad maritos suos, habebunt. Haec quidem omnia dies iudicii patefaciet, ubi fiet munus, gaudiumque perpetuum. [15] Praesumptuosi uero, malo suo redeuntes ad infernum, malum reperturi, grabatum malorum confectionem igneum gustabunt. Quos caeteri peccatores sic increpabunt : Nos quidem uos hoc in igne comburendos multum abhorremus, quoniam nostrae damnationis et operis praui fuistis occasio. Unde Deus ignis feruorum uobis, obsecramus, duplicet. Sed ubi sunt o Deus, quos opinio nostra malos reputauit ? Utrum illis aliquod negotium iniunxistis ? An oculis nostris sunt inuisibiles ? [16] Talem causam in igne medio ueraciter peragent. Tu quidem dic, te tantum esse nuncium Dei potentis, et incompraehensibilis, ueniaeque datoris, regis coelorum et terrae, et cunctorum illis interpositorum, praeter quem non est Deus alius. Diuinum mandatum est maximum. Sed uos non creditis illi, mihique non pertinet de magnatibus illis ratiocinantibus tractare, sed tantum castigare, mandatumque diuinum explanare. [17] Deus ipse dixit angelis, se facturum hominem de luto.

¶ Illi itaque quam optime composito, de nostro spiritu insufflauimus : eidemque iussu nostro, praeter Beelzebub recedentem, et incredulum, omnes angeli se humiliabant. Qui quaesitus, cur in Deum insurgeret, nolens se humiliare, [18] respondit : Ego quidem igneus, illo luteo melior existo. Inquit Deus : Hinc exi igitur a diuina spe, ad diem aliam retractus. Illi deinceps terminum usque ad diem publicae resurrectionis postulanti, Deus inquit : Iam tibi terminus positus est ad diem horae scitae.

¶ Respondit : Per tuum honorem et exaltationem iuro, me cordibus eorum omnium, nisi tantum bonorum, et tibi deuotorum immissurum malum semper. Cui Deus : Veraciter igitur tibi promitto, quod de te tuisque sequacibus infernum implebo. Tu uero dic, te tantum esse missum, [19] castigatum et patefactum mandatum tibi diuinitus, nec quicquam aliud. Cum sim itaque castigator ego, uos adhuc castigamen scietis .

[143]
notes originales réduire la fenêtre

[1] Vituperat non audientes suum Alcoranum.

[2] Increduli mirantur a Machumet unum Deum dici, quum persuasum habeant, plures esse.

[3] Dauid praedicatur.

[4] Castigationem Dauidis per Natham prophetam. 2. Reg. 12. ita refert, ut uix possis agnoscere.

[5] Alcoran ad diuinam cognitionem perducere.

[6] Salomon.

[7] Fabulae Iudaicae

[8] Iob.

[9] Abraham. Isaac.

[10] Iacob.

[11] Ismael.

[12] Alieza.

[13] Alchiphla.

[14] Paradisus carnalis.

[15] Inferi.

[16] Iusti foelicissime habebunt, stupentibus ob hoc incredulis. Sap. 5.

[17] Hominis creatio.

[18] Angeli iussu Dei adorant Adam. refert aliquam umbram eius quod in epist. Heb. dicitur : Omnes sunt spiritus administ. Diaboli studium, perdere.

[19] Machumetis legatio.