fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA IX.

[1] Liber hic uobis coelitus missus, licitum atque tenendum hoc uobis statuit, ut pecuniis uestris castas mulieres undecunque quaesitas, quae maliciis semotis nec meretrices neque fornicatrices existant, ducatis : illis pecuniam scitam et determinatam praebendo. Illis itaque uestris taliter factis, quod deinceps placuerit, ruboris atque timoris expertes agite. Et Deus quidem sublimis est atque sapiens. [2] Impotens quidem ob diuitiarum tenuitatem huiusmodi bonas atque generosas ducere, secundum manus suae potentiam, mancipia bona et ad legem conuersa ducat : estque Deus legis sapiens. Nubant quidem ea suis scientibus, munera danda cum determinatione sumentia, ut bonae fiant mulieres, non fornicatrices, nec amasios habentes. Illis autem deinceps fornicantibus, medietas malorum atque cruciatuum generosis fornicantibus inferendorum ingeratur. [3] Indurare tamen atque perpeti melius est, Deo uolente, qui maiores antecessorum afferens ueniam largitur : cum ille sit sublimis et sapiens, ueniaeque dator, leuia praecipiens et possibilia, cum hominem fragilem atque debilem effecerit. Sequentes uero suos luxus et desideria, nos omnes imitatores sui esse uellent. [4] Viri boni, pecunias uestras propter mendacia, ubi pactum mercaturae firmatur, inter uos acciderit, non comedite, nec animas uestras interficite. Hoc namque sponte malitiose faciens, in ignem proiicietur : quod Deo leue est.

[5] ¶ Omnem se diuertentem a rebus illicitis et pessimis, indeque declinantem, in loco gaudii pleno, summoque bono Deus ipse collocabit : nec uos dei munera caeteris, non uobis, parata adipisci studeatis. Quisque namque uir seu mulier operum suorum mercedem a deo, qui solus est omnia sciens, obtinebit, singulis suis officiis patefactis, Patribus atque cognatis portionem suam de rebus a se relictis praebete : quia Deus est omnium testis. [6] Cum uiros mulieribus praeesse deo placuit, ut ipsi corrigant eas, cum quibus suam expenderint pecuniam, ipsaeque deum inuocent, et maritis pareant, et eorum secreta sibi commissa celent, ius aequum postulat. [7] Quae si forte praecepta non obseruauerint, a uobis correctae et castigatae, in domibus lectisue detentae uerberentur, usquequo uestris nutibus atque praeceptis pareant. Tunc autem nequaquam : quia Deus est excelsus et immensus. [8] Seditione quidem uobis superueniente, seu suspecta : si pacem uoluerint, utriusque partis uiri reconciliatum eos accedant, Deo qui est incompraehensibilis et excelsus directionem atque connexum facturo. Deum timentes, nullum ei participem aestimetis. Vestrisque parentibus, et propinquis, et orphanis, ac pauperibus, atque uicinis, et coitinerantibus, ac peregrinis, subditisque uobis benefacite : totius ostentationis, quam deus abhorret, expertes. [9] Auaris negantibus bona sibi a deo commissa, et persuadentibus caeteris, ut idem faciant, malum et dedecus inferemus. [10] Suam quoque pecuniam, ut homines uideant, expendentes, nec deo alterius saeculi iudici credentes, diabolis consociabunt. Qua re uel hos in deum alterius diei iudicem credere, uel illos bona sibi desuper data distribuere grauat ? Omnium tamen deus conscius est, qui nullum librum, licet etiam sit formicae portiuncula minus, quin computando remuneret, praetermittit, meritumque magnum et completum beneficium multipliciter reddet, ex se etiam [32] multa daturus.

[11] ¶ Die qua nos cunctarum gentium testimonium afferentes, horum uobiscum testes accesserimus, omnes Deum non inuocantes, prophetisque minime credentes, secretam planam effici, nec unquam de creatore quid negasse, summis uotis affectarent. [12] Oratum euntes, nequaquam ebrii, sed penitus sobrii sint, ut quid acturi dicturiue sint, sane cognoscant. [13] Post coitum item, et egestionem, antequam orent, abluantur : nisi uel aegroti, uel in itinere fuerint, ubi repertus aquae sit impossibilis. Tunc enim terrae mundae puluere, quasi aqua tergendo emundari licet. Deus namque pius ueniam dabit. Partis uero libri datores, errorem sequentes, uos similiter erroneos persuadent. Deus autem omnium custos et uindex, uestros hostes agnoscet. [14] Iudaeis uerba legalia distorquentibus, et in lege plurima mala proferentibus, et se quidem audisse, et non credidisse fatentibus, commodius atque melius esset nobis credidisse et paruisse. Sed horum paucissimi fidem assequentur, cum Deus ipse gratiam suam atque pietatem ab illis penitus retrahit. Homines tamen legis, hic nostrum munus coelitus missum uestram legem confirmans, ante quam uestras facies retrorsum agam, et sicut caeteros die sabbati confudi, destruam, credite. Deum adorantes, qui summe criminalia peccata uidet, caeteris maiora nequaquam, sed minora, cui uult condonat. Nonne uidetis, qualiter ipsi glorificantes suas animas exaltando, deo mendacium, quod est peccatum maximum, imponunt ? Deus tamen quos uult, exaltat, nulli faciens iniuriam, nec auferens pondus nuclei ossis.

[15] ¶ Partis item libri datores magos, et idola credentes, dicentesque se uiam rectiorem atque meliorem exequi, Deus a se repellens confundit, absque spe tutoris et uindicis. Sed rursus diuitiarum regnique partem, unde nihil praebent, habere dicentes, hominibus de diuino munere sibi collato multum inuident. A me quidem genti libro et sapientia regnoque et maximo tributis, cum eorum quidem quidam crediderint, quidam minime, incredulos, nostrisque uirtutibus contradicentes in ignem proiiciemus, eorum cutem consumptam semper renouantes, ut ignem sine termino gustent : credentes autem, et bene gerentes, in paradiso sub umbra refrigerii collocabimus. Hoc uobis a Deo praeceptum summe considerandum, ut depositum remunerationemque suae genti reddatis, iudiciumque facturi recte iudicetis. Hinc enim Deus omnia uidens et audiens, uos bene castigat. [16] Deo, suoque legato, uobisque praesidenti, parete. [17] Cumque uerbum ambiguum ignoratumue uobis inciderit, ad deum atque prophetam, in Deum, saeculoque futuro credentes, uos conuertite : et haec uobis melior expositio fiet. Nonne uidistis dicentes, credere se praeceptis super uos et antecessores uestros desuper missis, qualiter Atheut iudicium postulant, in quem neminem credere seu parere mandauimus ? sed illos quam longius aberrare diabolus suggerit, quod ad Dei prophetaeque mandata conuerti roganti, quam effrenes atque proterui uiae suae malae semper innituntur.

[18] ¶ Quid facient, cum flagitium et mortem secundum suarum manuum opus antecedens inuenient ? Malis tamen peractis redeuntes, coram Deo se nil nisi bonum et directionem ulterius uelle pollicentur, Deo tamen eorum corda agnoscente. Tu quidem ab illis discede post castigamen et dictum mentibus suis intimato. Nullum legatum, nisi quem, cuiusque mandata sequerentur, misimus. Et si illi tecum deum ueniam culpis neglectis postularent, eum pium ueniaeque datorem inuenirent. [19] Illi uero diuino praecepto [33] minime parebunt, usquequo te iudicem suaeque controuersiae discussorem constituam, et illi suis animabus nequaquam odium uel iram, sed ueritatem firmissimam gestent, et ad inuicem se salutent. Si mortem uel exitium iniungeremus, perpauci concederent. Nostrorum tamen praeceptorum effectus plus commodi bonique ferret, cum eis mercedem maximam tribueremus, rectamque uiam doceremus. [20] Omnis quidem Deum legatumque suum sequens, prophetis, suisque credulis, Deique nomine peremptis, quibus Deus misericordiam contulit, associabitur, Deo dante : ex cuius uelle et misericordia, cunctorum abundantia bonorum procedit. [21] Viri boni, summe cauete uobis in loco timoris atque periculi, uos inde remouendo, aut bene curando. Quidam uestri recedentes, si manentibus illic mala contigerint, inquiunt, Deum sibi ob suam absentiam minime fuisse : Si bona uero, se non affuisse dolent, tanquam aliquid magnum per praesentiam adeptos. Istud pro saeculo futuro uidentes, propter Dei uiam rectam lites efficiant. Omnem enim sic pugnantem, seu uictorem, seu peremptum, maximo donabo gaudio. Propter uiros debiles, et mulieres ac infantes deprecantes, ut eos a uilla propter malos homines educat, sibique tutorem ac uindicem praebeat, pugnam quare non committitis ? In nomine Dei uiri boni pugnent : Increduli prauique pro Amotheut, daemonis adiutores expugnate : quia gens sua debilis existit. [22] Nonne uidistis quosdam inito sibi praelio homines, ut Deum, plusue timere : caeteris persuadere, ut manus subleuarent, et orationes ac eleemosynas facerent, ipsique deo dicere : Quare nunc, non ante uel postea termino litis statuto, nos litibus adscribis ? [23] Huiusmodi uiris manifesta, quod omnis huius mundi pecunia possessa pauca est timentibus Deum : alius uero maxima ubi nemo molestiam uel iniuriam sentiet, nec locorum quisquam licet turres cemento fabricatae, mortem remouere potest. Hi quidem commodum sibique placitum adepti inquiunt, haec Dei sunt : mala quidem tibi penitus adscribunt. Tu uero dic eis, omnia Dei esse. Quid de hac gente sentiendum, quae nullius scientiae capax esse potest ? [24] Quicquid boni quis fecerit, Dei est : quicquid mali, suae animae, Deo teste. [25] Sequens legatum, Deum imitatur. Discedente quidem nulli custodem uigilem superponas : Praesentes, se tui praecepta sequi testantur : absentes noctu transmittant, Deo tamen suorum secreta cordium dinoscente. Ab illis igitur tu diuertens, te Deo commenda, qui est imperatorum optimus.

¶ Alchoram fidem quare non adhibent ? Qui nisi uir dei esset, contrarietates * [26] multas obtineret. Mandato securitatis seu timoris illis adueniente, parum inde tractant. Sed si legatum homines sapientesque sequerentur, suis retenta cordibus patescerent. Nunc autem nisi diuina pietate et abundantia suffulti, diabolum omnes, paucis admodum exceptis, sequerentur. [27] Tu uero Dei nomine pugnam committe, nullius nisi tuae solius animae custos : bonisque similiter litis effectum persuade. Deus namque caeterorum maliciam, cum sit eis fortior et efficacior, repellit, eisque plurima mala retribuet. [28] Postulans ab aliis beneficia ad opus inopum, beneficii partem habebit. Ad opus quidem aliorum mala quaerenti, peccatum duplicabitur. Deus autem est creator omnium, et custos. [29] Cuilibet te salutanti, salutationem aequalem redde, uel saltem bona uerba congerendo multiplica : et Deus omnia noscit.

[34]
notes originales réduire la fenêtre

[1] Pudicae uxores ducendae.

[2] Fidei consortes ducendae. Deut. 21.

[3] Possibilia praestitu Dei praecepta.

[4] Non fraudes admittendae.

[5] Viri praesint mulieribus.

[6] Summum bonum Deus bonis confert. Gen. 3. etc.

[7] Uxores quae nolunt parere castigentur.

[8] Reconciliationes.

[9] Auaricia.

[10] Ostentatores hypocritae.

[11] Increduli damnandi.

[12] Sobrie orandum.

[13] Ablutiones, seu lustrationes.

[14] Iudaei falsarii legum, et increduli.

[15] Ambigui in fide, magi, idololatrae, Deo inuisi.

[16] Obedientia deo et legato, et principibus debetur.

[17] In dubiis ad Deum et prophetam confugiendum.

[18] Peruicaces post admonitionem relinquendi.

[19] Cur igitur alibi iubes occidi ?

[20] Qui recipit prophetam, prophetae mercedem percipiet.

[21] Cautio in bellis, et praemium militiae pro fide.

[22] Timidos uituperat.

[23] Non fidendum in certis diuitiis, sed futuri saeculi bonis.

[24] Bona Deo, mala homini adscribenda.

[25] Machumet sequens Deum sequitur scilicet.

[26] * Continet autem multas contradictiones : igitur non ex Deo.

[27] Ad bellum instigat.

[28] Pauperibus conquirens beneficia praemium habebit.

[29] Salutantes resolutandi.