fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XI.

Deus omnia uidens atque sciens, solis male gerentibus necem contumeliosam, uerbumque malum fieri diligit. Omnis operator boni clam coramue, et iniuriarum condonator, ueniam a Deo omnipotente consequetur. [1] Deo suisque legatis inobedientibus, et inter eos discutere uolentibus, seque parti, non toti, sicque rectam uiam assequi putando, credere confitentibus, uelut ipsius ueritatis incredulis, malum atque contemptum ingeremus.

[2] ¶ Credentibus autem praedictis, nec inter eos discutientibus, mercedem innumeram pius ueniae largitor Deus tribuet. Illis te precaturis, ut super eos liber de coelo descendat, dic, quosdam a Moyse maius hac re petisse, uidelicet ut ipse Deum eorum oculis monstraret : et ob hoc coeleste fulgur eos [37] percussit. Visis uirtutibus, eis taurum adorantibus ueniam fecimus, Moysique regnum immensum et manifestum dedimus, et super eum montem extulimus : eisque praecepto, ut se per portam humiliantes ingrederentur superbique nihil agerent, pactum inde firmatum sumpsimus. [3] Quod deinceps illis rumpentibus, propheticidisque factis, atque testantibus se corda dura et obdurata gestare, eorum corda Deus ipse sigillauit. Quorum praeter admodum paucos, nulli credent unquam. Unde Mariae blasphemiam et immoderatam contumeliam inferunt, seque Christum Mariae filium Dei nuncium peremisse perhibent. Sed nequaquam eum, imo sui similem suspendentes interfecerunt : profites etiam se suae caedis authores, cordibus suis non minimam ambiguitatem inde gerunt. Sed eum nullatenus interfecerunt. [4] Quia Deus incompraehensibilis et sapiens, eum ad se transmigrare fecit. [5] In quem uiri legum ueraciter ante mortem credent, et eorum saeculo futuro testis adstabit ille. Ob eorum iniuriam atque malitiam, quaedam prius licita illis statuimus illicita : [6] qui quoniam uiam Dei fere penitus derelinquunt, meque prohibente foenus accipiunt, hominumque pecunias pro mendaciis et iniuriis comedunt, malum atque dolorem expectant.

¶ Horum tamen constantes, atque sapientissimi, deumque inuocantes, praeceptis super te tuosque praedecessores coelitus missis credunt. Quibus sicut et caeteris in Deum dieique futurae credentibus, et orationes atque eleemosynas agentibus, mercedem maximam tribuemus. Vobis quidem nuncium, sicut Noë et prophetis succedentibus ipsum, scilicet Abrahae [7] et Ismaëli, et Isaac, atque Iacob, et tribubus, ac Iesu, et Iob, et Ionathae, et Aaron, ac Salomoni [8] simul et Dauidi, cui dedimus psalterium, fecimus. Quorum legatorum nominibus signatis, sunt et alii minime nominati. [9] Moysen quoque Deus affatus inquit : Isti sunt laeticiae bonorumque nuncii, malorumque correptores, ne post ipsos missos a Deo incompraehensibili et sapiente, iuste Deum ob suam accusent ignorantiam. Praeceptorum tibi diuinitus datorum, quod diuina tantum perfecta sunt sapientia, Deus est testis, angelique similiter, licet Dei testimonium sufficiat. Incredulis autem, quos longus error abducit, et male gerentibus, Deus nec ueniam dabit, nec uiam nisi gehennae, quo perpetuo manebunt, demonstrabit. Quod ei leue satis est, atque possibile. [10] Legato ad uos cum diuina ueritate misso, credite, ut boni efficiamini. hocque uobis erit optimum. Sin autem, Dei sapientis et incompraehensibilis, sunt uniuersa coeli et terrae. Summopere quidem cauendum, ne lege uestra quid indignum et iniustum proferatis, nec de Deo quicquam nisi uerum dicatis. [11] Iesus Mariae filius, Dei nuncius, suusque spiritus, et uerbum Mariae coelitus missum existit. In Deum itaque, illique suo legato credentes, ne dicatis Deos tres esse, cum non sit nisi Deus unus, qui filio caret : Eique omnipotenti, uniuersa coeli terraeque subiecta sunt. [12]

¶ Christus quidem ipse minime negare poterit, sicut et nec angeli, Deo propinqui, quin Dei subsit imperio. [13] Omnem negantem se in Deum credere, et se sublimantem, Deus suae manui subiugabit. Credentibus uero, et bene gerentibus, mercedem pro suo merito tribuet, eorumque gaudium ex proprio uelle semper augebit. Incredulos autem, et se sublimantes, poenis maximis affliget. Ita uobis lucem atque splendorem Deus ipse patefecit, qui cunctis in se credentibus, pius atque propicius, munimen firmissimum perseuerat, suis uiam rectam manifestans. [14] Perscrutantibus te de iure haereditario, hoc Dei uerbum responde : Si quis germanam habens absque prole moriat, ipsa medium substantiae suae relictae sortiatur. Si e conuerso [38] contigerit, germanus totum haereditet. Si sorores duae fuerint, duas tertias accipiant. Si fratres uero multi, sororesque plures, sexui masculino duae partes, et foeminino una tribuatur. Taliter, ne uos ignorantia turbet, Deus omnia sciens uos instruit.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Semifideles non placent Deo.

[2] Contra portentorum petitores Iudeos.

[3] Iudaei pertinaces et duri ceruices.

[4] Christus non crucifixus Iudaeis sed alius ei similis. ut Cerdo, et alii haeretici, loquitur.

[5] Iudaei credent olim in Christum.

[6] Foeneratores Iudaei.

[7] Ismael propheta.

[8] Psalterium Dauidi a Deo datum.

[9] Fabulae Iudaicae de Mose.

[10] Legato credendum.

[11] Iesus Dei nuncius spiritus, uerbum, non tamen Deus.

[12] Qui negat filium negat et patrem. etc.

[13] Infideles et superbi perdentur.

[14] Haereditarium ius.